Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Rg. 22,1 

Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent
fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc
Numérotation du verset 1Rg. 22,2 

et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti
et oppressi aere alieno
et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
Numérotation du verset 1Rg. 22,3 

Et profectus est David inde in Masphat que est Moab et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus.
Numérotation du verset 1Rg. 22,4 

Et reliquit eos ante faciem regis Moab, manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in presidio.
Numérotation du verset 1Rg. 22,5 

Dixitque Gad propheta ad David :
Noli manere in presidio, proficiscere, et vade in terram Iuda. Et profectus est1 David et2 venit in saltum Areth.
1 est Rusch Clementina ] om. Weber |
2 et Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,6 

Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens cunctique servi3 eius circumstarent eum,
3 servi Λ D Φ Rusch Clementina ] socii Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,7 

Ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite me nunc4 filii Gemini,
4 me nunc] om. Weber
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,8 

Quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fedus iunxerit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobisn neque5 qui annuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem
5 neque] nec Weber
mihi usque hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 22,9 

Respondens autem Doech Idumeus qui assistebat et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem6.
6 sacerdotem Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,10 

Qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei : Sed et gladium Goliath Philistei dedit ei7.
7 ei] illi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,11 

Misit ergo rex ad accersiendum Achimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui universi venerunt8 ad regem.
8 universi venerunt Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,12 

Et ait Saul : Audi fili Achitob. Qui respondit : Presto sum, domine.
Numérotation du verset 1Rg. 22,13 

Dixitque ad eum Saul : Quare coniurasti9 adversum me, tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Dominum10 ut consurgeret adversum me insidiator permanens11 ?
9 coniurasti] coniurastis Weber |
10 Dominum R Λ D Φ Rusch ] Deum Weber |
11 insidiator permanens] insidiator usque hodie permanens Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,14 

Respondensque Achimelech regi ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,15 

Num hodie cepi consulere Dominum12 pro eo13 ? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversum servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
12 Dominum R Σ Λ D Φ Rusch ] Deum Weber |
13 consulere Dominum pro eo Rusch ] consulere pro eo Deum Weber , pro eo consulere Deum Clementina |
Numérotation du verset 1Rg. 22,16 

Dixitque rex : Morte morieris Achimelech tu et omnis domus patris tui.
Numérotation du verset 1Rg. 22,17 

Et ait rex emissariis
qui circumstabant eum : Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est scientes quod fugissent14,
14 fugissent] fugisset Weber
et15 non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
15 et Λ Φ m Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,18 

Et ait rex ad16 Doech : Convertere17 tu, et irrue in sacerdotes Domini18. Conversusque Doech Idumeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
16 ad Cava Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
17 converte] convertere Weber |
18 Domini Cava Σ Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,19 

Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovemque19 et asinum et ovem in ore gladii.
19 bovemque Rusch Clementina ] bovem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,20 

Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David,
Numérotation du verset 1Rg. 22,21 

et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 22,22 

Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doech Idumeus, procul dubio annuntiaret Sauli20 ego sum reus omnium animarum patris tui.
20 Sauli Σ Λ Rusch Clementina ] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,23 

Mane mecum ne timeas, si quis quesierit animam meam queret et animam tuam mecumque servaberis.

