Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Idc. 11,1 

Fuit itaque1 illo in2 tempore Iepte Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius mulieris meretricis3 qui natus est de Galaad.
1 itaque] om. Weber |
2 in ΩJ Rusch Ed1530 ] om. Webe r |
3 m. m.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,2 

Habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui, postquam creverant, eiecerunt Iepte
dicentes:
Heres in domo patris nostri esse non poteris
quia de adultera matre natus4 es.
4 adultera matre natus] altera matre generatus Weber
Numérotation du verset Idc. 11,3 

Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob.
Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur.
Numérotation du verset Idc. 11,4 

In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel
Numérotation du verset Idc. 11,5 

quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad
ut tollerent in auxilium sui Iepte de terra Tob.
Numérotation du verset Idc. 11,6 

Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,7 

Quibus ille respondit:
Nonne vos estis qui odistis me et eiecistis
de domo patris mei
et nunc venistis ad me necessitate compulsi?
Numérotation du verset Idc. 11,8 

Dixeruntque principes Galaad ad Iepte:
Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
Numérotation du verset Idc. 11,9 

Iepte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas. Ego ero vester princeps5.
5 v. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,10 

Qui responderunt ei: Dominus qui hec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus.
Numérotation du verset Idc. 11,11 

Abiit itaque Iepte cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui.
Locutusque est Iepte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Numérotation du verset Idc. 11,12 

Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam?
Numérotation du verset Idc. 11,13 

Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam quando ascendit de Egypto a finibus Arnon usque Iaboc6 atque Iordanem. Nunc ergo7 cum pace redde mihi eam.
6 Iaboc] Ieboc Rusch |
7 ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,14 

Per quos rursum mandavit Iepte et imperavit eis ut dicerent regi Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,15 

Hec dicit Iepte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,16 

sed, quando de Egypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades.
Numérotation du verset Idc. 11,17 

Misitque nuntios ad regem Edom dicens: Dimitte ut transeam8 terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque9 ad regem Moab qui et ipse transitum prebere contempsit. Mansit itaque in Cades
8 transeam] + per Weber |
9 quoque] + et Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,18 

et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab. Venitque ad10 orientalem plagam terre Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab. Arnon quippe confinium est terre Moab.
10 ad] contra Weber
Numérotation du verset Idc. 11,19 

Misit itaque Israel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Numérotation du verset Idc. 11,20 

Qui et ipse Israel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa11 et fortiter resistebat.
11 Iasa] Issa Weber
Numérotation du verset Idc. 11,21 

Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo et12 percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
12 et] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 11,22 

et universos fines eius de Arnon usque Iaboc13 et de solitudine usque ad Iordanem.
13 Iaboc] Ieboc Rusch
Numérotation du verset Idc. 11,23 

Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israel. Et tu nunc vis possidere terram eius?
Numérotation du verset Idc. 11,24 

Nonne ea que possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur? Que autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem.
Numérotation du verset Idc. 11,25 

Nisi forte melior es Balach filio Sephor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israel et pugnaverit contra eum
Numérotation du verset Idc. 11,26 

quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos? Quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis?
Numérotation du verset Idc. 11,27 

Igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,28 

Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepte que per nuntios mandaverat.
Numérotation du verset Idc. 11,29 

Factus est ergo super Iepte spiritus Domini
et circuiens Galaad et Manasse
Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,30 

votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas
Numérotation du verset Idc. 11,31 

quicumque primus fuerit egressus de foribus domus mee mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino.
Numérotation du verset Idc. 11,32 

Transivitque Iepte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
Numérotation du verset Idc. 11,33 

percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel que est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Numérotation du verset Idc. 11,34 

Revertenti autem Iepte in Maspha domum suam, occurrit unigenita filia sua14 cum tympanis et choris. Non enim habebat alios liberos.
14 sua] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,35 

