Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Rg. 14,1 

Et accidit quadam die ut diceret Ionathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum : Veni et transeamus ad stationem Philistiim que est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
Numérotation du verset 1Rg. 14,2 

Porro Saul morabatur in extrema parte a sub malogranato que erat in agro Gabaa1 et erat populus cum eo quasi sexcentorum2 virorum.
1 in agro Gabaa Σ Φ Rusch ] in Magron Weber , in agrum Gabaa R |
2 sexcentorum] sescentorum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,3 

Et Achias filius Achitob fratris Ichaboth filii Phinees, qui ortus fuerat ex Eli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo3 isset Ionathas.
3 quo D Φ Rusch Clementina ] quod Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,4 

Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathas transire ad stationem Philistinorum, eminentes petre ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prerupti, nomen uni Boses
et nomen alteri Sene,
Numérotation du verset 1Rg. 14,5 

unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machimas4, et alter ad meridiem5 contra Gabaa.
4 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber |
5 ad meridiem Φ Rusch Clementina ] a meridie Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,6 

Dixit autem Ionathas ad adolescentem armigerum suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis, quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis.
Numérotation du verset 1Rg. 14,7 

Dixitque ei armiger suus : Fac omnia que placent animo tuo, perge quo cupis et6 ero tecum ubicumque volueris.
6 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,8 

Et ait Ionathas : Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
Numérotation du verset 1Rg. 14,9 

si taliter locuti fuerint ad nos, manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.
Numérotation du verset 1Rg. 14,10 

Si autem dixerint : Ascendite ad nos, ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum.
Numérotation du verset 1Rg. 14,11 

Apparuit igitur uterque stationi Philistinorum. Dixeruntque Philistiim : En Hebrei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.
Numérotation du verset 1Rg. 14,12 

Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque : Ascendite ad nos et ostendimus vobis rem. Et ait Ionathas ad armigerum suum : Ascendamus sequere me. Tradidit enim eos Dominus in manus7 Israel.
7 in manus A Σ Φ Rusch Clementina ] in manu Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,13 

Ascendit autem Ionathas reptans manibus et pedibus, et armiger eius post eum. Et cum vidissent faciem Ionathe8. Itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum.
8 et…Ionathe] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,14 

Et facta est plaga prima quam percussit Ionathas et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit.
Numérotation du verset 1Rg. 14,15 

Et factum est miraculum in castris et9 per agros, sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstupuit10 et conturbata sunt castra11 et accidit quasi miraculum a Deo.
9 et] om. Weber |
10 obstupuit] obstipuit Weber |
11 et…castra Rusch ] et conturbata est terra Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,16 

Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens.
Numérotation du verset 1Rg. 14,17 

Et ait Saul populo qui erat cum eo : Requirite et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.
Numérotation du verset 1Rg. 14,18 

Et ait Saul ad Achiam : Applica arcam Domini12. Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel.
12 Domini R Σ Φ Rusch ] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,19 

Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philistinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem : Contrahe manum tuam.
Numérotation du verset 1Rg. 14,20 

Conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et cedes magna nimis.
Numérotation du verset 1Rg. 14,21 

Sed et Hebrei qui fuerant cum Philistiim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israel13 qui erant cum Saul et Ionatha.
13 cum Israel Σ Λ Φ Rusch Clementina ] cum Israhele Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,22 

Omnes quoque Israelite qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philistei14 sociaverunt se cum suis in prelio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum15.
14 Philistei Rusch Clementina ] Philistiim Weber |
15 et erant… virorum Σ Rusch , Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,23 

Et salvavit Dominus Deus16 in die illa Israel, pugna autem pervenit usque Bethaven.
16 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,24 

Et viri17 Israel sociati sunt sibi18 in die illa adiuravit autem Saul populum dicens : Maledictus vir qui comederit panem
17 viri Rusch Clementina ] vir Weber |
18 sociati…sibi Rusch Clementina ] sociatus sibi est Weber , sociatus est sibi Λ D Φ, sociatius est ibi m |
usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem,
Numérotation du verset 1Rg. 14,25 

omnisque19 terre vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri.
19 omnisque R D Φ] omneque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,26 

Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel nullusque applicuit manum ad os suum. Timebat enim populus iuramentum.
Numérotation du verset 1Rg. 14,27 

