Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Rg. 8,1 

Factum est autem cum senuisset Samuel,
posuit filios suos iudices super1 Israel.
1 super] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,2 

Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel,
et nomen secundi Abia.
iudicum in Bersabe.
Numérotation du verset 1Rg. 8,3 

Et non ambulaverunt
filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium.
Numérotation du verset 1Rg. 8,4 

Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuel in Ramatha.
Numérotation du verset 1Rg. 8,5 

Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti,
et filii tui non ambulant in viis tuis, constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et2 universe habent nationes.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,6 

Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad3 Dominum.
3 ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,7 

Dixit autem Dominus ad Samuel : Audi vocem populi in omnibus que loquuntur tibi, non enim te abiecerunt,
sed me ne regnem super eos.
Numérotation du verset 1Rg. 8,8 

Iuxta omnia opera sua que fecerunt a die qua eduxi eos de Egypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic etiam faciunt4 tibi.
4 sic etiam faciunt] sic faciunt etiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,9 

Nunc ergo audi vocem eorum, verumtamen contestare eos
et predic eis ius regis,
qui regnaturus est super eos.
Numérotation du verset 1Rg. 8,10 

Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem.
Numérotation du verset 1Rg. 8,11 

Et ait : Hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis, filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et precursores quadrigarum suarum,
Numérotation du verset 1Rg. 8,12 

et constituet sibi tribunos,
et centuriones, et aratores agrorum suorum, messores5 segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
5 suorum] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,13 

Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias,
et panificas.
Numérotation du verset 1Rg. 8,14 

Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
Numérotation du verset 1Rg. 8,15 

Sed et segetes vestras et vinearum
reditus addecimabit, ut et6 det eunuchis et famulis suis.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,16 

Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos auferet et ponet in opere suo.
Numérotation du verset 1Rg. 8,17 

Greges quoque7 vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
7 quoque] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,18 

Et clamabitis in die illa a facie regis vestri8 et non exaudiet vos Dominus in die illa quia petistis vobis regem9.
8 vestri] + quem elegistis vobis Weber |
9 quia petistis vobis regem Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 8,19 

Noluit autem populus audire vocem Samuelis10 sed dixerunt : Nequaquam
10 Samuelis Σ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
rex enim erit super nos,
Numérotation du verset 1Rg. 8,20 