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Rg. 22,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 43r b
Numérotation du verset 1Rg. 22,1 
ad litteram
marg.| marg.| {2.259} Abiit ergo. Post beneficium a sacerdote ipsi David exhibitum, consequenter describitur ex hoc sequens sacerdotum exterminium et primo Achimelech accusatur, secundo coram rege citatur, ibi : Misit ergo, etc. tertio iniuste cum suis condemnatur, ibi : Dixitque rex. quarto factum ipsi David nuntiatur, ibi : Evadens autem. Prima in duas : quia primo ponitur accusationis occasio, secundo ipsa accusatio, ibi : Respondens autem Doeg. Circa primum sciendum quod occasio accusationis fuit, eo quod David iam sibi multitudinem fugitivorum aggregaverat, et ideo timebat Saul ne potestas David augeretur, propter quod conquerebatur de propriis famulis quasi aliqui eorum ipsi David faverent, et eum ipsi Sauli non accusarent, dicitur ergo.
marg.| .1. Abiit ergo scilicet de Geth, propter periculum quod ibi expertus fuerat.
marg.| .2. Et fugit etc. Locus est plenus cavernis et rupibus, et per consequens fugitivis aptus et etiam in sorte Iude, propter quod David qui erat de tribu Iuda, ad illum locum fugit securius.
marg.| .3. Quod cum audissent, etc.  descenderunt, etc. quia Saul propter David eius propinquos persequebatur.
marg.| .4. Et convenerunt etc.  ere alieno. propter debita que non poterant solvere, vel propter inimicos quibus non poterant resistere, vel quia erant in Saulis persecutione, vel alia huiusmodi causa.
marg.| .5. Et factus. Videtur quod peccaverit tales recipiendo, sicut Abimelech inopes et vagos sibi aggregando, ut habetur Iud. 9. Dicendum quod non aggregavit eos ad interficiendum innocentes, sicut fecit Abimelech ad {2.260}interficiendum fratres suos, nec ad depredandum fideles, quia non legitur populum Israel depredasse, sed magis bona eorum custodivisse, sicut habetur infra 25. de Nabal. Sed aggregavit eos ad infideles persequendum, ut habetur infra in pluribus casibus, et ad corpus proprium custodiendum contra insidias Saul, quod poterat facere in tali necessitate, maxime cum iam esset rex inunctus : propter quod in tali casu poterat solutionem debitorum prolongare, et in pluribus forefacta relaxare propter causam predictam.
marg.| .6. Et profectus. Hoc additur ad differentiam illius Maspha que est in terra Israel, ut habetur supra 7. cap.
marg.| .7. Et dixit. Expositores nostri dicunt communiter quod iste rex fuit Naas quem Saul debellaverat ut dictum est supra 11. ca. Et ideo David ad ipsum ivit securius, quia erat inimicus Saul. Huic autem dicto concordare videtur quod habetur infra lib. 3. 10. c. quod mortuo Naas misit nuntios ad consolandum eius filium, eo quod pater secum fecerat misericordiam. Sed huic dicto obviare videtur, quod in locis preallegatis ille Naas dicitur rex filiorum Ammon et non Moab, et propter hoc secundum istos consequenter dicere oportet, quod idem esset rex Ammon et Moab, cuius nomen hic tacetur : sed in aliis preallegatis exprimitur. Sed quia in Scriptura communiter regnum Ammon et Moab dicuntur duo regna diversa, ideo dicit Rabbi Salomonquod iste rex Moab ad quem ivit David, non fuit Naas qui erat rex filiorum Ammon, ivit tamen ad ipsum duplici de causa. Una fuit quod Saul habebat bellum contra regem Moab, sicut et contra filios Ammon, ut habetur supra 14. Alia fuit quia David descenderat de Ruth Moabite, ut habetur supra Ruth ult. Et ideo securius fugit ibi propter cognationem ex parte matris sue, maxime secundum illos Heb. qui dicunt Ruth fuisse filiam regis Moab, propter quod rex ille recepit David et viros eius et posuit eos in quodam fortalitio propinquo terre Saul, de quo subditur postea.
Numérotation du verset 1Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {2.261} .1. Manseruntque scilicet pater et mater David, et alii de sua cognatione qui non poterant eum sequi.
marg.| .2. Cunctis. etc. In  presidio id est in predicto fortilitio, usque ad monitionem Gad prophete, David cum viris suis inde recessit, ut statim subditur :
marg.| .3. Dixitque Gad. Quod factum fuit ne viri qui erant cum David, quorum aliqui non erant multum stabiles in fide, propter debita et tribulationes in quibus erant, declinarent ad idolatriam si diu manerent in terra idololatrie subdita, et ut patientia David in persecutione Saulis magis probaretur. Ex illo vero recessu David, rex Moab indignatus occidit patrem et matrem David, aliquos tamen fugientes Naas Ammonites salvavit, propter quod postea David misit nuntios ad consolandum eius filium, eo quod pater fecerat istam misericordiam secum in inimicis suis, ut dicit Rabbi Salomon
marg.| .4. Et audivit Saul. Propter quod timuit ratione predicta, et ideo movit querimoniam de familia sua quasi aliqui faverent David. et patet littera.
marg.| .5. Respondens autem. Posita occasione accusationis, hic consequenter ponitur accusandi actus cum dicitur.
marg.| .6. Vidi inquit filium Isai. Non nominavit eum proprio nomine, tanquam indignum nominari, volens in hoc placere Sauli. Accusat etiam Achimelech ex consequenti di.
marg.| .7. Qui consuluit. Dicunt aliqui quod iste mentitus fuit, sicut relatores solent plus dicere, quam sit in veritate, contrarium tamen magis videtur verum, ut postea dicetur.
prol.| {2.262}