Qua visa scidit vestimenta sua et ait: Heu me15 filia mi, decepisti me et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero.
15 me] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,36 

Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Numérotation du verset Idc. 11,37 

Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi presta quod deprecor. Dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
Numérotation du verset Idc. 11,38 

Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Numérotation du verset Idc. 11,39 

Expletisque duobus mensibus
reversa est
ad patrem suum
et fecit ei sicut voverat
que ignorabat virum.
Exinde mos increvit16 in Israel et consuetudo servata est
16 increvit] increbuit Weber
Numérotation du verset Idc. 11,40 

ut post anni circulum conveniant in unum filie Israel et plangant filiam Iepte
Galaadite diebus quatuor.

Capitulum 11

Numérotation du verset Idc. 11,1 
marg.| {l} Fuit itaque] Hic ostendit, qualiter Iephte populum Israeliticum liberavit a filiis Ammon, et Philistiim, qui eum decem, et octo annis graviter oppresserant. Primo igitur videndum, quis fuerit iste Iephte, et qualiter promotus in iudicem. Sciendum ergo quod Iephte, et fuerit quidam vir fortissimus pugnator, sed filius meretricis, id est spurius fuit, non legitimus. Habuit autem uxorem de Galaad, de qua suscepit filios, qui cum adolevissent, eiecerunt eum tamquam spurium, dicentes eum non debere esse heredem in domo, et terra matris eorum. Et abiit in terram Thob, et congregati sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et fecerunt eum quasi principem super se. Postea vero maiores de Galaad descenderunt ad eum, et fecerunt eum principem super Israel, et descendit cum eis in Maspha, et misit nuntios ad regem Ammon, qui exiret de terra sua, qui noluit : Et vovit Iephte votum Domino, quod si daret ei victoriam de filiis Ammon, quicumque primo occurreret ei revertenti de bello, offerret eum Domino. Et percussit Iephte filios Ammon, et humiliavit omnino. Cui revertenti occurrit unigenita filia, quam habebat : Qua visa scidit vestimenta sua, et ait : Heu filia, decepisti me, et decepta es. Aperui enim os meum contra te Domino. Filia vero non dolens propter victoriam patris, dixit : Fac mihi pater, quodcumque pollicitus es Domino. Hoc tantum mihi presta, ut mensibus duobus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. Et expletis duobus mensibus rediit ad patrem, et fecit ei pater {1.205vb} sicut voverat. Exinde increvit mos in Israel ut annuatim conveniant filie Israel, et plangant filiam Iephte quatuor diebus. Notandum autem quod quidam aliter narrant historiam istam. Dicunt enim quidam, quod pater Iephte habuit uxorem legitimam, de qua habuit filios legitimos, qui facti maiores, eiecerunt Iephte quasi spurium de terra sua. In hoc autem est diversitas, quod primo dictum est, quod filii Iephte eiecerunt eum de terra sua, et ita dicit Magister in Historiis a. Secundo dictum est, quod fratres eius eiecerunt eum, et hoc ait Archiepiscopus CANTUARIENSIS et ANDREAS, credo.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {m} Galaadites] id est de Galaad. Et nota quod Galaad equivocum est ad quatuor. Galaad enim terra est. Item quidam de filiis Manasse, dictus est Galaad. Item populus descendens ab illo. Item pater Iephte. Et si inveneris forte alicubi nomen patris Iephte, scito, quod hominibus fuit.