et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 8,21 

Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 8,22 

Dixit autem Dominus ad Samuelem11 : Audi vocem eorum et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel : Vadat unusquisque in civitatem suam.
11 ad Samuelem Λ D Φ Rusch Clementina ] ad Samuhel Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Rg. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {361} .1. Factum est. Descripta superius malitia filiorum Heli, hic consequenter describitur malitia filiorum Samuelis, quia utraque fuit occasio, ut terminaretur regimen per iudices, et reges instituerentur. Igitur circa hoc primo describitur filiorum Samuelis transgressio, secundo populi petitio, ibi : Congregati ergo. tertio Domini diffinitio, ibi : Et oravit Samuel. Circa primum dicitur.
prol.| Factum est. quia iam non poterat ita commode per loca ad iudicandum discurrere.
marg.| .2. Posuit filios suos. Credens eos fore sue iustitie imitatores. Sed hoc non fuit ita. unde subditur :
marg.| .3. Acceperuntque. Et sic dupliciter peccaverunt scilicet accipiendo munera pro iudicio, quod non est licitum, licet pro labore iusto et bono iudices possint accipere stipendia ad victum decentem et honestum. Secundo, quia propter munera declinaverunt a iustitia reddendo iudicium perversum.
prol.| {362}
marg.| .4. Congregati ergo. Hic consequenter describitur populi petitio de rege habendo. cuius una causa fuit malitia filiorum Samuelis, ut hic exprimitur, cum dicitur ; Filii tui, etc. Alia fuit : quia audierant Naas regem filiorum Ammon, disponentem exercitum ad veniendum contra eos. Et ideo volebant habere regem capitaneum sui exercitus contra eum. et hec causa hic tacetur, sed infra exprimitur 12. cap.
marg.| .5. Displicuitque sermo. Propter tria. Unum fuit, quia displicuit malitia filiorum suorum, que usque tunc latuerat ipsum. Aliud fuit propter honorem divinum, qui videbatur contemni seu diminui, eo quod retinuerat sibi in populo Israel nomen regium. Tertio, quia populus in hoc volebat assimilari Gentilibus dicens : Constitue nobis regem sicut et universe habet nationes, ut immediate preponitur.
marg.| .6. Et oravit. Hic consequenter ponitur Domini diffinitio. Samuel enim istud negotium reduxit ad dominum. qui respondit :
marg.| .7.  Audi vocem populi. de rege instituendo.
marg.| .8. Non enim. Quia tu solum eras meus vicarius. et quod ista petitio eorum ex malo processerit, ostenditur cum subditur : Iuxta omnia opera sua, etc. sequitur :
prol.| {363}
Numérotation du verset 1Rg. 8,ad litteram 
marg.| .1. Sicut dereliquerunt. Ostendentes facto, quod non haberent me pro rege suo,
marg.| .2.  Sic etiam facient, etc. Abiiciendo te ne sis vicarius meus.
marg.| .3.  Verumtamen contestare. Circa quod sciendum quod aliqua sunt de iure regis in necessitate positi, propter bonum commune regni, et sic omnia que inferius exprimuntur a Samuele sunt de iure regis : quia in tali casu omnia sunt regis vel principis, et exponenda vel expendenda pro bono communi. Sicut et in corpore naturali videmus, quod manus vel etiam alia pars corporis naturali instinctu exponitur pro conservatione vite ipsius corporis. Si autem accipiatur alio modo ius regis extra necessitatem, sic plura exprimuntur a Samuele, que non pertinent ad ius ipsius regis : utpote omnia illa que reddunt populum subditum servilem, et que non respiciunt bonum commune, sed magis hominis in regno positi voluntatem et talia predixit eis Samuel, ad retrahendum eos ne peterent regem, quia eis non expediebat, et quia regimen propter magnitudinem potestatis regi concessam de facili convertitur in tyrannidem. unde et Dt. 17. ubi agitur de constitutione regis dicitur : Non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum meum in Egyptum scilicet quasi servum nec habebit argenti et auri immensa pondera. et ibidem subditur : Ne elevetur cor eius in superbiam super fratres suos. et secundum istum duplicem intellectum exponenda sunt que sequuntur de regimine usque ibi :
marg.| .4. Vosque eritis scilicet si convertatur regnum in tyrannidem, quod de facili fit, saltem in parte propter magnam regis potestatem.
marg.| .5. Et clamabitis. propter oppressionem quam vobis inducet. sequitur :
