Capitulum 10
Numérotation du verset
Idc. 10,1
Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola1 filius Phua2 patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim
1 Thola] Tholaa
Ed1530
|
2 Phua Λ L T Φ ΘG Ψ Ω
MLP
Ed1530 Clementina
] Fua ΩJ, Phoa ΩS
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 10,2
et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque est ac sepultus3 in Sanir.
3 est – ac sepultus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 10,3
Huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israel per viginti et duos annos
Numérotation du verset
Idc. 10,4
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum que ex nomine eius sunt appellate4 Avothiair5 id est oppida Iair usque in presentem diem in terra Galaad.
4 s. a. ΩS
Rusch Ed1530 Clementina
]
inv.
cett.
Weber
|
5 Avothiair ... Ψ Ω
M ΩJ
Ed1530 Weber
] Anothiair ΩS
Rusch
, Hauoth Iair
Clementina
|
Numérotation du verset
Idc. 10,5
Mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon6.
6 Camon ΩP
Rusch Weber
] Chamon ΩL
Numérotation du verset
Idc. 10,6
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim7 et Astharoth et diis Syrie ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon8 et Philistiim dimiseruntque Dominum et non colebant eum.
7 Baalim plerique codd., edd. Weber] Bahalim Edmaior.
|
8 Ammon
Cor2
(
AMMON
per m geminam antiq. secundum hebr. ubique scribunt) ΩL
Rusch Weber
] Amon ΩP
|
Numérotation du verset
Idc. 10,7
Contra quos Dominus iratus tradidit eos in manus9 Philistiim et filiorum Ammon
9 manus] manu
Weber
Numérotation du verset
Idc. 10,8
afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei que est in Galaad,
Numérotation du verset
Idc. 10,9
in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim. Afflictusque est Israel nimis.
Numérotation du verset
Idc. 10,10
Et clamantes ad Dominum dixerunt: Peccavimus tibi quia dereliquimus Dominum10 Deum nostrum et servivimus Baalim.
10 Dominum]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 10,11
Quibus locutus est Dominus: Numquid non Egyptii et Amorrei filiique Ammon et Philistiim
Numérotation du verset
Idc. 10,12
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum?
Numérotation du verset
Idc. 10,13
Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos. Idcirco non addam ut ultra vos liberem.
Numérotation du verset
Idc. 10,14
Ite et invocate deos quos elegistis. Ipsi vos liberent in tempore angustie.
Numérotation du verset
Idc. 10,15
Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos.
Numérotation du verset
Idc. 10,16
Que dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino11 Deo qui doluit super miseriis eorum.
11 Domino]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 10,17
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.
Numérotation du verset
Idc. 10,18
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex12 nobis contra filios Ammon ceperit dimicare erit dux populi Galaad.
12 ex] e
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
Idc. 10,1
marg.|
{f}
Post Abimelech]
Hic ostenditur, quis successit Abimelech, scilicet. Thola filius Phua patrui Abimelech, qui iudicavit Israel 23. annis. Et querit AUGUSTINUS quomodo Phua fuerit patruus Abimelech, cum non fuerit frater Gedeonis, quia Gedeon fuit de Manasse, Phua vero de Isachar, ut dicitur in littera, ad hoc dicit AUGUSTINUS quod Gedeon, et Phua fratres fuerunt unius matris filii, et duorum patrum, quorum alter de Manasse, scilicet pater Gedeonis, alter de Isachar, scilicet pater Phua, et ita secundum hoc oportuit, quod eadem mulier fuerit uxor alicuius non de sua Tribu. Contra. Nm. ult. c. Omnes viri ducant uxores de Tribu sua, et cuncte femine maritos de eadem Tribu : ergo non potuit secundum legem una mulier fuisse uxor duorum virorum de diversis Tribubus. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod femine nubere poterant viris alterius Tribus. Unde Saul, qui erat de Beniamin, dedit filiam suam David, qui erat de Tribu Iuda. 1Rg. 18.g. Et Ioiada sacerdos de Tribu Levi habuit uxorem Iosabeth filiam Ioram regis Iuda 2Par. 22.d. Sed secundum hoc videtur, quod Sancti non bene probant, quod beata Virgo fuerit de Tribu Iuda, eo quod fuit uxor Ioseph, ex quo Ioseph poterat ducere uxorem de alia Tribu. Preterea auctoritas in Numeris contraria videtur aperte, que dicit : Cuncte femine ducant maritos de eadem Tribu, non de alia. Ad hoc dicendum, quod intelligitur lex de feminis, ad quas paterna hereditas devolvebatur, scilicet que non habebant fratres, qui succederent patribus. Alie bene poterant nubere viris alterius Tribus, quia cum illis non transibat hereditas : Beata autem Virgo fratres non habuit, et ad eam spectabat hereditas patris, quare oportuit ; quod de eadem Tribu esset, de qua et Ioseph, cui nupsit, et sic bene probant Sancti. Idem patet in filiabus Salphaad, que non poterant nubere viris nisi de Tribu sua, quia non habebant fratres. Nm. ult.
[Abimelech]
Ergo Abimelech fuit iudex. Contra, preter illum fuerunt duodecim, scilicet Othoniel, Aioth, Sangar, Delbora, Gedeon, Thola, Iair, Iephte, Abessan, Ahialon, Abdon, Samson : Et non fuerunt nisi duodecim iudices, ut dicunt Sancti : ergo Abimelech {1.
