Capitulum 11

Numérotation du verset 1Rg. 11,1 

Et factum est quasi post mensem1 ascendit Naas Ammonites2, et pugnare cepit adversum Iabes Galaad.
1 et…mensem Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
2 Ammonites Rusch Weber ] Amonitis Ω |
Dixeruntque3 omnes viri Iabes ad Naas : Habeto nos federatos et serviemus tibi.
3 dixeruntque] dixerunt autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,2 

Et respondit ad eos Naas Ammonites :
In hoc feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros,
ponamque vos opprobrium4 universo Israel
4 opprobrium] + in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,3 

Et dixerunt ad eum seniores Iabes :
Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios
ad5 universos terminos Israel, et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te.
5 ad D Φ Rusch Clementina ] in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,4 

Venerunt ergo in Gabaath Saulis nuntii6 et locuti sunt verba, audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
6 in Gabaath Saulis - nuntii] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,5 

Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait : Quid habet populus quid7 plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
7 quid] quod Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,6 

Et insiluit8 spiritus Domini in Saul cum audisset verba hec et iratus est furor eius nimis.
8 insiluit Weber (A Λ D Φ) Rusch ] insilivit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,7 

Et assumens utrumque bovem concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel9 sic faciet10 bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus.
9 Samuel Rusch Clementina ] Samuhelem Weber |
10 faciet] fiet Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 11,8 

Et recensuit eos in Bezec
fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum
autem Iuda triginta millia.
Numérotation du verset 1Rg. 11,9 

Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Iabes Galaad, cras
erit vobis salus, cum incaluerit sol.
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes qui letati sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 11,10 

Et dixerunt : Mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 11,11 

Et factum est cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in partes11 et ingressus est media castra in vigilia matutina
11 in partes] in tres partes Weber
et percussit Amon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt
ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 11,12 

Et ait populus ad Samuelem12 : Quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos ? Date viros et interficiemus eos.
12 Samuelem C Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,13 

Et ait Saul : Non interficietur13 quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
13 interficietur] occidetur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,14 

Dixit autem Samuel ad populum : Venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum.
Numérotation du verset 1Rg. 11,15 

Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas coram Domino pacificas14. Et letatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
14 coram Domino - pacificas] inv. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Rg. 11,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 37ra
Numérotation du verset 1Rg. 11,1 
ad litteram
marg.| marg.| {381} Et ascendit. Hic consequenter describitur predicte, electionis confirmatio, que facta est per hoc, quod Saul triumphavit de filiis Ammon, et sic omnes in eum consenserunt et regnum eius innovaverunt. Primo igitur circa hoc ponitur hostium incursio. Secundo ipsorum debellatio, ibi : Venerunt ergo nuntii. Tertio regis confirmatio. ibi : Et ait populus. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Ascendit. Quod autem in aliquibus Bibliis preponitur. Et factum est quasi post mensem, non est in hebreo neque in Bibliis correctis, quia non est in textu.
marg.| .2. Naas , tempore enim Iephte rex Ammon venit contra filios Israel, repetens totam terram filiorum Israel ultra Iordanem tanquam ad suum regnum pertinentium, ut habetur Iudic. 11. sed tunc fuit debellatus, ut ibidem habetur : et ideo fortificato illo regno iste rex forsitan ex eadem causa venit contra filios Israel.
marg.| .3. Habeto nos federatos. sub tributo competenti, quia videbant se impotentes ad resistendum, ut magis patet ex sequentibus.
prol.| {382}
marg.| .4. Eruam omnium etc. volebat enim eos inutiles reddere ad bellum, quia sinister oculus clypeo tegitur, et ideo carens oculo dextro non potest bene videre adversarium.
marg.| .5. Ponamque vos etc. hoc volebat facere ad sui iactantiam, et ad incutiendum terrorem aliis, ut sic se subiicerent eius servituti.
marg.| .6. Concede etc. Concessit autem rex superbus spatium petitum credens quod nullus auderet venire ad levandum eum de obsidione, et sic obsessi magis se traderent voluntati sue.
marg.| .7. Et si etc.  egrediemur ad te. ad suscipiendum quod tibi placet de nobis.
marg.| .8. Venerunt ergo. Hic consequenter describitur filiorum Ammon debellatio per Saul ad preces virorum Iabes, et patet littera usque ibi :
marg.| .9. Et ecce Saul. Non est intelligendum quod Saul iam electus publice in regem ageret officium bubulci, sed veniebat de agro ubi fuerat causa spaciandi vel se exercitandi in arte sagittaria vel huiusmodi, et inde revertebatur hora qua solent boves ad domum reduci.
Numérotation du verset 1Rg. 11,ad litteram 
marg.| {383 } .1. Et insilivit etc id est motus fortitudinis et constantie ad liberandum populum obsessum.
marg.| .2. Sic fiet bobus. Per hoc intelliguntur alia animalia, ut dicit Ra. et sic erat comminatio magne pene, quia divitie illo tempore pro maiori parte in animalibus consistebant. Noluit autem comminari penam mortis vel mutilationis in principio regni sui, ne a nimio rigore incipere videretur.
marg.| .3. In vasit ergo timor Domini populum. id est a Domino immissus.
marg.| .4. Et egressi sunt, etc id est generaliter et perfecte, sicut quando unus homo exit nihil remanet de illo in loco unde exit. Vel aliter, quasi homo unus id est uno corde et una voluntate ad liberandum obsessos.
marg.| .5. Et recensuit eos in Bezec. nomen est civitatis in qua rex regnavit Adonibezech, ut habetur Iud. 1.
marg.| .6. Virorum autem Iuda. Segregatim numerabantur, eo quod ista tribus erat nobilior et bellicosior.
marg.| .7. Cras erit vobis salus id est in futuro, de proximo tamen.
marg.| .8. Mane exibimus ad vos. Irrisorie loquebantur, eo quod sciebant auxilium eius affuturum in crastino.
marg.| .9. Et factum est etc.  dies crastinus scilicet ab illa die in qua viri Iabes dixerant verbum precedens. Mane exibimus, etc. non autem a die qua dixerat Saul : Cras erit vobis salus etc. quia quando numeravit populum, adhuc distabat a loco obsidionis, et postea nuntii Iabes redierunt ad suos, et propter hoc sicut dictum est, illud quod dixit. Saul. Cras erit vobis salus ly ‘cras’ non accipitur pro die crastino sed pro futura die, de proximo tamen.
marg.| .10. Constituit etc. Ut repente irruentes super exercitum filiorum Ammon ex diversis partibus magis tenerent, alia terrerent eos.
marg.| marg.| {384} .11. Et ait populus. Hic consequenter describitur Saulis confirmatio in regem, quia populus videbat. Saulem potenter triumphasse, ideo volebat eos interficere qui eum despexerunt in sua electione, prout dictum fuit in fine ca. prece. sed Saul hoc fieri impedivit, ut a clementia regnare inciperet offensas proprias remittendo, unde dicit Seneca lib. de clementia. Nullum ex omnibus magis decet principem quam clementia. Magni enim animi proprium est placidum esse tranquillumque, offensas et iniurias remittere. Muliebre autem est litigare, et morem ire sue gerere. Allegavit autem rationem dicens.
marg.| .12. Quia hodie. quasi dicat, procedendum est ad gratiarum actionem et non ad occisionem.
marg.| .13. Dixit autem. Videns Samuel quod populus concorditer consentiebat electioni facte de Saul, ideo tunc voluit eam innovare seu confirmare solenniter, et in loco solenni, ideo subditur :
marg.| .14. Et fecerunt. quia iam translatum erat ibi tabernaculum Domini et arca.
prol.| Moraliter exponendo, Naas qui serpens interpretatur, diabolum significat, qui filiis Israel id est fidelibus inimicatur. Querit autem oculos dextros eruere et sinistros dimittere, ut sapientia que desursum est et ad salutem anime ordinatur, penitus auferatur, et sapientia mundana, que terrena est animalis et diabolica. Iac. 3.d. remaneat, ut sic homines terrenis vitiis implicentur. Contra ipsum autem venit rex Israel id est rex glorie Iesus Christus cum tribus ordinibus scilicet Apostolis, Martyribus et Confessoribus cuius victoria incipit a vigilia matutina, et in calore Solis consummatur, quia a principio predicationis Evangelii cepit potestas demonis diminui, et adveniente iudice in potestate claritatis sue in extremo iudicio totaliter auferetur.
Numérotation du verset 1Rg. 11,moraliter 
marg.| marg.| {381} .1. Ascendit Naas Ammonites. Per Naas qui serpens interpretatur, {382}diabolus intelligitur. Nam in specie serpentis decepit genus humanum, propter quod serpens antiquus nominatur.
prol.| {383}† Ipse vero querit eruere oculos dextros virorum Iabes, que calor interpretatur, nam viris charitate ferventibus malignus insidiatur. Per oculum autem significatur intentio. Mt. 6 capitulo Si oculus tuus fuerit simplex id est intentio tua, secundum Aug. per oculum igitur dextrum intentio ad bona spiritualia, per sinistrum autem ad temporalia designantur. Per hoc igitur quod Naas oculos dextros virorum Iabes querebat eruere, significatur quod diabolus intentiones virorum in charitate servientium querit a bonis spiritualibus totaliter avertere. Per hoc autem, quod viri Iabes quesierunt auxilium regis, significatur quod a diabolo impugnati dicto modo debent ad auxilium regis regum. Iesu Christi per devotas orationes recurrere.
marg.| .10. Constituit Saul populum etc. Nam rex noster angelos per tres hierarchias divisit, et omnes sunt in adiutorium nobis contra demonis {384}exercitum Heb. 1.d. Omnes administratorii spiritus sunt in ministerium missi propter eos qui capiunt hereditatem salutis : Et sic debellatur Naas cum suo exercitu id est diabolus cum angelis malignis. Apoc. 12.b. Michael et angeli eius preliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non prevaluerunt , neque inventus est eorum locus in celo. Et accipitur hic celum pro ecclesia militante.
Numérotation du verset 1Rg. 11,moraliter 
marg.| Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi : Ex nova namque victoria de diabolo habita, innovandum est Christi regnum per novam oblationem laudum divinarum. Nec mirandum, quod per Saulem pro tempore quo fuit bonus, significetur Iesus Christus, sicut infra dicetur de David et Salomone. Sicut enim dictum fuit in principio huius operis, leo propter diversas proprietates aliquando signat diabolum, aliquando Christum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_11)

Notes :