Capitulum 30

Numérotation du verset 1Rg. 30,1 

Cumque venissent
David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalechite impetum fecerant in1 parte australi in Siceleg
1 in] ex Weber
et percusserant Siceleg et succenderunt2 eam igni.
2 succenderunt R Cava m Rusch ] succenderant Weber ; succenderent Σ.
Numérotation du verset 1Rg. 30,2 

Et captivas duxerunt3 mulieres ex ea, et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant4 itinere suo.
3 duxerunt R Cava Σ D Rusch ] duxerant Weber |
4 pergebant] + in A Cava Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 30,3 

Cumque5 venisset David et viri eius ad civitatem, et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas,
5 cumque] cum ergo
Numérotation du verset 1Rg. 30,4 

levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrime.
Numérotation du verset 1Rg. 30,5 

Siquidem et due uxores David captive ducte fuerant Achinoen Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli.
Numérotation du verset 1Rg. 30,6 

Et contristatus est valde David6. Volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo.
6 valde David] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,7 

et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me ephod. Et applicuit Abiathar ephod ad David
Numérotation du verset 1Rg. 30,8 

et consuluit David Dominum dicens : Persequar latrunculos hos et comprehendam eos annon7 ? Dixitque ei Dominus8 : Persequere absque dubio9 comprehendes eos et excuties predam.
7 latrunculos…eos - annon] inv. Weber |
8 Dominus Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
9 dubio] + enim Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 30,9 

Abiit ergo David ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidem10 substiterunt.
10 quidem] quidam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,10 

Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri cum eo11, substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
11 cum eo] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,11 

Et invenerunt virum Egyptium in agro et adduxerunt eum ad David, dederuntque ei panem ut comederet et12 biberet aquam,
12 et] + ut Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,12 

sed et fragmentum13 masse caricarum et duas ligaturas uve passe. Qui14 cum comedisset, reversus est spiritus eius et refocillatus est. Non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
13 fragmentum] fragmen Weber |
14 qui] quae Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 30,13 

dixit itaque David ei15 : Cuius es tu ? Vel unde ? Et16 quo pergis ? Qui ait ei : Puer Egyptius ego sum, servus viri Amalechite dereliquit autem me dominus meus, quia egrotare cepi nudius tertius.
15 David ei] inv. Weber |
16 et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 30,14 

Siquidem nos erupimus ad australem plagam17 Cerethi, et contra Iudam, et ad meridiem Caleb et Siceleg succendimus igni.
17 plagam] partem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,15 

Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum istum18 ? Qui ait : Iura mihi per Deum quod non occidas me, ATet non tradas me in manus19 domini mei et ego20 ducam te in21 cuneum istum.
18 cuneum istum] inv. Weber |
19 in manus Rusch Clementina ] in manu Weber , in manum Cava |
20 ego Rusch Clementina ] om. Weber |
21 in] ad Weber |
Et iuravit ei David22.
22 et iuravit ei David Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,16 

Qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem
universe terre comedentes,
et bibentes et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta preda et spoliis quae ceperant de terra Philistiim et de terra Iuda.
Numérotation du verset 1Rg. 30,17 

Et percussit eos
David a vespera23 usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes qui ascenderant camelos et fugerant.
23 vespera R D Φ Rusch ] vespere Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,18 

Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechite et duas uxores suas eruit.
Numérotation du verset 1Rg. 30,19 

Nec defuit quisquam24 a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis et quecumque rapuerant omnia reduxit David.
24 quisquam R Λ Rusch ] quicquam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,20 

Et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque hec est preda David.
Numérotation du verset 1Rg. 30,21 

Venit autem David ad duocentos viros qui lassi substiterant, nec sequi poterant25 David, et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eum26 pacifice.
25 poterant Cava Σ Λ Rusch ] potuerant Weber |
26 eum] eos Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 30,22 