marg.| {n} Qui natus est de Galaad] Terra, vel viro.
marg.| {o} Habuit autem Galaad] Duobus modis exponitur, secundum quod duobus modis dicta est historia. Primo modo sic : Habuit Galaad uxorem, Iephte habuit uxorem Galaad, id est in Galaad terra illa. Secundo modo sic : Galaad, scilicet pater Iephte, habuit uxorem de qua suscepit filios, qui eiecerunt, Iephte, etc.
marg.| {p} Patres nostri] Iuxta secundam opinionem plana est littera, quia idem erat pater Iephte et istorum, qui loquuntur : Unde bene dicunt, patres nostri. Iuxta primam opinionem sic exponitur. In domo patris nostri, id est in terra matris nostre, quam habuit a patribus suis. Adultera dicitur, que accedit ad virum alterius : sic dicitur hic, vel que uxorata est, et accedit ad alium, quam ad virum suum, sive ille fuerit coniugatus, sive liber.
marg.| {q} In terra Thob] Vir vel terra.
marg.| {r} Viri inopes, et latrocinantes] Idem legitur supra 9.a. de Abimelech. Idem de David. 1Rg. 22.a.
marg.| {s} Quibus acriter] etc. Filiis Ammon scilicet.
marg.| {s} Ut tollerent] id est adducerent.
marg.| {t} Quibus ille respondit] Elegans responsio, prophetiam evidenter exprimit.
marg.| {u} Necessitate] AUGUSTINUS Felix necessitas, que ad meliora compellit.
marg.| {x} Si vere venistis] id est si verum est, quod hac causa venistis ad me. Vel sic : Si vere venistis ad me, id est si vultis ut eam vobiscum, pro quo venistis, devictis hostibus, ero vester princeps.
marg.| {y} Mediator] Facti.
marg.| {z} Ac testis] Promissi.
marg.| {a} Principem sui] Argumentum, quod spurius potest promoveri. Verum est in seculari dignitate, sed non ad sacros ordines, nisi ex dispensatione, vel in religione. Quod statutum est in detestationem fornicationis, et adulterii, id est incontinentie. Sunt autem spurii aliquando boni, ut iste, quandoque mali, ut Abimelech.
Numérotation du verset Idc. 11,12 
marg.| {b} Et misit nuntios] Videtur Iephte facere iuxta legem, primo mittens nuntios antequam pugnet. Dicitur enim Dt. 20.c. Si quando exieris ad expugnandum civitatem, offeres ei, {1. 206ra} primo pacem. Si receperit, et aperuerit tibi portas, populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub Tributo. Si autem fedus inire noluerint, et ceperint contra te bellum, oppugnabis eam.
marg.| {b} Ad regem] etc. Dicit GLOSSA Mittit nuntios pacis, sicut Apostolus Rm. 12.d. in quo Christus loquebatur, ait : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.
marg.| {c} Qui ex persona] scilicet Iephte
marg.| {d} Quid mihi] quasi dicat non est affinitas inter me, et te, propter, quam videaris aliquid iuris habere in terra mea. Hic est argumentum, quod terra aliena non est rapienda, sed propria recuperanda. Unde licet Christianis terram Sarracenorum, vel Nicolaitarum, sive hereticorum acquirere, quia aliquando fuit eorum. Sed terram idololatrarum, que numquam fuit nostra, non licet nobis acquirere bello, ita dicit CANTOR PARISIENSIS, bone memorie, sed predicatores sunt mittendi. Sed numquid omnis terra est de patrimonio crucifixi. Constat, quod sic, quare totam fecit, et totam emit ; ergo tota est Christianorum, qui sunt heredes Christi ; ergo licet nobis ab omnibus non credentibus terram accipere.
marg.| {e} Ut vastares terram meam] videtur mentiri, quia terra non erat sua, quia non erat rex, sed iudex, ut dicit GLOSSA. Solutio : Ex persona populi dixit hoc.
marg.| {f} Quibus] Rex Ammon.
