Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Rg. 1,1 

Fuit vir
unus
de Ramathaim
Sophim,
de monte
Ephraim,
et nomen eius Helchana.
Filius Ieroboam1,
1 I(h)eroboam ΨD ΩSM Rusch ] Ieroam Π ΘS, Hieroam Amiatinus .. ΩJ Weber , Ieroham Clementina ; cf. 1Par. 6, 34
filii Eliu,
filii Thau,
filii Suph,
Ephrateus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,2 

Et habuit duas uxores,
nomen unius Anna
et nomen secunde Fenenna.
Fueruntque Fenenne filii,
Anne
autem non erant liberi.
Numérotation du verset 1Rg. 1,3 

Et ascendebat vir ille
de civitate sua statutis
diebus,
ut adoraret et sacrificaret
Domino exercituum in Silo.
Erant autem ibi duo filii Eli2, Ophni3 et Phinees sacerdotes domini4.
2 Eli] scrips. hic et ubique, Heli Rusch Clementina etc. Weber |
3 Ophni Ω Rusch Clementina ] Ofni hic et ubique Weber |
4 domi] Domini Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 

Venit ergo dies, et immolavit Helchana deditque Fenenne uxori sue et cunctis filiis eius et filiabus partes.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 

Anne autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 

Affligebat quoque eam emula eius,
et vehementer angebat, in tantum
ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 

Sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam. Porro illa flebat
et non capiebat
cibum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,8 

Dixit ergo ei Helchana vir suus : Anna cur fles ? Et quare non comedis ? Et quam ob rem affligitur cor tuum ? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii ?
Numérotation du verset 1Rg. 1,9 

Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat5. Eli
5 biberat] et praem. Weber
sacerdote sedente
super sellam ante postes templi Domini,
Numérotation du verset 1Rg. 1,10 

cum esset Anna6 amaro animo, oravit Dominum flens largiter,
6 Anna Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,11 

et votum vovit dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famule tue, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancille tue, dederisque serve tue sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus7 vite eius et novacula non ascendet super caput eius.
7 omnibus diebus Rusch Clementina ] omnes dies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,12 

Factum est autem8 cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Eli observaret os eius.
8 autem Λ Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,13 

Porro Anna loquebatur in corde suo,
tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Estimavit ergo9 eam Eli temulentam
9 ergo Λ Φ Rusch Clementina ] igitur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,14 

dixitque ei : Usquequo ebria eris ?
Digere
paulisper vinum, quo mades.
Numérotation du verset 1Rg. 1,15 

Respondens Anna : Nequaquam inquit, domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi
sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 1,16 

Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial,
quia ex multitudine doloris et meroris mei10 locuta sum usque in presens.
10 mei Weber ] me cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 1,17 

Tunc Eli ait ei : Vade in pace et Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,18 

Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius11
11 illius Λ Φ Rusch Clementina ] eius Weber
non sunt amplius in diversa mutati.
Numérotation du verset 1Rg. 1,19 

Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Helchana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 

Et factum est post circulum dierum,
concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel,
eo quod a Domino postulasset eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,21 

Ascendit autem vir eius12 Helchana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum.
12 eius Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,22 

Et Anna non ascendit dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et13 appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter.
13 et Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,23 

Et ait ei Helchana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus verbum suum.
Mansit ergo mulier
et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte.
Numérotation du verset 1Rg. 1,24 

Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus
et tribus modiis farine
et amphora vini.
Et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus
Numérotation du verset 1Rg. 1,25 

et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 1,26 

Et ait Anna14 obsecro :
14 Anna Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
mi domine vivit anima tua domine ; ego sum mulier illa15 que steti coram te hic orans Dominum.
15 mulier illa] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,27 

Pro puero isto, oravi et dedit mihi Dominus16 petitionem meam quam postulavi eum.
16 mihi Dominus C Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,28 

Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus
quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et adoravit17 Anna et ait :
17 adoravit] oravit Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Rg. 1,1 
marg.| {311} Fuit vir. Circa materiam istius libri et Paralipomenon sic proceditur quia primo describitur populi Israel per reges gubernatio, secundo huius gubernationis quedam recapitulatio et suppletio in libris Paralipomenon. Prima in duas quia primo agitur de Regno Israel unito, secundo de bipertito, tertio et quarto libro, propter quod liber Regum apud Hebreos in duas partes dividitur ita quod ibi duo sunt libri tantum. Primus qui vocatur Samuel, continens primum et secundum librum Regum, secundus vocatur Malachim id est Regum, continens tertium et quartum. Prima adhuc in duas quia primo agitur de Rege seu de Regno Israel ex electione, secundo ex paterna successione libro secundo. Circa primum sciendum quod ubi inchoatur unus modus regiminis, precedens modus terminatur ibidem. Et ideo primo agitur de terminatione regiminis sub iudicibus, secundo de inchoatione regiminis sub regibus 9. capitulo. Circa primum sciendum quod occasio terminationis regiminis Iudicum,et petendi Regem super populum fuit malitia filiorum Heli, et Samuelis, ut habetur infra 8. capitulo. Et ideo primo agitur de nativitate Samuelis sub Heli iudice, secundo de malitia filiorum utriusque 2. capituli ibi :   Porro filii Heli filii Belial. Prima in tres quia primo describitur ipsius Anne petitio, secundo petitionis exauditio, ibi :   Cognovit autem {312}   Elcana, tertio gratiarum actio, ibi :  Et oravit Anna. Prima adhuc in duas quia primo describitur occasio petendi, secundo modus postulandi, ibi :   Surrexit autem Anna.
marg.| Occasio autem petitionis Anne fuit malitia Phenenne, exprobrantis ei sterilitatem etiam in diebus solemnibus, quando esse debebat in quiete orationis. Et hoc est quod dicitur:
marg.| .1. Fuit vir unus de Ramathaim. Per ‘m’ in fine debet scribi quia sic est in hebreo et est Rhamathaim una dictio. Ex quo patet error illorum qui scribunt ‘n’ in fine, facientes inde duas dictiones ita quod ly   in sit prepositio iuncta cum dictione sequente, ut Ramatha sit nomen ville, et Sophim nomen regionis in qua est Ramatha. Et hoc dictum procedit ex ignorantia Hebraice veritatis. Sic igitur exponunt Hebrei de Rhamathaim Sophim id est de excelsis respicientibus quia sunt ibi duo montes mutuo se respicientes. Aliter exponunt alii de Rhamathaim Sophim id est de excelsis respicientium vel speculantium, quia ly   Sophim, quod est pluralis numeri, indifferenter potest stare pro quolibet casu, eo quod nomina hebraica sunt indeclinabilia. Et dicuntur excelsa respicientium quia inde potest videri longe. Secundum alios vero dicuntur excelsa speculantium quia ibi habitabant viri in lege studiosi.
marg.| .2. Et nomen, etc. Iste fuit Levita de filiis Core, ut habetur 1Par. 6.
marg.| marg.| {313} .1. Ephratheus. Non quod esset de tribu Ephraim, sed quia manebat in monte Ephraim, ut predictum est, sicut aliquis dicitur civis Parisiensis quamvis sit natione Anglus. Aliqui vero dicunt quod dicitur Ephratheus ab Ephrata, que altero nomine dicitur Bethlehem, eo quod mater eius fuit de Bethlehem, sed hoc non est verisimile quia filii non cognominantur a matribus sed a patribus.
marg.| .2. Et habuit duas uxores nomen uni Anna, etc. Prima enim, scilicet Anna fuit sterilis, et ideo aliam superduxit.