marg.| .6.  Nequaquam  : scilicet dimittet nos Deus exaudire si regem habemus. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7.  Vadat unusquisque. Hoc autem dixit Samuel, ut super electionem regis inquireret Domini voluntatem. a qua dependet regis institutio. secundum quod habetur Dt. 17. ubi de institutione regis dicitur : Eum constitues regem quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Ad maiorem predictorum evidentiam queritur. utrum filii Israel peccaverunt petendo super se regem. Et arguitur quod non. quia petere illud quod est bonum simpliciter, et de dictamine rationis recte non est peccatum : gubernatio autem populi per regem est optima ut dicit Philosophus Tertio Politicorum et per consequens est de dictamine rationis recte, que magis respicit bonum commune quam particulare. {364}ergo, etc. Item illud quod conceditur lege divina licitum est, quia nullum peccatum concedit, sed Dt. 17 capitulo concedit lex divina filiis Israel constitutionem regis, ubi dicitur. Cum ingressus fueris terram quam dominus deus tuus dabit tibi, etc. Et sequitur : Eum constitues quem dominus Deus tuus elegerit, ergo etc. Contra infra 12 capitulo dicitur. Scietis et videbitis quia grande feceritis vobis malum in conspectu Domini, petentes super vos regem. Ad hoc dicendum quod cum regnum sit optima politia, cetere gentes a filiis Israel petendo vel constituendo super se regem non peccaverunt, sed magis bonum egerunt. Filii autem Israel hoc faciendo peccaverunt, ut patet per verba Samuelis ad hoc allegata, que habentur infra 12. c. et per consequens miraculum a Deo datum ad verificationem verbi Samuelis, ut ibidem habetur. Cuius ratio est, quia Deus populum Israel elegit sibi specialem et peculiarem pre ceteris populis secundum quod dicitur Dt. 7.b. Te elegit dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris, et ideo voluit esse rex immediatus illius populi, propter quod et legem dedit ei in monte Sinai per seipsum id est per angelum in persona illius loquentem et non per hominem mediatorem, propter quod voluit homines gubernatores illius populi ab ipso immediate institui, tanquam eius vicarii essent et non reges vel Domini, ut patet in Moyse et Iosue, et de iudicibus sequentibus, de quibus dicitur in libro Iud. Suscitavit eis dominus talem vel talem iudicem, propter quod filii Israel fecerunt contra ordinationem Domini, petendo super se regem hominem mortalem, cum dominus hoc sibi retinuisset, et ad bonum populi, quia semper gubernavit eos, et optime, et protexit quam diu fuerunt boni subditi, et semper sic fecisset si populus ille in bona subiectione sub Domino stetisset. Ex dictis patet primum argumentum, quia si gubernatio regis optima est, sequitur quod melior est gubernatio habere regem Deum immediate, quanto Deus est melior homine : et ideo contra istam ordinationem petere non est bonum, sed malum. Ad secundum dicendum quod illud quod habetur Deute. 17. de constitutione regis, quantum spectat ad populum non fuit concessio proprie dicta, sed magis permissio, sicut repudium uxoris fuit permissum ad duritiam cordis eorum, prout dictum fuit Dt. 24. sicut tamen in repudio fuit preceptum, quod darent libellum repudii si repudiarent : sic in proposito si pertinaciter regem habere vellent, preceptum fuit quod de populo Israel haberent et non de alio, ut ibidem dicitur.
Numérotation du verset 1Rg. 8,moraliter 
marg.| marg.| {361} .1. Factum est , Per filios Samuelis propter munera iudicium pervertentes, ostenditur quod aliquando de bonis et sanctis viris nascuntur perversi, sicut econtrario de perversis iusti. De Achaz enim et Manasse qui fuerunt pessimi, nati fuerunt Ezechias, et Iosias qui fuerunt optimi.
marg.| Filii tui, etc.  Constitue. Ex quo patet quod propter malitiam regentium commovetur aliquando populus ad petendum vel faciendum aliquid quod ei cedit in malum. Quia enim ista petitio {362}populi fuerit culpabilis, patet ex hoc quod habetur infra 12 capitulo Invocabo dominum , et dabit voces, pluvias, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Et similiter aliquando pro malo regentium, populus movetur ad rebellionem et seditionem, ex quibus sequuntur maiora mala quam fuerit regentium rapina.
marg.| .7. Audi vocem populi. Ex hoc patet, quod aliquando dominus exaudit aliquid quod non cedit ad bonum petentis, eo quod male petit : et talis exauditio magis est punitio, Osee 13 capitulo “Dabo tibi regem in furore meo”.
Numérotation du verset 1Rg. 8,moraliter 
marg.| .3. {363} Predic eis, etc. Hic accipitur ius large et improprie dictum, quod reputatur ius propter malum abusum. nam illa que dicuntur{364}hic de iure regis, magis contingunt perexercitium tyrannidis. Quia enim pertinere dicuntur ad regem, hoc est ad ostendendum : quod propter malitiam hominum regnum de facili convertitur in tyrannidem.
Numérotation du verset 1Rg. 8,additio 