Respondensque unus27
27 unus Cava Σ Rusch ] omnis Weber
vir pessimus et iniquus de viris qui erant28 cum David dixit : Quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de preda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant.
28 erant] ierant A Clementina Weber , erat Σ
Numérotation du verset 1Rg. 30,23 

Dixit autem David : Non sic facietis fratres mei de his que tradidit nobis Dominus29, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manus nostras30,
29 nobis Dominus R Rusch Clementina ] inv. Weber |
30 in manus nostras Rusch Clementina ] in manu nostra Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 30,24 

nec audiet vos quisquam super sermone hoc, equa enim pars erit descendentis in31
31 in] ad Weber
prelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident.
Numérotation du verset 1Rg. 30,25 

Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et prefinitum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.
Numérotation du verset 1Rg. 30,26 

venit ergo David in Siceleg et misit dona
de preda senioribus Iuda proximis suis dicens : Accipite benedictionem de preda hostium Domini,
Numérotation du verset 1Rg. 30,27 

his qui erant in Bethel et qui erant32 in Ramoth ad meridiem et qui in Gether,
32 erant] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,28 

et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthama,
Numérotation du verset 1Rg. 30,29 

et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli33 et qui in urbibus Ceni,
33 Ierameli] Ierameel Clementina et plerique ed. Edmaior.
Numérotation du verset 1Rg. 30,30 

et qui in Rama34 et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
34 Rama R Σ Rusch ] Arama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 30,31 

et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus fuerat commoratus35 David36 et viri eius.
35 fuerat commoratus] inv. Weber |
36 David] + ipse Weber |