marg.| .3. {314} Et ascendebat vir ille de civitate sua statutisque diebus etc. id est in festo Pasche, Pentecostes et Tabernaculorum. Istis enim tribus temporibus debebat apparere omne masculinum coram Domino, ut habetur Exodi. 23. Verumtamen aliquando parcebatur populo de duabus festivitatibus ultimis propter longitudinem vie ad locum cultus divini, vel alia causa rationabili. Utrum autem iste ascenderet semel in anno, vel pluries, non habetur expresse ex textu. Videtur tamen magis quod semel, eo quod subditur postea, Sicque faciebat per singulos annos, cum redeunte tempore ascenderent Templum Domini.
marg.| .4. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni, et Phinees sacerdotes. Sic debet scribi per id est in.
marg.| marg.| {315} .1. Deditque Phenenne uxori etc.  partes id est novas vestes pro solemnitate, ut dicunt aliqui. Melius tamen videtur, scilicet quod per hoc intelligantur partes sacrificii. Faciebat enim Elcana hostiam pacificam Domino pro gratiarum actione, de qua una pars incendebatur super altare, scilicet adeps, reliqua erat sacerdotis ut pectusculum, et armus dexter : relique carnes erant offerentis, et de istis dabat partes filiis, et filiabus et uxoribus quasi quid sacrum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
ad litteram
marg.| {LYR12.1.5L1} .2. Anne autem dedit partem unam. Non scilicet de datione, sed quia non habebat liberos de Anna, quibus partes darentur, ideo subditur :
marg.| {LYR12.1.5L2} .3. Quia Annam diligebat. Propter quod magis tristabatur de sterilitate ipsius. In hebreo habetur :   unam partem pulchram, vel   duplicem, cuius ratio subditur   : Quia   Annam diligebat   . Et in hoc volebat honorare eam.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
differentia
marg.| {LYR12.1.5T1} Incipit primus liber Regum. Primo capitulo a. Anne autem dedit unam partem tristis non de dono sed de doni unitate dolebat enim eo quod Anna carebat liberis. Et sic Anne dedisset plures partes scilicet pro matre et liveris quia Annam diligebat propter quod de sterilitate eius plus dolebat. Heb<reus> :   Anne autem dedit unam partem pulcram quia Annam diligebat. Et ideo pulcritudinem partem dabat ei pro se quam fenemne A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, De differentia ab hebrea veritate, Ed1507 , f. xxxvii [ 35rb {MM2024}
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 
ad litteram
marg.| .4. Affligebat quoque eam emula eius id est Phenenna. dicendo ei verba pungitiva, intantum ut ei exprobraret sterilitatem.
marg.| .5. Porro flebat. Pre tristitia.
marg.| .6. Et non capiebat cibum id est parum de cibo capiebat. et quod modicum est quasi nihil reputatur, ut habetur Secundo Physicorum .
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,8 
marg.| .7. Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii. Quod exponunt Hebrei de pueris Phenenne. Quasi dicat : intantum diligo te. quod ego sum melior tibi, quam decem filii Phenenne {316}matri sue : hoc dicens ad ipsius consolationem. Alii exponunt, quam decem filii id est quam si haberes decem filios. Sed ista expositio non videtur rationabilis : quia si haberet decem filios, non propter hoc excluderetur amor Elcane ad ipsam, vel minueretur, sed magis includeretur, et augeretur.
Numérotation du verset 1Rg. 1,9 
marg.| .8. Surrexit autem Anna, etc. Hic consequenter describitur modus orandi humilis, et devotus, cum dicitur :   Surrexit autem Anna, ut iret ad locum orationis, iuxta tabernaculum.
marg.| .9. Postquam comederat et biberat in Silo. Ex quo patet quod supra dictum est, s. quod comederat aliquid, licet modicum.