prol.| {365}In capitulo 8. ubi dicitur in postilla Utrum filii Israel peccaverunt petendo super se regem. Responsio postillatoris ad hanc questionem non videtur ad plenum sufficere. Nam institutio regis in aliqua gente vel populo simpliciter considerata, non tollit immediatam gubernationem divinam ab eo. Stant enim simul, quod Deus sit rex immediatus alicuius gentis ipsam in principalibus immediate regendo seu gubernando, et tamen cum hoc habeant supra se regem, seu principem hominem mortalem quod manifeste patet in populo fidelium. Populus enim fidelium immediate a Deo gubernari dicendus est, quod patet per rationes a postillatore allegatas pro filiis Israel. Nam si in antiqua lege populum illum sibi Deus elegit in specialem seu peculiarem, secundum illud Dt. 7. In postilla allegatum, non tamen minus, sed longe magis populus fidelium in nova lege est a Deo electus specialis, et peculiaris. iuxta illud 1Pt. 2.b. Vos autem estis genus electum regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, etc. Similiter et si antiquis dedit legem per angelum in persona Dei loquentem, et non per hominem mediatorem, per amplius vero et perfectius Catholicis legem dedit per seipsum id est per filium Dei eternum, et per spiritum sanctum in forma visibili missum. unde si populus ille rationibus predictis debuit per Deum immediate gubernari, per easdem rationes seu fortiores populus fidelium immediate a Deo debet gubernari. quod etiam patet ex promissione Christi. Mt. ult. d. Ego vobiscum sum omnibus di. etc. quod exponitur uno modo, per assistentiam Christi sue ecclesie, continue ipsam dirigendo per occultos instinctus spiritus sancti, ut idem postillator in eodem loco dicit : Ex quibus consequenter habetur : quod sicut ecclesia licet a Deo immediate interiori gubernatione regatur, non tamen ex hoc instituendo supra se regem hominem in temporalibus peccat, ut patet ex universali ecclesie consuetudine, que maxime auctoritatis est. Sic pari modo et ratione dicendum videtur, quod antiqui licet Deum habuissent regem et immediatum gubernatorem, tamen petendo simpliciter supra se regem non peccassent. Nec valet dicere, quod gubernatio divina, respectu ecclesie immediata est quantum ad spiritualia. Nam etiam in spiritualibus summus pontifex constituitur in ecclesia absque peccato, imo sequendo vestigia Christi dicentis Petro : Pasce oves meas.Io. 21.d. Si autem dicatur, quod summus pontifex tanquam Dei vicarius ecclesiam gubernat, quod verum est. idem etiam posset dici de regimine regali. unde Apostolus de rege simpliciter loquens ad Rom. 33.b. Non sine causa gladium portat, minister enim Dei est. Preterea si peccatum filiis Israel impositum, in hoc quod petierunt sibi regem ex ratione per postillatorem assignata causaretur sequeretur quod semper in eodem peccato perseverarent durante regio regimine. Nam sic existendo semper fecissent contra Dei ordinationem, qui sibi soli eorum regimen immediatum retinuerat : nolens quod super eos homo mortalis regnaret, ut ait postillator. Ex quo ulterius sequitur, quod oratio Samuelis pro populo, ut Deus eis parceret hoc peccatum, esset vana, et contra regulam divine legis, durante eorum contumacia in eodem peccato : Ratio huius est. Nam secundum legem divinam non datur venia nisi correcto. ut patet Ezech. 18. Cum averterit se impius, etc. Sed constat, ut habetur infra 12 capitulo quod Samuel populo sibi supplicanti ut pro eo oraret, et suum peccatum de petendo regem aperte confitenti, respondit : Ne timeatis, etc. et infra : Absit a me ne orem Deum pro vobis, etc. Ex quibus satis patet, quod huiusmodi peccatum per populi confessionem et orationem prophete fuit sublatum : non obstante quod adhuc perseverabant in eodem peccato, retinendo sibi regem illicite, secundum opinionem postillatoris. Preterea dicere, quod concessio de constitutione regis filiis Israel facta Dt. 17. non fuit propria concessio, sed magis permissio, sicut repudium uxoris, etc. non videtur rationabiliter dictum. Nam quod matrimonium sit inseparabile per hominem, est de iure naturali secundum postillatorem, prout ipse nititur probare Mt. 19. licet hoc non reputem esse verum, prout ibidem Domino concedente amplius declarabitur. Constat autem quod permissio facta de repudio, non tollit legem nature que indelebilis est, sed in proposito est per oppositum. Nam constitutio regis in aliqua gente est conformis iuri naturali, representat enim gubernationem mundi ab uno Deo . prout etiam philosophus in politicis, et alibi determinat. unde permittente lege divina regis constitutionem, ut In capitulo Dt. allegato : talis constitutio scilicet regis remanet omnino licita tanquam iuri naturali conformis, et a iure divino non prohibita. Ex quibus videtur, quod questio non remanet sufficienter soluta. Unde ad eamdem videtur aliter dicendum scilicet quod populus iste non peccavit petendo regem