marg.| {g} Terram meam] non videtur verum dicere, quare nusquam legitur, quod filii Israel in ascensu de Egypto pugnaverunt contra filios Ammon, nec quod tulerint terram eorum. Solutio : Nm. 21.e. dicitur, quod filii Israel abstulerunt Sehon regi Amorrheorum terram suam usque ad Ammon, quam Sehon Amorrheus abstulerat Ammonitis, et Moabitis, et ita verum dicit Ammon, quia terra illa fuerat sua, quam tulit Israel, non tamen tunc sua, quando eam tulit, sed Sehon, qui iure belli obtinuerat eam. Iterum verum dicit Iephte postea, non tulit Israel terram suam, quia tunc non erat terra Ammon, licet prius fuisset sua. Preterea neque Sehon, neque Ammon habitabat ibi in terra, sed solus Israel, cui Dominus dederat eam.
marg.| {h} Terram Moab] Contra. Tulit terram Sehon ab Arnon usque Iaboch, et hec terra fuit Moab. Unde Nm. 21.f. Urbs Hesebon fuit regis Amorrhei, qui pugnavit contra regem Moab, et tulit omnia, que ditionis illius fuerant usque Arnon, ergo tulit terram Moab. Solutio : Tulit terram, que aliquando fuit Moab, quia Dominis dederat eam Israel. Unde non tulit terram Moab, sed tunc non erat Moab, quando tulit eam. Et ideo dicit, non tulit terram Moab. Vel aliter. Non tulit terram Moab, sed recuperavit suam.
marg.| {i} In Cades] Nm. 20.
marg.| {k} Misit itaque] Nm. 21.
marg.| {l} Usque ad flumen] Iordanem scilicet.
marg.| {m} Qui] etc. Sehon scilicet.
marg.| {n} Sed infinita] id est multa.
marg.| {o} Egressus] Nm. 21.
marg.| {p} De Arnon] Nm. 21.
marg.| {p} Possidere terram] quam Dominis dederat ei, qui poterat dare.
marg.| {q} Nonne] etc. Probat Iephte per locum a minori, quod terra sua est, hoc modo. Tu iuste possides, quod tibi dedit Chamos Deus tuus, ergo multo fortius nos possidemus iuste, quod dedit nobis Dominus. Sed ipse dedit {1. 206rb} nobis terram istam, ergo iure possidemus eam. Hic dicit AUGUSTINUS Videtur velle Iephte, quod diabolus aliquid terrene hereditatis possit dare cultoribus suis, quod satis potest concedi tamen ex Dei permissione. Vel secundum opinionem eorum locutus est Iephte hoc, quod putabant Deum suum Chamos aliquid possidere, vel in possessionem sibi aliquid posse dare.
marg.| {r} Que possedit] id est possidere fecit, secundum opinionem tuam.
marg.| {s} Obtinuit] per 300. ann.
marg.| {t} Cedent] id est cedere debent, fortiori ratione, quia noster Deus potest dare, quia verus est Dominis.
marg.| {u} Meliores] derisorie loquitur Iephte. quasi dicat Balach rex Moab fuit melior, et potentior te, et non potuit nobis resistere, multo fortius nec tu poteris aliquid contra nos.
marg.| {x} Filio Sephor] Nm. 22.a.
marg.| {y} Quod iurgatus] quasi dicat nos possedimus hanc terram in pace longo tempore, scilicet 300. ann. Unde iure prescriptionis eam habere debemus.
marg.| {z} Aut forte docere] etc. id est nisi forte velis probare, quod non fuit quieta possessio nostra, quia rex Moab iurgatus est aliquando super hac re, et ideo non currit tempus prescriptionis, sed hoc non posses probare. a   Et pugnaverit] etc. et ita ruperit tempus prescriptionis.
marg.| {b} In Hesebon] Civitas metropolis. Hic manifeste habes ; quod Hesebon fuit Moab, quam tamen Israel abstulit Sehon regi Amorrheorum. Nm. 21.e. Unde constat, quod Sehon abstulerat eam Moab, ut dictum est sup. eod.
marg.| {c} Aroer] civitas.
marg.| {d} Per trecentos annos] hoc iungi debet huic verbo, obtinuit.