marg.| .10. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini id est super sedem magnam, et honorabilem, ut dicunt Hebrei : Ex hac sessione dicentes, quod illa die fuit institutus iudex super populum. Sed hoc non videtur verum, quia infra 4. cap. dicitur quod ipse iudicavit Israel quadraginta annis. Item cap. sequenti dicitur quod Samuel adhuc iuvene existente Heli erat senex valde, Ex quo videtur quod per plures annos fuit iudex ante nativitatem Samuelis, qui conceptus fuit, et natus eodem anno quo mater eius oravit pro ipso habendo, ut confitentur Hebrei, et satis apparet ex sequentibus. Nec valet motivum allegatum, quia infra 4. capitulo dicitur   : Heli sedebat super sellam, ex qua cecidit, et mortuus est, ut ibidem dicitur : ex qua sessione non potest dici quod illa die fuerit factus iudex, nec similiter ex ista.
Numérotation du verset 1Rg. 1,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,11 
marg.| marg.| {317} .1. Et novacula non ascendet super caput eius. Ex hoc datur intelligi, quod deberet tenere ritum Nazareorum, sicut dictum fuit Iudicum 13. de Sampsone.
marg.| .2. Ut Heli observaret os eius. Attendens si aliquod verbum exprimeret, vel a motu labiorum cessaret.
marg.| .3. Aestimavit ergo eam Heli temulentam id est plenam bono vino : et dicitur a temeto, quod significat bonum vinum, et lentos quod est plenum.
prol.| {318}
marg.| .4. Digere paulisper vinum. Quasi dicat, vade prius ad dormiendum, et postea venias ad orandum.
marg.| .5. Nequaquam inquit Domine. scilicet sum ebria, ut tu credis.
marg.| .6. Nam mulier infelix. Tum propter defectum prolis, tum propter verba Phenenne me provocantis.
marg.| .7. Vinumque, et omne quod inebriare potest, etc. Quia liquorem inebriativum non biberat illa die. Vel si biberat acceperat ita parum, quod quasi nihil esset reputandum.
marg.| .8. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus id est sine iugo discipline.
marg.| marg.| {319} .1. Deus Israel det tibi petitionem. In hebreo habetur : Dabit tibi petitionem.
marg.| .2. Utinam inveniat ancilla, etc. Ut velis orare pro me Dominum.
marg.| .3. Vultusque illius non sunt amplius in. Quia passiones ire, et tristitie que mutant faciem in diversos colores, recesserunt ab ea ex consolatione exteriori verborum Heli, et ex interiori consolatione gratie divine.
marg.| .4. Reversique sunt, et venerunt in domum suam. Ista est eadem Civitas, que supra nominata est Ramathaim. Ramathaim enim quod significat excelsa, plurale est huius nominis Ramatha, quod significat excelsum, sicut in Latino eadem Civitas aliquando nomine plurali, sicut Civitas Ebroicensis, aliquando vocatur Ebroias, aliquando Ebroie.
marg.| .5. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, s. postquam reversus fuit in domum suam, quia Iudei euntes in Ierusalem cum uxoribus suis ad diem solennem, vel causa sacrificii, seu orationis, usque ad reditum suum in domos suas continebant ab uxoribus suis. Et ad hoc melius servandum postea fuit constitutum, quod quando de eadem civitate ibant Ierusalem propter dictam causam, plures viri, et plures mulieres, viri ibant in una comitiva, et mulieres in alia. Pueri autem de quibus non erat suspicio poterant ire in ista comitiva, vel in alia. Et ideo cum Salvator noster Iesus Christus duodecim annorum ascendisset in Ierusalem ad diem festum, et ibi recedentibus parentibus remansisset, non cognoverunt parentes eius, existimantes illum esse in comitatu, ut habetur Luc. 2. quia existimabat eum esse in comitatu mulierum. Maria autem mater eius in comitatu virorum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 
marg.| .6. Vocavitque nomen eius Samuel eo quod postulasset eum a Domino. Samuel enim interpretatur quasi postulatus a Deo .
Numérotation du verset 1Rg. 1,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,22 
