Capitulum 18

Numérotation du verset 1Rg. 18,1 

Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathe colligata est anime David et dilexit eum Ionathas quasi animam suam
Numérotation du verset 1Rg. 18,2 

tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
Numérotation du verset 1Rg. 18,3 

Inierunt autem Ionathan et David fedus diligebat enim eum quasi animam suam.
Numérotation du verset 1Rg. 18,4 

Nam expoliavit se Ionathas tunica1 qua erat indutus2 et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
1 tunica Λ Rusch Clementina ] tunicam Weber |
2 indutus Rusch Clementina ] vestitus Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 18,5 

Egrediebatur quoque David ad omnia quecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat, posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi maxime3 in conspectu famulorum Saul.
3 maxime] maximeque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,6 

Porro cum reverteretur percusso Philisteo David et ferret caput eius in Hierusalem4, egresse sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis letitie et in sistris.
4 et ferret caput eius in Hierusalem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,7 

Et precinebant mulieres, ludentes atque dicentes :Percussit Saul mille
et David decem millia.
Numérotation du verset 1Rg. 18,8 

Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste5 dixitque : Dederunt David decem millia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum ?
5 sermo iste Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,9 

Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a6 die illa et deinceps.
6 a Λ Φ h Rusch Clementina ] ex Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,10 

Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul,
et prophetabat
in medio domus sue, David
autem psallebat
manu sua sicut per singulos dies.
Tenebatque Saul lanceam
Numérotation du verset 1Rg. 18,11 

et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo.
Numérotation du verset 1Rg. 18,12 

Et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.
Numérotation du verset 1Rg. 18,13 

Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur
et intrabat in conspectu populi.
Numérotation du verset 1Rg. 18,14 

In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 18,15 

Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cepit cavere eum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,16 

Omnis autem Israel et Iuda diligebat David ipse enim ingrediebatur et egrediebatur7 ante eos.
7 ingrediebatur et egrediebatur D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,17 

Dixit8 Saul ad David : Ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et preliare bella Domini. Saul autem reputabat dicens : Non sit manus mea in eo sed sit super eum9 manus Philistinorum.
8 dixit] + autem Weber |
9 eum R Λ D Φ h Rusch Clementina ] illum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 18,18 

Ait autem David ad Saul : Quis ego sum aut que est vita mea,
aut cognatio patris mei in Israel ut fiam gener regis ?
Numérotation du verset 1Rg. 18,19 

Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli10 Molachite uxor.
10 Hadrieli Rusch Clementina ] Hadrihel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,20 

Dilexit autem David Michol filiam Saul alteram11. Et nuntiatum est Saul et placuit ei.
11 dilexit autem David Michol filiam Saul alteram Rusch ] dilexit autem Michol filia Saul altera David Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,21 

Dixitque Saul dabo eam illi
ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philistinorum. Dixit ergo Saul ad David : In duabus rebus
gener meus eris hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 18,22 

Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me dicentes : Ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,23 

Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hec. Et ait David : Num parum vobis videtur generum esse regis ? Ego autem sum vir pauper et tenuis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,24 

Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Huiuscemodi verba locutus est David.
Numérotation du verset 1Rg. 18,25 

Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David non habet rex sponsalia necesse12, nisi tantum centum preputia
12 rex sponsalia - necesse Rusch Clementina ] inv. Weber
Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus13 Philistinorum.
13 in manus Rusch Clementina ] in manibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,26 

Cumque renuntiassent servi eius David verba quae dixerat Saul14 placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis.
14 dixerat Saul Σ Rusch Clementina ] diximus R A D h m Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,27 

Et post dies paucos surgens David, abiit in Accaron15 cum viris qui sub eo erant. Et percussit16 ex17 Philistiim ducentos viros18 et19 attulit preputia eorum
15 in Accaron] scrips. , in Accharon Rusch , om. Weber |
16 percussit Rusch Clementina ] percussis A m Weber |
17 ex Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
18 ducentos viros Σ Φ Rusch Clementina ] ducentis viris Weber |
19 et Σ h Rusch Clementina ] om. Weber |
et annumeravit ea regi ut esset gener eius. Dedit itaque20 Saul Michol
20 itaque] + ei Weber , Saul ei Clementina
filiam suam uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 18,28 

Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,29 

Et Saul magis cepit timere David . Factus est21 Saul inimicus David cunctis diebus.
21 factus] factusque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,30 

Et egressi sunt principes Philistinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis.