marg.| {e} Quare tanto] etc. quasi dicat si habuisses ius aliquod, tu tentasses. Preterea, quia non tentasti, nos quiete possedimus, et ideo prescripsimus. Et videtur hic velle textus, quod iure possidetur, quod prescriptionis titulo possidetur, sed secundum legem Christi, quod iuste non acquiritur, numquam prescribitur. Unde si auferas mihi domum meam, et 100. annis teneas, numquam erit tua, sed quanto plures tenes, tanto magis iniuriaris. Neque hoc innititur tantum prescriptioni, sed donationi facte a vero Domino, id est a Deo, qui dederat eam filiis Israel, et ideo eorum erat non titulo prescriptionis, sed titulo donationis.
marg.| {f} Arbiter] id est iudicans iniuriam, quam mihi facis in hac die.
marg.| {g} Spiritus Domini] animans eum ad pugnandum contra Ammonitas. Argumentum, quod bonus fuit Iephte ante votum.
marg.| {h} Et circumiens] Iephte, scilicet ut congregaret exercitum.
marg.| {i} Maspha] Civitas Galaad, scilicet patris Iephte.
marg.| {k} Votum] etc. De voto isto Iephte solet dubitari. Quidam enim dixerunt Iephte voluisse familiari consilio Spiritus sancti, quod volunt probare per hoc, quod dicitur, factus est super Iephte spiritus Domini. Item AUGUSTINUS Si spiritus hoc precepit non est insipientia culpanda, sed obedientia laudanda. Hoc etiam modo si se homo perimat, quod humano consilio nefas est facere, non est vituperandus. Item hic error aliquam laudem fidei habet, qua timuit, Deum ut, quod voverat, redderet, sive sperans Deum prohibiturum sicut Abrahe, sive eius voluntatem non prohibentis intellectam potius facere quam contemnere statuens. Ergo Deus voluit, ut hoc faceret, ergo fuit bonum, ergo bene vovit. Contra dicit Ios. Iephte stultus fuit {1. 206va} vovendo, impius solvendo. Item dicit AUGUSTINUS quod votum suum retulit ad uxorem, quam habebat odio, cogitans eam sibi occurrere primo, et ita patet, quod mala intentione vovit, ergo malum fuit eius votum. Item ipse Iephte dicit. a   Quicumque] etc. His verbis non intellexit votum facere de pecore, quod esset licitum immolari. Tale enim pecus non solet occurrere Triumphanti. De cane etiam non intellexit, qui solet occurrere victori Domino. Dicendo ergo quicumque intellexit de rationali, scilicet matre vel filia, quia per masculinum uterque sexus intelligitur, sed utrumque immolari prohibitum est. Dt. 12. ergo male vovit. Item AUGUSTINUS Non solum non diligit, sed odit Deus sacrificia, in quibus homines immolantur, sed illa diligit, cum iustus usque ad mortem pro veritate decertat ; ergo Deus odivit votum Iephte. Item AUGUSTINUS Distat factum Iephte a facto Abrahe, quia ille iussus obtulit filium, iste fecit, quod lege vetatur. Item AUGUSTINUS Dominus a nece filie non prohibuit Iephte sicut Abraham, donec perficiendo se orbaret, ne impunitum talis voti relinqueretur exemplum. Item AUGUSTINUS Iephte, et Gedeon, de quo dicitur, spiritus Domini confortavit eum, non solum non approbamus, sed etiam reprobamus inter laudabiles viros poni, non tamen fit iniuria spiritui Domini, si inter iustos numeratur Iephte, et Gedeon, qui in operando Ephod peccavit, et forte in signo velleris bene eum egisse credendum est. Item AUGUSTINUS Cum Iephte fidem tantum naturaliter haberet, irruit in eum spiritus Domini, et stulte vovit, et impie solvit. Sic ergo videtur, quod male voverit Iephte, et male solverit. Contra. Super Ier. 7. dicit HIERONYMUS Non sacrificium Iephte, sed animus laudatur offerentis. Item Hbr. 12.f. ponit eum Apostolus in Catalogo Sanctorum. Item dicitur : Factus est spiritus Domini super eum, et postea