marg.| Sequitur : .7. Non vadam donec ablactetur. Duplex est ablactatio, una est abstractio a lacte mammille, et ista fit circa principium tertii anni, vel circiter. Alia est ablactatio, quando abstrahitur puer a lacte pueritie, quando incipit {320}uti aliis cibis communibus, et lacticiniis non nutritur amplius. Et hoc fit circa decimum annum, vel circiter, et de hac ablactatione loquitur hic scriptura, quia ante decimum annum, vel circiter pueri non sunt apti ad faciendum aliquod officium in templo Domini, sed extunc possunt aliqua parva officia facere, ut accendere lampades, vel huiusmodi, et sic paulatim assuefieri ad maiora.
marg.| .8. Et maneat ibi iugiter. In hebreo habetur : usque ad seculum id est usque ad quinquagesimum annum, quia ultra non debebant Levite servire in templo, ut habetur Nm. 9. unde, et infra 7 capitulo dicitur quod Samuel factus iudex populi, ibat per singulos annos circumiens Bethel, et Galgal, et Masphat, et iudicabat Israelem in supradictis locis.
marg.| .9. Precorque ut impleat etc. Quale autem fuerit istud verbum non exprimit hic scriptura . Et propter hoc dicunt aliqui Hebrei quod ante nativitatem Samuelis audita fuit vox de celis, quod futurus erat quidam iustus nomine Samuel ; propter quod mulieres plures parientes masculos illo tempore vocabant eos nomine Samuelis quousque per opera apparebat, quod de illis non intelligebatur vox divina. Et secundum hoc sic intelligitur verbum Elcane predictum : Precorque, etc id est precor Dominum, ut per bonam indolem istius pueri appareat, quod ille sit Samuel, de quo audita est vox a Deo emissa. Sed istud videtur fictitium : tum quia descriptura non habetur : tum quia Anna non vocavit filium suum Samuelem propter aliquam vocem de celo auditam, sed quia postulaverat eum a Domino, ut predictum est.
marg.| Et ideo aliter dicitur quod verbum Domini hic accipitur verbum ipsius Heli sacerdotis, qui secundum veritatem Hebraicam dixerat Anne deprecanti : Dabit tibi Dominus petitionem tuam, ut supra dictum est. et hoc dixit instinctu Spiritus Sancti. Anna vero petebat a Domino filium qui viveret, et ministraret in templo Domini, ut patet ex predictis : et hoc precabatur Elcana a Domino impleri. quia licet puer Samuel esset natus, non tamen adhuc erat in statu quo posset in tabernaculo ministrare.
Numérotation du verset 1Rg. 1,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,24 
marg.| {321} .1. In vitulis tribus. Postea dicitur :   Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. Ex quo videtur, quod unum vitulum obtulerunt in sacrificium Domino et alios duos obtulerunt Heli sacerdoti, quia puerum dimittebant in cura ipsius, unde subditur :
marg.| .2. Et ait Anna. Obsecro. Et subintelligitur, quod iste puer sit discipulus et minister eius. Cetera patent in littera.
marg.| .3. Et adoraverunt. Hic consequenter ponitur gratiarum actio pro beneficio recepto, {322}et hoc fit in cantico Anne ; In quo primo gratiarum actio redditur, secundo Anna contra superbiam et ingratitudinem invehitur, ibi :   Nolite multiplicare loqui sublimia. Tertio Dei magnificatio subditur ibi :   Domini enim sunt cardines. Circa primum dicitur :   Et adoraverunt ibi dominum, quia gratiarum actio est, quedam species orationis, ut habetur. 1Tim. 2. ubi dicitur sic : “Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones” etc.
Numérotation du verset 1Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| {311} .1. Fuit vir unus. Allegor. Per istum virum fuit significatus Christus ; qui Luce 24. capit. dicitur ; Vir potens in opere, et sermone. Et bene dicitur unus, quia nullus alius fuit, nec est, nec erit, Deus, et homo in una persona.
prol.| De Ramathaim Sophim id est excelsis speculationibus. {312}Nam in Christo est duplex speculatio, scilicet divina, et humana, et quelibet est excelsa. Nam speculatione divina cognoscit perfecte seipsum, et omnia facta, fienda, et fieri possibilia. Speculatione vero humana cognoscit omnia, que Deus cognoscit notitia visionis.