simpliciter, cum hoc iam sibi esset a Deo concessum, et iuri naturali conforme : Sed peccavit petendo regem certo modo, contra divinam ordinationem. Ad cuius declarationem sciendum quod constitutio regis iuxta potestatem sibi concessam potest esse duplex. Primo modo, quod rex habebat plenam potestatem in populo sibi subdito, non solum in his que ad defensionem pertinent subditorum, seu ad eorum dispositivam gubernationem : sed etiam in his que pertinent ad omnes actus iudiciales, intantum quod rex {366}sic constitutus dicitur esse absolutus legibus, prout legiste de imperatore dicere solent. Similiter ut et de regibus qui superiorem, non cognoscunt asseritur, et talis rex dicitur esse super omnia iura positiva, servando ea ad libitum, vel revocando : prout in pluribus mundi partibus non solum paganorum, sed etiam Catholicorum esse dignoscitur. Et quia bonas seu magnas fortunas ferre non posset nisi virtuosus, ut habetur in 10. Ethicorumperfecta autem virtus raro invenitur, idcirco propter tantam potestatem regibus concessam, seu ab eis usurpatam frequenter in tyrannidem labuntur, quod est pessimum regiminum. Unde et de talibus potest intelligi illud Osee 33 capitulo « Dabo eis regem in furore meo », etc. In penam enim populorum dantur eis reges qui tamen absoluta utantur potestate. Secundo modo potest constitui rex cum potestate limitata, sic scilicet quod in his saltem que ad iustitiam pertinent presertim commutativam sit sub legibus iam ordinatis et legitimis consuetudinibus, quas in se et aliis observari faciat fortiter exequendo : et inferiorum iudicum defectum legitime supplendo, nec tamen contra eas temerarie aliquid agendo. Similiter auferendo a se omnia illa que cupiditati, seu concupiscentie, vel superbie, occasionem prestant, ex quorum appetitu frequenter declinatur ad tyrannidem. Et quia secundum D. Tho. In 1. 2.q : 105. art. 1. In corpore articuli ordinatio principatus quam lex divina antiquis instituit fuit optima : idcirco isto modo concessum fuit filiis Israel instituere supra se regem, non autem primo modo, Quod patet ex hoc : nam in eodem ca. et contextu Dt. 17. cum ageretur de constitutione regis, dominus dirigens verba populo ait. Cum dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circumitum nationes. quod intelligitur de primo modo regnandi predicto. Cetere enim nationes ut in pluribus reges habent cum prima potestate, que sepe in tyrannidem vertitur. Unde salvator ait : Reges gentium dominantur eorum, etc. Luc. 22 capitulo Quem modum constituendi regem dominus ei non concessit, sed potius secundum modum. Nam ibidem dedit eis regulas tam in modo eligendi regem, quam in modo vivendi ipsius in se, quam etiam ad Deum, et ad subditos tales, quod omnino contradicit modis communibus aliarum nationum, seu gentium. In modo enim eligendi ad cavendas violentias et fraudes, que in similibus electionibus solent contingere, instituit ut spectaretur iudicium divinum, unde ait : Eum constitues quem dominus Deus tuus elegerit. Similiter ad vitandum imitationem consuetudinum aliarum nationum, ait : Non poteris alterius gentis hominem regem facere. Consequenter prohibuit regi multiplicare equos, currus, et uxores, et immensa argenti et auri pondera, que occasionem prestant tyrannidis, ut dictum est. Similiter instituit ut rex semper legeret et cogitaret de lege Dei, ut continuo esset in Dei timore et obedientia, cum dicit : Describet sibi Deuteronomium legis huius, etc. legetque illud omnibus diebus vite sue, ut discat timere Deum, etc. Similiter instituit ut non superbe, seu tyrannice contemneret subditos, seu opprimeret, cum dicit : Ne elevetur cor eius in superbia super fratres suos, etc. que omnia contradicunt modo primo regnandi, qui est communiter gentium seu nationum, ut dictum est. Sed constat quod filii Israel, regis institutionem primo modo eis non concesso, sed potius implicite, seu interpretative eum prohibito petierunt, ut patet per verba principalia sue petitionis in hoc capitulo ubi sic dicit : Pone nobis regem ut iudicet nos sicut gentes. Non enim solum petebant esse sub rege modo eis a Domino concesso, qui est secundus modus, sed ut rex iudicaret eos modo quo reges communiter iudicabant gentes scilicet absolute, et absque limitatione potestatis et refrenatione appetitus, prout moris communis erat inter gentes, presertim eo tempore. Et ideo sequitur : Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem ut iudicet nos.Non enim displicuisset si regem simpliciter petivissent modo eis a Domino concesso : sed propter istam additionem : Ut iudicet nos sicut gentes, quod intelligitur modo primo predicto, unde et sequitur : Dixit