votum vovit. Unde videtur, quod et votum, et quicquid postea fecit, fuerunt a Spiritu sancto. Solutio. Duplex est votum, scilicet votum conceptionis, et vocationis. Votum conceptionis dico, quod primo mente concipitur, hoc votum primo bonum fuit in Iephte, quando generaliter cogitavit votum vovere Domino pro habenda victoria, sed postea quando retorsit illud ad uxorem, malum fuit. Votum vocationis dico, quod voce exprimitur, et illud indiscretum fuit in Iephte, et solutio impia, sed postea penituit Iephte, et ideo ponitur in Catalogo Sanctorum. Ex his patet solutio ad omnia.   [Quicumque primus] Sub genere masculino comprehenditur femininum. Simile Gn. 23.a. Date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum, id est mortuam meam. Hoc enim dixit Abraham de Sara mortua.
marg.| {b} Cum pace] id est cum victoria, quam sequitur pax.
marg.| {c} Eum holocaustum] Hic patet, quod hominem cogitavit, non tamen filiam, quod patet per hoc, quod dixit, Heu filia mi. Cogitavit ergo uxorem. Et quod non dixit, quecumque, sed quicumque non impedit, quin uxorem intellexerit. Scriptura enim masculinum pro utroque sexu ponere consuevit.
marg.| {d} Transivitque] facto voto.
marg.| {e} Quos tradidit] Sed si vovendo peccavit, quomodo ergo ei hostes tradidit, et non potius ipse traditus est hostibus ? Nam propter peccatum Achor traditi fuerunt 36. viri hostibus. Iosue 7.a. Forte iam penituerat, vel non propter ipsum, sed propter populum traditi sunt ei hostes.
marg.| {f} Aroer] civitas.
marg.| {g} Mennith] civitas.
marg.| {h} Filia mi, decepisti me] Alia editio habet, Impedisti me. Ex quo patet, quod non intellexerat de filia, sed uxore, quam credebat sibi primo occurrere, et ita fraudatus fuit ab intentione sua Iephte per filiam suam, et ideo dicit, impedisti me, sive decepisti, id est ab intentione fraudasti.
marg.| {i} Aperui] Vovendo.
marg.| {k} Non potero] Male dixit, quia posset, et deberet etiam.
marg.| {l} Concessa, {1. 206vb}   ] etc. quasi dicat ex quo habes victoriam de hostibus, non curo, quid de me fiat.
marg.| {n} Et plangam] etc. quia maledicta erat sterilis, que in lege non pariebat, quod tantum intelligitur de sterili dante operam operi nuptiarum.
marg.| {o} Et fecit ei] etc. id est immolavit eam.
Numérotation du verset Idc. 11,mystice 
prol.| Mystice. Per Iephte qui interpretatur aperiens, intelligitur Christus, qui discipulis suis sensum aperuit, ut intelligerent scripturas, et nobis aperuit ianuam paradisi, quam clauserat nobis primus parens. Istum filii sui, sive fratres sui eiecerunt de terra sua, sic Iudei qui filii, et fratres Episcopi eum eiecerunt, et dicebant Christum fornicarie filium. Revera fornicarie filius fuit, id est Synagoge, que dimisso vero sponso cum diabolo fornicata est. Iephte fugit in terram Thob, que interpretatur optima, et Episcopus dimittens Iudeos fugit ad gentes, que fecerunt fructum optimum. Alii trigesimum, alii sexagesimum, alii centesimum, scilicet coniugati, continentes, et virgines. Viri inopes venerunt ad Iephte, id est Christum ante passionem, et post. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Unde 1Rg. 21.a. Convenerunt ad David omnes, qui oppressi erant ere alieno. Es alienum peccatum est, quod est es, sive pecunia diaboli, qui est alienus a regno Dei. Ps. 18. Ab alienis parce servo tuo. Per Ammon, qui interpretatur filius populi mei, significantur heretici, qui fuerunt populi mei, id est Ecclesie, de quibus 1Io. 2.c. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Ammon impugnavit Israel, sic heretici Ecclesiam. Galaadite tempore necessitatis vocaverunt Iephte. Per Galaaditas, Christiani. Filia Iephte caro Episcopi est, que immolata est Deo Patri.