marg.| .2. Et nomen eius. Qui interpretatur Dei possessio. Nam homo Christus est totus Deificatus, et a Deo possessus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,2 
moraliter
marg.| marg.| { 313 } .2. Et habuit duas uxores nomen uni Anna, et nomen secunde. Per quas synagoga, et Ecclesia significantur, vel Iudea, et Gentilitas.
marg.| Fueruntque Phenenne filii. Per quam significatur Iudea, {314}que filios habuit, scilicet Prophetas, et legisperitos.
marg.| Anne autem non erant liberi, etc. Per quam significatur Gentilitas, que legem divinam non habuit, nec Prophetas : Psalmo 147: Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 
moraliter
marg.| marg.| { 315 } .1. Deditque Phenenne uxori sue et cunctis filiis eius et filiabus partes. Nam Deus Prophetis, et Regibus, et sacerdotibus Iudeorum fecit gratias multas, qui dicuntur filii Iudee.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
moraliter
marg.| .2. Anne autem  : Id est Gentilitati. dedit partem unam tristis. In hebreo habetur unam partem pulchram. Per quam intelligi potest Paulus Apostolus a Christo datus doctor gentium, sicut {316}ipse dicit Galat. 2.b. Qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est, et mihi inter gentes.
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 
moraliter
marg.| .5. Porro illa flebat, et non capiebat cibum, etc. Gentiles enim ad fidem Christi conversi flebant, et ieiunabant propter peccata in Gentilitate commissa, et maxime in idolorum cultura. Conversi vero de Iudaismo non habebant talem occasionem flendi, et ieiunandi, quia non fuerant idololatre, sed cultores unius veri Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 
moraliter
marg.| {319} .5. Concepit Anna et peperit. Per quod significatur quod Gentilitas conversa fructificavit in bonis operibus, sed que dici possunt eius fili, quia procedunt a libero arbitrio, sicut proles ab utero monente Spiritu Sancto.
marg.| Moral<iter> autem Elcana signat bonum prelatum secularem vel religiosum. Per duas autem uxores intelliguntur vita activa, et contemplativa, quibus debet debitum reddere utrique vacando tempore competenti. Gregorius : “Sit presul actione precipuus, sit pre ceteris contemplatione suspensus”. Presuli vero debent inferiores prelati in hoc quantum possunt conformari. Activa vero que fertilis est per Phenennam, contemplativa vero per Annam significatur. Deditque   Phenenne filiis   et   filiabus etc.a Per quos intelliguntur opera misericordie quibus correspondent merita et plura premia.   Anne   vero dedit   unam id est Dei contemplationem, que habet pulchritudinem et suavitatem annexam. In activa namque vita {320}ex humanis negociis admiscentur multi pulveres anime faciem obscurantes, in cuius figura Gn. 29.d. dicitur quod “Lialippis erat oculis”. Rachel autem venusto aspectu.   Affligebat. Per quod intelligitur disceptatio vite contemplative, et active. Nam caritas Dei trahit bonum prelatum ad actus vite contemplative : necessitas vero proximi retrahit ipsum a contemplatione, ut intendat operibus active.   Porro scilicet contemplativa de dilatione glorie in qua contemplatio consummatur.   Et non   capiebat   . Per quod designatur mirabilis abstinentia contemplativorum. Dicitur enim in collationibus Patrum de pluribus, quod aliquando transibant tres, vel quatuor dies, non solum absque cibo corporali, sed etiam absque memoria eius. Per hoc autem quod Anne datur filius cuius caput novacula non debet tangere, significatur actus predicandi procedens ex contemplatione interiori, cuius caput id est intentionem novacula vane glorie tangere non debet per appetitum laudis humane.
a 1Rg. 1, 4.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_1)

Notes :