dominus , etc. Non te abiecerunt sed me. petendo enim regem cum potestate et iurisdictione absoluta : sicut inter gentes, implicite petebant ipsum contra modum instituendi regem sibi concessum, ut dictum est. Unde et statim Deus mandavit, ut populo protestaretur, seu declararetur ius regis tali modo regnaturi, dicens : Filios vestros tollet : filias vestras faciet sibi unguentarias, etc. Unde et finaliter ius huius regis concludit : Vosque eritis ei servi. quod proprie est tyrannorum qui suis subditis ut servis principantur : quod totum occasione plenissime potestatis regi concessum ad modum communem gentium contra divinam ordinationem contingere consuevit. In qua quidem petitione perniciosa pertinaciter perseverantes Samuel iura regni tyrannici eis explicanti responderunt. Nequaquam, rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et iudicabit nos rex noster, etc. In quo evidentius explicaverunt petitionem eorum esse contra divinam ordinationem et concessionem, ut dictum est. Et sic patet manifeste, quomodo in hoc peccaverunt : de quo peccato verisimiliter penituerunt petentes a Samuele ut oraret pro eis Deum : ut infra 12. cap. ubi Samuel offerens se pro eis oraturum protestatus {367}est : Igitur timete Deum et servite ei, etc. quod dicit peccatum commissum in petendo regem modo predicto dimittetur vobis, dum tamen non derogetur divinis legibus, seu ordinationibus Si autem dicatur, quod si vere populus penituisset, Saulem amovissent a regno. Ad hoc dicendum quod iam non poterant facere. Primo, quia erat iam Saul tempore penitentie populi ad instantiam eorum a Deo per Samuelem unctus : ut id est 10. cap. unde et eius amotio, seu revocatio videretur quodammodo contra honorem divinum, et ideo cum Samuel dixisset Saul, infra 15, .s. Scidit   dominus   regnum Israel a te. etc. subiungit ibidem :   Porro triumphator in Israel penitudine non flectetur, etc. quasi d<icat> et si tu iam es a Deo abscisus, non tamen statim amoveris a regno : ne dominus videatur quasi penitudine flecti. Secundo, quia Saul post victoriam in Iabes Galaad habitam erat vallatus in regno. Tertio, quia eius regnum publice erat in Galgala renovatum, ut infra 11.ca. Nec obstat, quod cum populus confiteretur peccatum suum Samuel, dixerunt :   Addidimus enim peccatis nostris malum, ut peteremus   regem   . 12 . capitulo. ubi non fuit facta mentio de modo regnandi, ut intergentes et huiusmodi. Nam hoc est brevitatis causa omissum, cum iam in loco proprio sepe repetitum fuisset, ut dictum est. De regno autem David non est mentio in hoc facienda. fuit enim ipsius regnum pro se, et suis successoribus a Deo per Samuelem iustum, et a Deo iudicem constitutum, absque aliqua populi petitione, seu instantia institutum, ut patet infra 16.ea. Potest etiam dici ad questionem principalem secundum quosdam, quod filii Israel peccaverunt petendo regem, non solum predicto modo, sed etiam iniuriando Samuelem iustum, et a Deo iudicem constitutum Licet enim filii sui quos constituerat iudices peccassent, ut patet in principio huius ca. non tamen ex hoc in Scriptura legitur imposita culpa Samuelis, sicut Heli imponitur ex peccato filiorum supra 2 capitulo Ratio differentie est : nam peccata filiorum Heli erant publica, seu notoria, tam sibi quam populo peccata vero filiorum Samuelis, non ita erant publica, seu manifesta. peccabant enim in accipiendo munera et pervertendoiudicium, quod pluries sit occulte et colorate. et sic presumendum est, quod Samuele ignorante hoc fecissent, presertim, quia non fuit antea monitus nec redargutus sicut Heli. Unde ut Samuel ostenderet innocentiam suam, infra 12 capitulo requisivit populum. Primo presentando filios suos populo, ut redderent rationem de seipsis, dicendo :   Ego senui, et filii mei   vobiscum   sunt quasi d<icat> ut puniatis eos secundum delicta eorum. Secundo requirit eos de seipso, dicens :   Ecce presto sum, loquimini de me   coram   Domino et coram Christo eius,   utrum   bovem   cuiusquam   tulerim, etc. usque ibi :   Testis est dominus, quia non inveneritis quippiam in manu mea. et sic patet quod ipse volebat se purgari ab infamia sue dispositionis. Concordat cum hoc Glossa que super illud verbum :   Non   te   abiecerunt   , sed me interlinealiter dicit : « Qui vos spernit, me spernit ». In quo patet, quod cum Samuel constitutus a Deo sine causa spernebatur, Deus ipse videbatur sperni. In quo manifeste peccabant, etiam si petitio regis post obitum Samuelis esset licita eo modo quo petita fuit. De quo peccato videntur penituisse, cum eum postea tam in vita, quam in morte multum honorifice tractaverint, ut patet ex decursu historie. Et sciendum quod hic secundus modus respondendi ad questionem non repugnat primo. ex utroque enim simul posset formari sufficiens responsio, ut patet intuenti.