205rb} non fuit iudex. Item Sir. 46. ubi laudantur iudices Israel, non fit mentio de Abimelech, sed de aliis : ergo non fuit iudex. Solutio. Duodecim fuerunt iudices Israel, qui non habuerunt cor corruptum, et illi numerantur in Ecclesiastico. Abimelech habuit cor corruptum, et ideo non numeratur ibi, nec fuit de duodecim, sed tamen fuit iudex qualiscumque. Vel non fuit iudex, sed rex : et tunc expone,
[Post Abimelech]
id est mortuo Abimelech.
marg.|
{g}
De Isachar]
De Tribu Isachar.
marg.|
{h}
In Sanir]
Civitas in monte Ephraim.
marg.|
{i}
Et iudicavit]
Consilia dando.
marg.|
{k}
Huic successit]
id est fuit iudex post ipsum.
marg.|
{l}
Pullos asinarum]
Id est equitaturas, sive asinas, sive equos, et forte mulos habebant, quos vocat pullos asinarum.
marg.|
{m}
Avothiair]
Avoth interpretatur oppidum, et Galaad. In Nm. 32.g. dicitur, quod Iair filius Manasse occupavit vicos, quos vocavit nomine suo Avothiair, id est villas Iair. Sed sciendum, quod ille alius Iair fuit quam iste, et alia oppida. Non enim probabile est, quod tantum vixerit unus homo, neque verisimile est, quod ibi fuerit anticipatio huius facti, neque hic recapitulatio : Nimia enim esset utraque.
marg.|
{n}
Iungentes nova]
Et ideo plus peccantes, quia alias peccaverant et penituerant, et dimissum fuit eis.
marg.|
{o}
Iratus est Dominus]
Ecce pena, que sequitur culpam.
marg.|
{p}
In manus]
Unde dicit AUGUSTINUS Dei tanta iustitia est, quod nec ad modicum sinit dedecus peccati esse sine dedecore vindicte.
marg.|
{q}
Trans Iordanem]
Scilicet due Tribus, et dimidia, id est Ruben, Gad, et dimidia Manasse.
marg.|
{r}
Transmisso]
id est transito.
marg.|
{s}
Iudam]
id est terram Iude, et Beniamin, et Ephraim.
marg.|
{t}
Afflictusque est Israel nimis]
id est ultra vires.
marg.|
{u}
Et clamantes ad Dominum]
corde, et ore.
marg.|
{x}
Peccavimus tibi]
id est contra te, id est contra mandata tua. Vel tibi, id est coram, id est te sciente, et ulciscente.
marg.|
{y}
Quia dereliquimus]
etc. Ier. 2.c. Duo mala fecit populus meus, dereliquerunt me fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas, que non valent continere aquas. Sed nonne idem peccatum est avertere se a Deo, et convertere se ad creaturam ? Sic. Sed hic dicuntur duo, quia dereliquerunt Deum, dicitur hic dimittere mandata, et ceremonias, ad que tenebantur, et ita erat omissio. Quia autem serviebant idolis, erat transgressio, aliud peccatum, et numero, et specie.
marg.|
{z}
Et clamastis ad me]
etc. Improperat eis, quod post peccata dimissa iterum peccaverant. Unde patet, quod plus peccat, qui post dimissa peccata, et actam penitentiam iterum relabitur in peccatum. Unde Io. 5.c. Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
marg.|
{a}
Et tamen reliquistis]
Cultum meum.
marg.|
{b}
Deos alienos]
Colendo eos.
marg.|
{c}
Idcirco non]
Simpliciter nisi sub conditione, id est nisi penitueris. Vel non addam, statim. Vel non addam, ut ultra liberem vos existentes tales, quales modo estis. Simile Mt. 20.c. Sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, existentibus {1.
205va} talibus, scilicet.
marg.|
{d}
Ite, et invocate]
Improperando dicit. Simile Dt. 32.e. Ubi sunt dii eorum, surgant, etc.
marg.|
{e}
Peccavimus]
etc. Peccasse nos confitemur, et penitemus.
marg.|
{f}
Quicquid]
etc. Ita debemus nos rogare Deum, ut quantamcumque voluerit penam temporalem nobis inferat pro peccatis, dummodo liberet ab eterna. Unde AUGUSTINUS super illud : Domine, ne in furore, etc. Domine, hic ure, hic seca, dummodo in futuro parcas.
marg.|
{g}
Alienorum deorum]
Sic facit vere penitens, omnes circunstantias peccatorum, et etiam actiones a se abiicit. Is. 14.f. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et progeniem, et germen, id est peccatum, et omnes circumstantias eius, nomen, id est nominationem, reliquias cogitationem ad delectationem, progeniem, id est opus : germen, id est voluntatem.
marg.|
{h}
Doluit]
id est ad modum dolentis se habuit misertus in hoc quod miseriis eorum subvenit. Et est anthropopathos, id est figura, secundum quam humana passio Deo attribuitur. Anthropos enim homo, et pathos passio. Et frequens est ista figura in sacra Scriptura Gn. 6.b. Penitet me fecisse hominem.
marg.|
{i}
Conclamantes]
Ut fit in expeditionibus.
marg.|
{k}
Galaad]
Terre illius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_10)
Notes :