Porro Ionathas
non audierat cum adiuraret pater eius populum. Extenditque summitatem virgule20 quam habebat in manu et intinxit in favum21 mellis et convertit manum suam ad os suum et illuminati sunt oculi eius.
20 virgule D Φ m Rusch ] virgae Weber |
21 in favum D Rusch Clementina ] in favo Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,28 

Respondensque unus de populo ait : Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens : Maledictus vir22 qui comederit panem hodie. Defecerat enim23 populus.
22 vir Rusch Clementina ] om. Weber |
23 enim Rusch ] autem Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,29 

Dixitque Ionathas : Turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto,
Numérotation du verset 1Rg. 14,30 

quanto magis si comedisset populus de preda inimicorum suorum quam reperit nonne maior facta fuisset plaga in Philistiim ?
Numérotation du verset 1Rg. 14,31 

Percusserunt ergo in die illa Philisteos a Machimis24 usque in Ahialon.
24 Machimis Rusch etc.] Machmis Weber
Defatigatus est autem populus nimis
Numérotation du verset 1Rg. 14,32 

et versus ad predam tulit oves, et boves, et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine.
Numérotation du verset 1Rg. 14,33 

Nuntiaverunt autem Sauli25 dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine.
25 Sauli Σ Rusch Clementina ] Saul Weber
Qui ait : Prevaricati estis, volvite ad me iam nunc26 saxum grande.
26 nunc] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,34 

Et dixit Saul : Dispergamini27 in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud
27 dispergamini] dispergimini Weber
et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi.
Numérotation du verset 1Rg. 14,35 

Edificavit autem Saul altare Domino28
28 Domino Rusch Clementina , Domini R A Weber
tuncque primum cepit edificare altare Domino29.
29 Domino Σ Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,36 

Et dixit Saul : Irruamus super Philistiim nocte et vastemus eos usque dum illucescat mane nec relinquamus de eis virum. Dixitque populus : Omne quod bonum videtur in oculis tuis fac. Et ait sacerdos : Accedamus huc ad Deum.
Numérotation du verset 1Rg. 14,37 

Et consuluit Saul Dominum30 dicens31 : Num Philistiim persequar32 ? Si tradas33 eos in manus34 Israel ? Et non respondit ei in die illa.
30 Dominum R Σ Rusch Clementina ] Deum Weber |
31 dicens] om. Weber |
32 num…persequar] num persequar Philistiim Weber |
33 tradas] trades Weber |
34 in manus Λ Rusch Clementina ] in manu Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,38 

Dixitque Saul : Applicate huc universos angulos
populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 14,39 

Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
Numérotation du verset 1Rg. 14,40 

Et ait ad universum Israel : Separamini vos in partem unam et ego cum Ionatha filio meo ero in parte altera35. Responditque36 populus ad Saul : Quod bonum videtur in oculis tuis fac.
35 altera Λ Rusch Clementina ] una Weber |
36 responditque Λ Φ Rusch Clementina ] respondit Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,41 

Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel : Domine Deus Israel37, da indicium quid est quod non responderis servo tuo hodie ? Si in me aut in Ionatha filio meo hec iniquitas est, da ostensionem aut si hec est iniquitas in populo tuo da sanctitatem38. Et deprehensus est Ionathas et Saul populus autem exivit.
37 Domine Deus Israel Rusch et Clementina , om. Weber |
38 quid est quod… da sanctitatem] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,42 

Et ait Saul : Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum. Et captus est Ionathas.
Numérotation du verset 1Rg. 14,43 

Dixit autem Saul ad Ionathan : Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Ionathas et ait : Gustans gustavi in summitate virge que erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior.
Numérotation du verset 1Rg. 14,44 

Et ait Saul : Hec faciat mihi Deus
et hec addat quia morte morieris Ionatha.
Numérotation du verset 1Rg. 14,45 

Dixitque populus ad Saul : Ergo ne Ionathas morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israel ?
Hoc nefas est, vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur.
Numérotation du verset 1Rg. 14,46 

Recessitque Saul nec persecutus est Philistiim porro Philistiim abierunt in loca sua.
Numérotation du verset 1Rg. 14,47 

At Saul confirmato regno super Israel pugnabat per circuitum adversus omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisteos, et quocumque se verterat superabat.
Numérotation du verset 1Rg. 14,48 

Congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israel de manu vastatorum eius.
Numérotation du verset 1Rg. 14,49 

Fuerunt autem filii Saul : Ionathas et Iesui et Melchisua; nomina duarum filiarum eius : nomen primogenite Merob et nomen minoris Michol.
Numérotation du verset 1Rg. 14,50 

Et nomen uxoris Saul Achinoem filia Achimaas, et nomen principis39 militie eius Abner filius Ner patruelis Saul40.
39 nomen principis Σ Rusch Clementina ] nomina principum Weber |
40 Saul] aul cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 14,51 

Porro41 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abiel.
41 porro Rusch Clementina Weber (Σ Λ Φ)] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,52 

Erat autem bellum potens adversum Philisteos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prelium sociabat eum sibi.