Numérotation du verset 1Rg. 8,replica 
prol.| REPLICA Burgensissaltum faciens usque ad primum Regum, in quo usque ad 8.ca. non movet nisi difficultates vocales, de quibus non iudico, cum res sit nota. In hoc 8. capitulo. ubi postillator querit, disputat et concludit, quod filii Israel peccaverunt petendo super se regemBurgens. longa digressione, sed non multa ratione nititur determinationem postil. Infirmare. Et ut clarius appareant Burgens. Ineptie, digressionem eius redigam in certa dicta, que per ordinem tractabo secundum merita eorundem.
prol.| Primum igitur eius dictum est, quod stat simul gentem regem aliquem habere mortalem : Deum tamen eius gentis fore immediatum regem et gubernatorem principalem : et per illud dictum putat Burgens. solvere argumentum quod postillator pro conclusione facit : quod videlicet Iudei peccaverunt regem petendo. putat etiam per idem replicare contra solutionem datam ad argumentum Iudeorum in contrarium. Et fortassis bene putaret, si dictum illud esset in proposito verum : nunc autem falsitas illius dicti patet ex littera, iuncta glosse interlineari. dicit enim littera : Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos, iuxta omnia opera sua, que fecerunt a die qua eduxi eos de Egypto usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic etiam faciunt tibi. Hec in littera glo. Interlinearis dicit, qui vos spernit, me spernit. et infra ca. 10. resumitur peccatum hoc, ibi petendo regem, quibus suppositis non stat quod Deus sit rex et gubernator, sic rege postulato, ut dicit littera cum gl. nisi generali influentia quam Iudei abiicere non potuerunt. Sed illa non est ad propositum Burgens. nec exempla que ponit valent in hoc casu, quia et ecclesia, et populus Christianus habet reges in spiritualibus, ut Papam : et in temporalibus, ut Imperatorem : et eos veneratur, eisque subiectus est : tamen Dei regnum principale et immediatum non abiicit : sed potius regnum hominum vie Dei contrarium {368}usque ad mortem contemnit, ut patet in primitiva ecclesia, in tempore Apostolorum et Martyrum.
prol.| Secundum dictum Burgens. est, quia peccatum Iudeorum regem petentium, confessione populi, et Samuelis oratione fuit abolitum, manente tamen regimine regis, ideo petitio regalis regiminis non fuit peccatum. Nam manente peccato peccatum non censetur abolitum. Sed hoc dictum fundatur super falso fundamento. Nam petere regem absolute non est peccatum in proposito commissum, sed petere contra Dei ordinationem est in proposito peccatum : quia sic petere est Dei ordinationem contemnere, et Deum abiicere ne regnet. Nunc ante Deus noluit aliquem huic populo prefici, ut iudicem regem aut sacerdotem nisi sua ordinatione, ut patet per totum decursumveteri testamento ab exitu Egypti usque huc. Populus autem Deum et hanc eius ordinationem abiecit petens regem dari a Samuele, videlicet per electionem vel humanam institutionem, ut sicut et cetere nationes regem haberent. unde dicitur in littera. Congregati universi seniores natu dixerunt ad Samuelem : Constitue nobis regem ut iudicet nos sicut ceteras nationes : non dixerunt : pete nobis a Deo regem, etc. quo modo si dixissent non peccassent : nec Dei ordinationi contravenissent. Cum autem de peccato sic commisso penituissent, et errorem prefatum correxissent, et Samuel pro eis orasset, peccatum est abolitum, ut patet infra 12. ca. In littera iuncta glosse interlineari. nec rex tunc fuit constitutus sicut petitus. petebatur enim constitui ordinatione humana, ut ostensum est : et hoc fuit peccatum : sed petitio ut sic non habuit effectum, quia instituebatur electione et unctione Dei. Non erat igitur peccatum sub rege sic constituto permanere. Burgens. igitur erravit in fundamento, putans populum permansisse sub regimine regio ut petito, quod falsum est, ut patet ex dictis. Quibus bene pensatis, obiectiones Burgens.contra postil. nullius sunt efficacie. Sed Burgens.idem presumens aliter absolvere questionem motam, dicit contrarium.