marg.| {p} Filie Israel] id est sancti singulis annis luctum Ecclesie pro Episcopi passione recolunt, diffuse per quatuor partes orbis.
Numérotation du verset Idc. 11,moraliter 
marg.| Moraliter. Per Iephte intelligitur contemplativus, qui de loco contemplationis, id est de terra Thob assumitur ad officium predicationis. Cui revertenti de victoria hostium, occurrit filia, id est caro propria petens inducias moriendi, id est vigilandi, ieiunandi, laborandi, et huiusmodi, per que mortificatur caro. Et illa allegat illud. Nemo carnem suam unquam odio habuit. Et illud. Quod caret alterna requie, durabile non est. Et arcus ni cessetur tendere, lentus erit, et ita obtinet, aliquando, et sic decipitur spiritus contemplativi curam carnis in desideriis agens sub pretextu necessitatis. Sed postmodum dicit.
marg.| {h} Heu filia mi] decepisti me, et ipsa decepta es, quia aperui os meum ad Dominum contra te in confessione, quia scilicet per te peccavi, ideo oportet te immolari per macerationem.
marg.| {k} Cui illa respondit] etc. Tunc caro spiritui obedit, cum quasi ex voto penitentiam suam facit absque ulla miseratione.
marg.| {m} Hoc solum] etc. Montes circumire, est viros sanctos in monte vite, et scientie constitutos consulere. Per duos menses intelliguntur duo defectus, qui sunt in homine, unus in omittendo, alius in committendo. Virginitatem plangere, est de difficultate bonorum operum dolere. Filia ergo Iephte per duos menses montes circumit, quando anima peccatrix, et penitens peccata commissionis, et omissionis iuxta consilium bonorum virorum emendare contendit. Filia Iephte post duos menses finito fletu virginitatis, revertens ad patrem, occiditur, quia peracta penitentia de commissis, et omissis, caro, que prius sterilis, et male vivens extiterat, mortificata in se, et vivens in Christo quasi hostia sancta, et beneplacens Domino sacrificatur, ut iam dicere possit cum Apostolo. Vivo ego, iam non ego, vivit {1. 207ra} autem in me Christus, ad Gal. 2.d. Filie Israel sunt fideles anime Deum per fidem videntes, que singulis annis plangunt filiam Iephthe, id est peccata, que ex carne contraxerunt, et singulis annis renovant penitentiam quatuor diebus, quorum primus dies est contritionis Is. 37.a. Dies Tribulationis, et angustie, correctionis, et blasphemie dies hec. Secundus dies est confessionis. In die clamavi, et nocte coram te. Soph. 1.b. Erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda. Porta piscium est gula. Porta secunda est luxuria. Hec dies dicitur festum clangoris, quod fiebat in memoriam liberationis Isaac, quia in confessione liberationis spiritus a vinculis diaboli, quibus quasi ad victimam dicitur anima. Unde Ps. 95. Annunciabo de die in diem salutare eius. Tertius dies est satisfactionis. Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam. Quartus dies supererogationis, de hoc proprie dicitur Io. 11.b. Si quis ambulat in die, non offendit. Hec est quarta dies, qua Petrus venit ad Cornelium. Actor. 10.d. Hi quatuor dies sunt contrarii illis quatuor, quibus Lazarus iacuit fetidus in sepulchro. Io. 11.e.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_11)

Notes :