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Rg. 14,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 37r b
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 37va
Numérotation du verset 1Rg. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {2.295} .1. Et accidit, etc. Hic consequenter describitur transgressio Saulis ex temerario iuramento. Et primo ponitur iurandi occasio. Secundo ipsa iuratio, ibi : Adiuravit autem Saul. Occasio autem iurandi fuit aviditas insequendi hostes coram Ionatha, et eius armigero fugientes. Et ideo circa hoc primo ponitur ipsius Ionathe constans audacia. Secundo mirabilis pugna, ibi : Et ait Ionathas. Tertio pugne notitia, ibi : Et respexerunt. Ipsius autem Ionathe audacia patet ex hoc, quod solus cum armigero suo voluit ire ad tentandum si posset stationem Philisthinorum debellare. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Patri autem hoc ipsum, etc. Ne per ipsum impediretur. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Portabat. Id est vestem sacerdotalem, cui coniunctum est {2.296}rationale iudicii, ut habetur Ex. 27. ut in ea consuleret dominum coram arca Domini, que erat ibi cum exercitu, ut habetur infra eod. c.
marg.| .4. Erant autem inter, etc. Erat enim ibi quasi quedam ruptura montis, et vallis in medio, habens ex utraque parte scopulos in modum dentium, et per illum locum querebat Ionathas transire. Dicit autem Iosephus, quod Ionathas rogavit dominum devote, ut posset Philistheos debellare, et dominus concessit, dans ei signum, s. quod si Philisthei videntes eum dicerent. Ascendite ad nos, quod dominus per Ionathan, et armigerum suum debellaret eos. Et sic patet litterausque ibi :
marg.| .5. Ascendite ad nos. Irrisorie loquebantur, quia videbant Ionathan, et armigerum eius, euntes hinc, et inde ad querendum transitum, et Philisthei loquebantur eis, ac si quererent rem perditam.
marg.| .6. Et ait Ionathas, etc. Hic consequenter describitur ipsius Ionathe mirabilis pugna, que facta est virtute divina. Et sequitur :
marg.| .7. Tradidit enim eos. Et hoc ostenditur per effectum, cum subditur :
Numérotation du verset 1Rg. 14,ad litteram 
marg.| {2.297} .1. Itaque cum. Dicit Iosephus, quod quedam nebula subito surrexit, propter quod Philisthiim non cognoscebant Ionathan, nec seipsos ad invicem, et sic mutuo se trucidabant, et etiam ex eadem causa Philisthei revertentes de preda pugnabant cum suis, qui remanserant in castris, et econverso. ideo subditur postea. Sed et omnis populus stationis eorum, qui ierant ad predandum obstupuit, et conturbata sunt castra. Alii vero dicunt, et melius ut videtur, quod hoc contigit, eo quod Deus percussit Philistheos ἀορασὶα, qua tollitur visio, seu cognitio illius, quod esset alicui expediens, seu necessarium videri ab eo, sicut percussi fuerunt milites querentes Heliseum capere, quos econtrario duxit quasi captos usque ad medium Samarie, ut habetur 4Rg. 6. et hoc videtur per illud quod subditur :
marg.| .2. Et factum est miraculum. In percussione eorum, qui erant in statione
marg.| .3. Per agros, etc. Quantum ad redeuntes de preda, qui similiter percussi fuerunt. Si enim hoc contigisset per nebulam, ut dicit Iosephus, non esset miraculum, quia frequenter consurgit naturaliter, et repente. Preterea, ita obnubilasset visum Ionathe, et armigeri sui, sicut Philisthinorum, cuius contrarium textus innuit, quia distincte adversarios cognoscebant, et interficiebant. Item quia speculatores Saul a longe viderunt bellum illud, prout sequitur immediate.
marg.| .4. Et respexerunt. Hic consequenter describitur predicte pugne notitia, per hoc, quod speculatores Saul viderunt bellum, et annuntiaverunt Sauli, tamen antequam iret illuc, voluit querere consilium Domini, quia habebat populum paucum et inermem. et hoc est, quod subditur :
marg.| .5. Applica arcam Domini id est applica te ad consulendum dominum, si debeamus ire ad illud bellum. Sequitur :