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Rg. 18,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 37v b
Numérotation du verset 1Rg. 18,1 
marg.| marg.| {437} .1. Et factum. Descripta ipsius David victoria, hic consequenter describitur ex hoc invidia subsecuta. Et primo describitur circa David omnium gratia. secundo Saulis invidia ibi :   Porro cum reverteretur , tertius effectus malitia. ibi :   Post diem. Circa primum describitur primo gratia acquisita ipsi David circa Ionathan filium regis cum dicitur.
marg.| .2. Anima Ionathe conglutinata etc. id est coniuncta indissolubili glutino charitatis, huius autem dilectionis subditur effectus cum dicitur.
marg.| .3. In ierunt, etc.  fedus. iurando perpetuam amicitiam, et in signum huius amicitie subditur :
marg.| .4. Expoliavit. reputans eum quasi seipsum.
marg.| .5. Usque ad, etc. lyusque secundum aliquos hic tenetur exclusive, ita quod ista non dederit Ionathas ipsi David, quia non poterat bono modo istis carere. Alii autem dicunt quod tenetur inclusive, ita quod ista etiam dederit David in signum perfecte amicitie. et hoc videtur verius, nec valet ratio aliorum, quia filius regis de facili poterat talia aliunde habere. {438}Secundo describitur gratia ipsius David erga populum cum dicitur.
marg.| .6. Et acceptus erat etc. quia omnia negotia sibi imposita pro bono et defensione regni feliciter consummabat.
marg.| .7. Porro, etc. Hic consequenter describitur ipsius Saulis invidia, cuius seminarium fuit laus ipsius data in cantilenis communibus de victoria Philisthinorum, in quibus cantabant.
marg.| .8. Percussit. et sic plus honoris attribuebant David quam Sauli, Dicebant autem David percussisse 10 milia, eo quod percusserat Goliath qui pro 10 milibus computabatur, eo modo loquendi quo de David dicitur 2Rg. 18.a. Tu unus pro decem millibus computaris.
marg.| .9. Quid ei, etc. Ex tunc enim timere cepit, ne David perveniret ad regnum, quia sciebat se reprobatum sicut dictum fuit supra 15. cap.
marg.| .10. Non rectis ergo oculis, etc. Modus est enim invidorum et odientium respicere eos quos odiunt ex obliquo.
marg.| .11. Post diem autem. Hic consequenter describitur predicte invidie effectus malignus. Et primo David invadendo. secundo filiam suam ei insidiose promittendo, ibi :   Dixit autem Saul. Circa primum dicitur.   Post diem autem   alteram   invasit spiritus   . Gravius quam ante propter odium contra David conceptum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,ad litteram 
marg.| {439 } .1. Et prophetabat in medio domus. Hic non accipitur prophetia proprie, sed tantum, denominative : quia aliena tanquam arreptitius loquebatur.
marg.| .2. Putans quod configere id est perforare lancea, sic quod transiret usque ad parietem.
marg.| .3. Et declinavit. prius enim recesserat ab eo rediens ad domum patris, ut dictum fuit cap. preced. et nunc iterum rediit ad patrem, ostendens periculum in quo fuerat, sed Saul revocavit eum fingens, quod non fecisset ex proposito, nec ex odio : sed nesciens quid faceret agitatus a demonio.
marg.| .4. Et fecit eum tribunum. Non propter honorem suum, sed ut egrediens ad belli pericula occideretur, sed dominus istud convertit in bonum ipsius David, ut patet ex littera sequenti.
marg.| .5. Dixitque. Hic consequenter ponitur effectus malitie Saul, filias suas David promittendo, et primo primam, secundo secundam, ibi : Dilexit autem David Michol. Circa primum dicitur.
marg.| .6. Ecce filia mea maior. Quasi dicat, volo te honorare dando tibi primogenitam, malitiose cogitans, ut ad consequendum hoc matrimonium David audacius se periculis exponeret, et sic periret, sicut patet in littera.
prol.| {440}
marg.| .7. Quis ego sum, aut que est vita mea. Hoc dixit David non renuens matrimonium, sed ut magnificaret ipsius Saulis beneficium, unde subditur :
marg.| .8. Factum est autem tempus. ut David eius amplexibus frueretur.
marg.| .9. Data est Hadrieli. Et sic apparuit non solum invidia Saul, sed etiam eius falsitas, non implendo promissum : maxime cum David iam hoc meruisset ante in occisione Goliath, ut patuit ex supradictis.
marg.| .10. Dilexit autem. Hic describitur promissio secunde, que etiam data fuit David malitiose, ut patet ex sequentibus, cum dicitur :
marg.| .11. Dabo, etc. id est in occasionem ruendi gladiis Philisthinorum. Scandalum enim proprie significat impactionem pedis ad lapidem, vel aliquid huiusmodi quod facit hominem ruere.