Capitulum 30

Numérotation du verset 1Rg. 30,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 40r a
Numérotation du verset 1Rg. 30,ad litteram 
marg.| marg.| {505} .1. Cumque. Hic consequenter describitur incidens casus, s. de civitate Siceleg incensa, et depredata tempore quo David, et viri eius erant in exercitu Philisthinorum . Circa quod primo describitur incendium civitatis, et eius depredatio, secundo hostium insecutio, ibi {506}Confortatus est autem David, tertio eorum debellatio, ibi : Qui cum dixisset, quarto prede divisio, ibi : Respondensque. Circa primum ostenditur, qui fecerint istud maleficium, cum dicitur.
marg.| .2. Amalecite. odiebant enim filios Israel, eo quod Saul fere deleverat eos, et ideo cognoscentes, quod David, et viri eius erant absentes, civitatem Siceleg invaserunt.
Numérotation du verset 1Rg. 30,ad litteram 
marg.| {507 } .1. Et non. Quia volebant eos habere, et vendere in servos, et ancillas, ut facerent utilitatem suam, non solum de rebus, sed etiam de personis Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Volebat. eo quod erant in passione doloris positi, et quia secum duxerat omnes bellatores, nec dimiserat aliquos ad custodiam loci.
marg.| .3. Confortatus. Hic consequenter describitur hostium in secutio, et primo ex directione divina, requirendo eius consilium, cum dicitur.
marg.| .4. Applica ad id est pro me quasi dicat indue te veste sacerdotali, ut consulas Deum pro me. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Et lassi scilicet ducenti, qui licet propter fatigationem non possent competenter adversarios persequi, tamen poterant competenter custodire sarcinas, propter quod David, et viri eius reliqui dimiserunt sub custodia eorum illa, que poterant eis esse oneri, ut patet ex sequentibus id est ut {508} possent hostes expeditius persequi, secundo insequitur David hostes directione humana, cum dicitur.
marg.| .6. Et invenerunt. In firmitate, et fame quasi morti propinquum.
marg.| .7. Reversus est id est aliqua convalescentia virtute cibi confortantis .
marg.| .8. Non enim comederat panem id est aliquem cibum.
marg.| .9. Neque biberat, etc id est aliquem potum.
marg.| .10. Tribus. Et ideo non est mirum si erat exinanitus. Cetera patent.
marg.| .11. Qui cum duxisset. Hic consequenter describitur hostium debellatio, qui a Siceleg elongati credebant esse securi.
marg.| .12. Comedentes. et sic sibi non precaventes, et ideo fuerunt faciliter debellati. Et patet littera usque ibi :
marg.| .13. Usque ad, etc. quia fugiebant, et abscondebant se per diversa loca, in quibus David, et viri eius insequentes eos perscrutabantur, et ideo tantum tempus apposuerunt. Cetera patent.
Numérotation du verset 1Rg. 30,ad litteram 
marg.| marg.| { 509 }.1. Respondensque. Hic consequenter describitur prede divisio, et primo quantum ad bellatores, secundo quantum ad amicos David seu benefactores, ibi : Venit ergo David. Circa primum dicitur.Respondensque. Isti qui erant in comitiva David cupidi, et mali hoc dicebant tractantes inter se de prede divisione.
marg.| .2. Dixit autem, etc. repellens avari iam, et nequitiam istorum.
marg.| .3. Equa. Ex hoc patet illud, quod predictum est, s. quod illi ducenti remanentes custodierunt sarcinas, et ideo non erant debita portione privandi, hoc autem accepit David de facto Abrahe, qui similiter fecit sociis {510} suis ad sarcinas remanentibus, quando quatuor reges debellavit, ut dictum fuit Gene. 14. Unde subditur :
marg.| .4. Factum est. In hebreo habetur : Ex die illa, et ab ante, s. a tempore Abrahe. Sed per David fuit hoc firmius statutum, et lege decretum ex regia potestate, ut de cetero sic simpliciter observaretur.
marg.| .5. Venit. Hic consequenter describitur prede divisio quantum ad amicos David, et benefactores, apud quos David, et viri eius latuerant fugiendo per secutores Saulis, et a quibus beneficia receperant, quia iustum erat, quod huiusmodi beneficia recognoscerent facultate occurrente. Et patet littera.
Numérotation du verset 1Rg. 30,moraliter 
marg.| marg.| {505} .1. Cumque. Per hoc autem, quod absente David combusta fuit sua civitas, et mulieres cum parvulis in captivitatem ducte per Amalecitas, qui gentes brute interpretantur, propter quod, et demones signant, qui in forma brutorum, ut frequentius hominibus {506}apparent, unde, et Eve apparuit in serpentis specie. Gn. 3. significatur quod absentia boni prelati, qui per David significatur, a sua diocesi demones incendunt populum suum igne concupiscentie carnalis, et cupiditatis, et ducunt eum captivum multiplicibus peccatis irretitum.
Numérotation du verset 1Rg. 30,moraliter 
marg.| marg.| { 507 } Consuluit David, etc. et sic David reduxit predam per suam diligentiam, et laborem, in quo docetur bonus prelatus diligentiam, et laborem apponere, ut malum, quod per eius absentiam{508}contigit, reformetur. Per hoc etiam, quod David existente cum Achis rege contigit damnum predictum, signatur damnum in spiritualibus, quod contingit frequenter in diocesibus prelatorum propter ipsorum occupationem circa negotia regum, et magnatum.
Numérotation du verset 1Rg. 30,moraliter 
marg.| marg.| { 509 } Et misit. per hoc autem significatur quod succedentibus prosperis debet quilibet de bonis a Deo sibi concessis refundere suis benefactoribus et amicis, et si debet hoc fieri de bonis temporalibus multo magis fieri debet de bonis spiritualibus, que {510}aliis communicata non diminuuntur, sed potius augmentantur. Damnum vero, quod contingit in civitate David ipso absente, sicut expositum est de prelati absentia, sic exponi potest de regis, vel principis negligentia circa regimen sue terre, qui nimis intentus aucupiis, et venationibus negotia regni dimittit aliis tractanda, et sic ex hoc contingunt aliquando magna damna.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_30)

Notes :