marg.| .6. Contrahe manum. Extenderat enim sacerdos manus in oratione. Et quia non habebat cito responsum, et Saul erat sollicitus pro filio suo absente, ideo dixit sacerdoti, ut quiesceret a petitione, quia volebat statim filio suo succurrere, ideo subditur :
marg.| .7. Conclamavit ergo Saul. Et patet littera usque ibi :
marg.| .8. Sed, et Hebrei, qui. Aliqui enim Hebrei timore ducti coniunxerant {2.298}se adversariis, sed videntes debellationem eorum, et conversionem ad fugam, ad suos reversi sunt. Similiter, qui pre timore se absconderant, ad prelium cum suis egressi sunt, et patet littera.
marg.| .9. Adiuravit autem, etc. Videns autem Saul suos adversarios fugere, omnino voluit eos persequi, et ideo ne populus impediretur a persecutione adversariorum, precepit ut nullus de populo suo aliquid gustaret, donec inimicos percussisset. et hoc precepit sub pena mortis, et observationem precepti iuramento firmavit.
prol.| Igitur ad maiorem sequentium evidentiam, per modum inquisitionis scholastice queritur. Utrum Saul hoc iurando peccaverit ? Et videtur, quod non, quia motus fuit ad iurandum bono zelo, scilicet ut infideles, et nominis Dei persecutores occiderentur, quod non solum erat licitum, sed etiam bonum, et meritorium, ergo etc. Item si Saul iurando peccasset, Ionathas comedendo contra preceptum patris non peccasset, quod videtur falsum, quia propter eius comestionem Deus cessavit dare responsum, ut infra dicetur. eo. cap. Deprehensus etiam fuit Ionathas per iudicium divinum, ergo, et cetera. Ad oppositum est sententia doctorum hunc locum exponentium.
prol.| Ad hoc dicendum quod Saul in dicto iuramento peccavit dupliciter. primo, quia male iuravit. secundo, quia peius implere voluit. Primum declaratur sic, quia licet iuramentum sit bonum in necessitate, et cum debitis circumstantiis, si tamen he deficiant malum est, sic autem fuit in proposito, quia Deus victoriam sufficientem dederat, et miraculose, ut patet ex predictis, et ideo non erat necessitas insequendi hostes ulterius absque divino consilio, quod Saul non expectaverat, ut patet per predicta. Item Saul precipiendo, quod populus nihil comederet casum necessitatis non excepit verbo, nec intellectu. quod patet ex hoc, quod Ionathan. filium suum, qui in necessitate positus modicum mellis comederat, voluit omnino occidere. Casus vero necessitatis ab omni precepto, et lege exceptus est, et ideo peccavit Saul non excipiendo, quod debuit excipere. Item, quia iuramentum{2.299}suum vergebat in peiorem exitum, quia si populus ieiunio, et labore fatigatus aliquid cibi accepisset, maior plaga in hostibus facta fuisset, ut dicitur infra eo. c. Item, quia fuit occasio peccandi toti populo, qui propter iuramentum suum non fuit ausus sumere cibum aliquem usque ad vesperam, propter quod veniente vespera, populus lassus, et famelicus ex festinatione comedendi, peccavit comedens cum sanguine, ut in littera dicitur, Et sic patet, quod Saul primo peccavit temerarie iurando. Secundo peccavit impie adimplendo quantum fuit ex se, quia Ionathan innocentem voluit occidere. Unde, et super hoc iuramentum temerarium replicavit, dicens. Hec faciat mihi Deus, et hec addat, quia morte morieris Ionatha. Ad primum in oppositum dicendum quod bonitas motivi non iustificat factum malum sequens. Si enim aliquis motus pietate furetur, ut det eleemosynam pauperi, non excusatur. Ad secundum dicendum quod Ionathas comedendo mel non peccavit Tum quia preceptum patris non audivit, ut dicitur in textu. Tum quia positus in necessitate comedit. Ex labore enim prelii, et ieiunio, et calore solis, ita erat fatigatus, quod oculi eius, et alii sensus erant nimis depressi. propter quod dicitur in textu, quod gustato modico mellis illuminati fuerunt eius oculi, quia corde confortato, et resumptis viribus, facies eius fuit exhilarata, et vivacitas sensuum rediit. Quod autem inducitur de responso Dei propter ipsum denegato, et de eius deprehensione iudicio divino, dicendum quod divina responsa fiunt ex