marg.| .12. In duabus etc. In aliquibus libris additur rebus, sed non est in hebreo, nec est de textu. Unde hic est sensus secundum Hebreos. In duabus filiabus meis eris gener meus : quia in prima fuisti gener meus quantum ad sponsalia, et in secunda eris gener meus quantum ad sponsalia et matrimonium sequens quasi d<icat> utrumque cedit tibi ad honorem : et ideo debes te magis opponere adversariis meis.
marg.| .13. Loquimini ad. Hoc dicit, ut David magis crederet Saulem honorem eius querere, et non mortem.
Numérotation du verset 1Rg. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {441} .1. Ego autem sum vir pauper quasi d<icat> non habeo unde possem regi convenientia dona dare, que antiquitus fiebant in matrimoniis Hebreorum, sicut patet Gn. 24. quia servus Abrahe in matrimonio Rebecce patri. et matri eius obtulit munera, et ideo ad hoc respondit Saul dicens.
marg.| .2. Non habet rex sponsalia. hoc est dona pretiosa auri vel argenti que solent regibus dari quando filias suas dant sponsis.
marg.| .3. Nisi tantum. Hoc autem petiit Saul duplici ratione. Una est quia per illas partes amputatas et sibi apportatas certus erat Saul, quod illi interfecti non erant de filiis Israel qui sunt circuncisi. Alia ratio fuit, quia Philisthei {442}horrebant circuncisionem tanquam mortem, et ideo per hoc conciperent maius odium contra David propter tale opprobrium illatum eis per ipsum, et sic magis moverentur ad interficiendum David, quod intendebat Saul.
marg.| .4. Placuitque. Tum quia Michol diligebat. Tum quia Philistheos idololatras odiebat, cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Et Saul. Tum quia iam erat gener regis, et per consequens de maioribus in regno. Tum quia Michol filia regis eum diligebat, et Ionathas filius eius erat ipsi David confederatus, ut patet ex predictis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,moraliter 
marg.| marg.| {437} .1. Et factum. Per Ionatham qui interpretatur columbe donum, Christus significatur, eo quod in eius baptismo Spiritus Sanctus super ipsum apparuit in specie columbe, Mt. 3. Cuius anima id est voluntas conglutinatur per amorem ipsi David, per quem significatur quilibet qui fortiter contra vitia pugnat. eo quod David manu fortis interpretatur. et dat ei vestimenta sua et arma sicut dicitur.
marg.| Et dedit eam, etc. Per que intelliguntur vestes et arma virtutum et gratie. Secundum enim sensum litteralem ly usque tenetur hic inclusive. Hec autem arma dat Christus suis militibus, {438}non solum ad ornandum, sed etiam ad fortiter demones impugnandum. Sed quoniam quos Christus diligit diabolus fortius odit, ideo incitavit Saulem ad odiendum David, sicut dicitur in Textu : Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David. Sic diabolus potentes huius seculi studet incitare ad odium amicorum Christi, et non solum ad odiendum in corde, sed etiam ad persequendum in opere : in cuius figura Saul voluit David cum lancea perforare. Et quando diabolus videt quod aperta persecutio contra Christi amicos non valet, ad persecutionem malitiosam contra eos concitandam sub specie boni studet, quod significatur per hoc quod Saul filiam suam Merob promisit dare David dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 18,moraliter 
marg.| marg.| { 439 } .6. Ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis, etc. Quod faciebat ad hoc, quod David gladio Philisthinorum moreretur. Et sicut Deo disponente David fuit salvatus, {440}et Saul in manibus Philisthinorum cecidit et ab eis letaliter vulneratus : Sic ex divina ordinatione frequenter contingit, quod illi qui machinantur malum innocentibus, capiuntur in suis machinationibus. Psalm. 9. In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,additio 
prol.| {441}In capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Et declinavit a facie eius secundo prius enim recesserat ab eo rediens ad domum patris, ut dictum fuerat, capitulo precedenti.
prol.| Ad veritatem littere habendam sufficit quod Saul tentavit percutere David bis in eadem die seu tempore, et in qualibet vice David declinavit. et sic debet intelligi illud. Declinavit David secundo id est non solum declinavit ictum seu percussionem {442}semel, sed etiam bis, nam in hebreo in hoc loco habetur : Declinavit David a facie eius duabus vicibus.
Numérotation du verset 1Rg. 18,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 18. circa illud quod dicitur. Declinavit David a facie Saul secundo, vult Bur. quod eadem die Saul nitebatur bis percutere David, sed hoc non videtur verisimile, quia semel declinans non legitur rediisse nisi revocatus, ut hic et capitulo 19 etiam de exilio et tyrannide Saul non est magna vis cum res sit satis apparens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_18)

Notes :