prol.| Est igitur tertium eius dictum tale : quia petere regem fuit populo a Deo concessum. Dt. 17 capitulo ideo petendo non peccavit. Sed illud dictum respiciendo bene litteram allegatam videtur supponere falsum, quia in illa littera non ponitur aliquod verbum pertinens ad concessionem de rege petendo. Est enim hic tenor littere allegate : Cum ingressus fueris terram quam dominus Deus daturus est tibi, et possederis eam, habitaverisque in ea, et dixeris : constituam supra te regem, sicut habent omnes per circumitum nationes : eum constitues quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Ecce littera, cuius sensum supra Dt. 17. dixi habere sensum prenosticum. Prenosticavit enim Deus Iudeos sic dicturos : non precepit nec concessit, sed ordinavit pregnantem negativam, s. quod sic dicendo non constituerent regem, nisi electione precedente. Huic autem ordinationi petendo a Samuele regem expresse contradixerunt. tum quia petierunt ab humana potestate. tum quia sicut cetere nationes, que ad divinam ordinationem non respexerunt. Igitur peccaverunt, quod est contra tertium Burgens. dictum.
prol.| Quartum dictum, est quod regis constitutio contigit dupliciter. Uno modo secundum potestatem regendi illimitatam. Alio modo limitatam. Primo modo constituitur rex absolutus legibus, potens regere pro libito voluntatis. exemplificat de Imperatore et aliis regibus, tam Catholicis, quam infidelibus. Secundo modo constituitur rex obligatus ad servandum leges pertinentes ad se et subditos. Sed ista distinctio non est artificialis, quamvis multi principantur vitiose secundum primum membrum, non tamen ad sic principandum instituuntur : imo in proposito casu Iudei ex vitiatio regimine filiorum Samuelis acceperunt occasionem petendi regem. Dicitur namque in hoc ca. quod filii Samuelis, declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera, et pervertebant iudicia. Congregati sunt ergo omnes maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei : Ecce tu senuisti et filii tui non ambu. In viis tuis : constitue nobis regem. unde luculenter apparet quod petebant regem, ut evaderent primum modum regendi. quis igitur desipiens diceret eos petiisse tyrannidem quam evadere cupiebant ? Est enim primus modus regendi tyrannicus, quem Iudei petendo regem petere non potuerunt, quemadmodum vult Burgens. Nam implicare videtur, quod quis contra voluntatem aliquid instituat vel eligat : cum omnis talis libera institutio, et electio sit voluntaria. Si igitur fieret contra voluntatem, esset inuoluntaria : per consequens implicatio. Istius confirmatio potest videri in lumine nature, quemadmodum Aristoteles, Tertio Politicorum omnem principatum distinxit in temperatum, et vitiatum. Temperatum dixit : in quo principans dominatur ad commune bonum, conferens secundum voluntatem subditorum. Vitiatum autem dixit deficere in altero, vel utroque. Certum est igitur vitiatum non peti elegi vel constitui a subditis, quia omnis talis est preter, immo contra voluntatem subditorum. Secundus igitur principatus et modus regnandi a subditis peti non potest : sed solum primus, qui si vertitur in intemperatum et tyrannidem, potius subditi dicendi sunt talem principatum pati quam petere. Nec exemplaBurgens. de Imperatore, et aliis sunt vera. Non enim tales subditi constituunt, sed temperato modo constitui sepe intemperati{369}et vitiosi fiunt. Nec verum est de regum et Imperatorum iudicio, quod sunt electi et instituti ad iudicandum secundum arbitrium voluntatis, sed sunt instituti ad iudicandum non de legibus, sed secundum leges, et si aliquando modum sue institutionis excedunt cadentes in tyrannidem Oligarchiam vel Democratiam in his casibus subditi potius patiuntur quam agunt, quia tales casus non proveniunt ex subditorum institutione, sed institutorum usurpatione. Immo et titulus Imperatoris modo regendi vitiato contradicit. Nam titulus eius est N. Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, hoc est reipublice, non private accommodatus. Ita et aliorum regum protestationes sunt sub Dei gratia, que vitiatum principatum non admittit. Ex quibus patet quod solutio Burgens.quam concludit suis inepte dictis, videlicet quod Iudei petentes regem ut regeret intemperato et vitiato regimine, quod apud {370}eum dicitur illimitatum, peccaverunt, nihil valet, quod patet ex predictis. Et certe quantumcumque barbari scienter sibiipsis nocere non possunt, nocerent autem sibiipsis si secundum Burgensem regem contra commune conferens peterent et petivissent, Non enim talem regem quantumcumque barbarus elegit, patitur quidem bene, unde dixit Arist. de huiusmodi vitiose principantibus. Sustinent quidem homines talem principatum nihil contristati propter ipsorum barbaram et servilem naturam, et consuetudinis auxilium : Et propterea que dicta sunt Burgens. fortasse penitentia ductus, in fine sue inutilis digressionis ponit huius questionis solutionem meliorem : que quasi concidit cum postillatore, quod videlicet Iudei peccaverunt petendo regem non simpliciter, sed propter abiectionem Samuelis sine sui culpa usque ad abiectionem Dei, iuxta glos. Qui vos spernit, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_8)

Notes :