eius mera gratia, et potest ea subtrahere pro sua voluntate, et sic subtrahit absque peccato Ionathe. De deprehensione vero eius dicendum quod hoc fuit factum divina ordinatione, ad declarationem sue innocentie. Sciebant enim multi ipsum comedisse, qui tamen ignorabant eius necessitatem, et iuramenti patris sui ignorantiam, et ideo potuissent contra {2.200}innocentem scandalizari, reputando ipsum transgressorem, et ideo publice deprehensus fuit, ut coram omnibus se excusando eius innocentia declararetur, et per consequens per populum sicut innocens liberaretur, reputando eius mortem nefariam, ut patet in textu. His dictis ad expositionem littere revertamur, que satis patet ex dictis, paucis exceptis, que exponentur. Adiuravit autem Saul. Residuum huius capituli sic dividitur, quia primo ponitur iurantis precipitatio, secundo ignorantis transgressio, ibi : Porro Ionathas. tertio facti inquisitio, ibi : Et dixit Saul. Circa primum dicitur : Adiuravit autem Saul populum dicens, precipitanter, et temerarie, ut dictum est.
Numérotation du verset 1Rg. 14,ad litteram 
marg.| .1. Maledictus vir, etc id est morti adiudicatus.
marg.| .2. Qui comederit panem, etc id est quemcumque cibum unde nec Ionathas panem comedit, sed mel.
marg.| .3. Venit in saltum. Apes enim mellificabant in arboribus in tanta copia, quod mel inde manabat ad terram, et propter talem copiam terra promissionis dicitur manans lacte, et melle in pluribus locis.
marg.| .4. Porro Ionathas non audierat, etc. Hic consequenter describitur ignorantis transgressio. Et patet littera ex supradictis usque ibi :
marg.| .5. Turbavit pater meus terram id est homines terre sue, qui propter iuramentum suum erant fatigati ex ieiunio, et labore, nec poterant inimicos persequi. unde dicitur hic. Defatigatus. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset 1Rg. 14,ad litteram 
marg.| {2.201} .1. Mactaverunt. et sic peccavit faciendo contra mandatum legis. Hec tamen littera diversimode exponitur : uno modo sic : Mactaverunt id est in quolibet loco ubi erat commodius eis indifferenter, cum tamen prius deberent adducere ante sanctuarium quod erat ibi presens, ut supra dictum est.
marg.| .2. Comeditque populus cum sanguine id est antequam sanguis aspergeretur ad honorem divinum. Alio modo : Mactaverunt in terra, non super lapidem, vel locum taliter elevatum, quod posset bene sanguis exprimi de carnibus et effluere : et sic comederunt cum sanguine id est carnes non sufficienter depuratas a sanguine. Tertio modo exponitur, quia antequam comederent de preda hostium debebant Deo prius facere sacrificium, quod tunc non fuit factum, et omnia ista processerunt ex hoc : quod populus erat nimis fame licus, et festinabat comedere. Propter quod iuramentum Saulis fuit populo peccandi occasio, ut supra dictum est.
marg.| .3. Volvite ad me iam nunc saxum grande. ut ibi interficerentur animalia secundum morem paternum, et sanguis bene exprimeretur.
marg.| .4. Et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. sicut ante fecistis.
marg.| marg.| {2.202} .5. Edificavit autem Saul altare Domino. Ad agendum gratias de victoria concessa.
marg.| .6. Tuncque primum cepit edificare altare Domino. Licet enim prius obtulisset sacrificium, ut dictum est capituloa precedenti, hoc tamen fecit super altare prius edificatum ab alio. Vel quia illud sacrificium Deo non placuit, ut dictum fuit ibidem. Dicunt tamen aliqui, quod istud altare quod hic dicitur edificatum a Saule non fuit aliud quam lapis magnus, de quo dictum est, ubi mactabantur animalia, et exprimebatur sanguis, et ibidem adipes eorum cremabantur.
a capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634
marg.| .7. Et dixit Saul. Hic consequenter ponitur facti inquisitio cuius inquisitionis premittitur ratio, que fuit eo quod dominus non respondit Sauli, et patet littera usque ibi :
marg.| .8. Applicate huc universos, etc id est totum populum ab extremitatibus castrorum.
marg.| .9. Et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. Aestimabat enim Saul quod Deus non negaret responsum absque peccato alicuius de populo, quod tamen non oportet ut predictum est.
marg.| .10. Vivit dominus. Modus est iurandi, acsi dicatur, per Deum qui semper vivit. Cetera patent usque ibi :
marg.| .11. Si in me, aut in Ionatha filio meo hec iniquitas est. usque ibi inclusive.
marg.| .12. Da sanctitatem. non est in hebreo, nec de textu.
Numérotation du verset 1Rg. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {2.203} .1. Et captus. alias deprehensus Ionathas, per fortem que cecidit super eum ex causa supradicta.
marg.| .2. Et indicavit. causas sue comestionis supradictas.
marg.| .3. Et ait gustans scilicet modicum in transitu.
marg.| .4. Et ecce ego. absque causa rationabili : et ideo liberavit eum populus, ut patet in littera.
marg.| .5. Et Saul confirmato regno. Hic ultimo ponitur historie prosecutio. et patet littera usque ibi :
marg.| .6. Et quocumque. In hebreo habetur :   Et quocumque se vertebat impie agebat, vel,   impius fiebat, et littera immediate sequens concordat, cum dicitur.
marg.| marg.| {2.204} .7. Congregatoque. de qua percussione agitur cap. seq. In qua pluribus modis incurrit offensam Domini, ut videbitur.
marg.| .8. Fuerunt. Hic non nominatur Isboseth, non propter defectum etatis quia iam habebat 20. annos et ultra, cum in morte Saulis fuerit annorum 40. ut habetur 2Rg. 2 capitulo sed propter defectum magnanimitatis quia fuit pusillanimis et ineptus ad prelium, propter quod in bello ubi mortuus fuit Saul, non fuit cum aliis fratribus suis.
marg.| .9. Patruelis id est cognatus germanus, quia Saul et Abner fuerunt nati de duobus fratribus. ut habetur 1Par. 8 capitulo
marg.| .10. Filius Abiel, scilicet Cis, ut habetur supra 9. cap. Erat autem bellum potens, quia Philisthei erant potentes, et Saul partem suam contra eos fortificabat quantum poterat. ideo subditur : Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, etc.
Numérotation du verset 1Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| {2.295} .1. Et accidit. Per Ionathan, qui columbe donum interpretatur, dominus Iesus Christus significatur. nam ad modum columbe caret amaritudinis felle. Per hoc autem, quod Ionathas ascendit per scopulos ad destruendam Philisthinorum stationem, significatus fuit ascensus Christi in cruce per clavos, et sic destruxit stationem demonum, frangens infernum, et inde liberans {2.296}collegium sanctorum patrum. Per armigerum autem eius intelligitur beatus Franciscus, qui arma Christi non solum in mente per fidem, sed etiam in corpore per expressam similitudinem portavit, et per crucem penitentie post Christum incedens, frequenter demones fugavit, non solum de corporibus obsessis, sed etiam de civitatibus, et locis, ut in eius legenda plenius continetur.
Numérotation du verset 1Rg. 14,additio 
prol.| {2.203}In capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Et quocumque se verterat superabat. In hebreo habetur : Quocumque se vertebat inique agebat, vel impius fiebat.
prol.| Imo dictio Hebraica in hoc loco posita equivoca est. Uno modo significat idem quod vincebat vel superabat. Alio modo communiori significat idem quod impie agebat. Unde translatio nostra habet veritatem iuxta primam significationem, que concordat cum littera precedenti, {2.204}ubi dicit : et pugnabat per circumitum adversus omnes inimicos eius contra Moab, et filios Ammon et Edon, et reges Soba, et Philistheos etiam constat quod in his preliis non imponitur sibi peccatum in littera, sed solum victoria. Similiter concordat cum littera sequenti, cum dicitur : Et eruit Israel de manu vastatorum eius, quod solum sonat triumphum de inimicis, et non peccatum. Secunda vero significatio que est communior concordat cum processu vite ipsius Saul, postquam regnavit. unde utroque modo littera Hebraica de ipso Saule verificatur, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_14)

Notes :