marg.| .8. Misit ergo. Hic consequenter ponitur ipsius Achimelech cum suis citatio. et patet littera usque ibi :
marg.| .9. Respondensque Achimelech. ad declarandam suam innocentiam.
marg.| .10. Et quis, etc.  fidelis. quia negocia sibi iniuncta a rege fideliter fecerat.
marg.| .11. Et gener regis. et per consequens est ei sicut filius.
marg.| .12. Et pergens. prompte se exponendo omnibus periculis pro te et regno tuo.
marg.| .13. Et gloriosus, etc id est honorabilis pre omnibus. Unde et in mensa solitus erat sedere immediate iuxta regem, ut habetur supra 20. quasi diceret : Necesse fuit in pluribus articulis propter predicta, quod iam diu est ut pluries consuluerim pro eo dominum. ideo subditur :
marg.| .14. Num hodie, etc. quasi d<icat> si hodie cepissem consulere dominum, et non ante posses me habere suspectum. Illi autem qui tenent Doeg supra falsum dixisse, dicunt. Num hodie cepi id est nec nunc, nec alias consului pro eo dominum, sed prior expositio magis concordat littere precedenti.
marg.| .15. Absit hoc scilicet quod coniuraverim in aliquo contra te. unde subditur :
marg.| .16. Non enim. Sed istud videtur repugnare ei quod dictum est, quod consuluit pro eo dominum, et si consuluit verisimile est quod scivit de fuga eius a facie Saul et sic negotium scivit, Dicendum quod David dixit tantummodo verbis generalibus quod periculum sibi imminebat, et quod consuleret dominum utrum evaderet periculum illud, et rogavit sacerdotem ut oraret pro eo, et per hoc Achimelech scire non potuit quod David fugeret a facie Saulis, quia frequenter ipsi David aliunde pericula imminebant.
marg.| .17. Dixitque. Hic ponitur ipsius Achimelech et omnis domus patris sui iniusta condemnatio, cum dicitur :   Morte morieris.
Numérotation du verset 1Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {2.263} .1. Et ait. dicit Rabbi Salomon quod isti fuerunt Abner et Amasa qui mittebantur ad regni negotia.
marg.| .2. Noluerunt. Sciebant enim quod non erat obediendum regi in illis que sunt contra Deum, et hoc acceperant ut dicit Rabbi Salomon ab eo, quod dicitur Iosue. 1.d. Sicut obedivimus in cunctis Mosi, ita obediemus et tibi : tantum sit dominus Deus tuus tecum id est in illis in quibus voluntas tua est concors voluntati divine tibi obediemus, et non in aliis.
marg.| .3. Et ait, etc. Iste non fuit Iudeus natione, sed Idumeus conversus ad Iudaismum, et ideo non intantum horruit interficere sacerdotes sicut alii. verumtamen non fuit solus, quia non posset tot homines interficere et civitatem destruere, nisi fuissent plures mali secum.
marg.| .4. Vestitos. Venerant enim ad regem in vestibus in quibus ministrabant ante Deum, ut magis flecterent animum eius iratum.
prol.| {2.264}
marg.| .5. Nobe, scilicet de mandato Saul. In quo apparet magna crudelitas in vastatione tot bonorum, et in iugulatione tot innocentium.
marg.| .6. Evadens. Hic consequenter ponitur huius facti denuntiatio ipsi David per ipsum Abiathar, qui effugerat ut per David tutaretur, propter quem domus patris sui destructa fuerat.
marg.| .7. Et ait. etc.  Sciebam. Hic ponitur scire improprie pro coniecturare : vel timere, non tamen revelavit hoc Abimelech, quia de futuro contingenti certitudinem non habebat, et quia si fecisset sibi periculum imminebat : quia forte per sacerdotes fuisset retentus et Sauli traditus, ipse autem magis debebat precavere proprio periculo quam alieno. Si autem queratur, quare Doeg non detinuit eum, et quare non vocavit ad hoc adiutorium sacerdotum. Dicendum quod ex voto fuerat pluribus diebus in loco tabernaculi causa orationis, vel ad discendum legem, ut dicunt Hebrei, propter quod ignorabat modum recedendi ipsius David a Saule, et quod fugeret ibi exul.
Numérotation du verset 1Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| {2.259} .1. Abiit ergo. Sequitur :
marg.| .7. Et dixit ad regem. Per hoc autem quod {2.260}David fugitivus et in periculo sui corporis et eorum quam erant secum, ante omnia quesivit parentibus suis securitatem mansionis ostendit per hoc factum quantum de parentibus sit curandum.
Numérotation du verset 1Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| {2.261} .3. Dixitque, etc. Per Gad prophetam intelligitur bonus prelatus, qui de salute maxime spirituali suorum subditorum debet esse sollicitus, et ideo monuit David recedere de loco ubi securius erat corporaliter inter idololatras, tamen periculosius specialiter. Nam aliqui de societate David ad idololatriam declinare possent, si ibi diu mansissent. ideo dixit.
marg.| Vade in terram Iuda. Ubi Deus colebatur, tamen Saul eius adversarius ibi dominabatur. Ex hoc etiam quod David cum suis illuc {2.262}ivit, ostenditur quod homines debent esse magis soliciti de cavendo spirituale periculum quam corporale.
marg.| .5. Respondens autem. Per Doeg qui interpretatur mortuus, allegorice significatur Iudas proditor qui de morte Christi tractavit cum principibus Iudeorum, sicut Doeg denuntiavit Sauli factum Achimelech signantis Christum sicut ca. pre. fuit dictum, et per illam denuntiationem Achimelech fuit occisus et alii sacerdotes occasione eius, et similiter per tractatum Iude predictum Christus fuit captus et occisus, et post hoc Apostoli et Martyres alii pro fide ipsius.
Numérotation du verset 1Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| {2.263} .6. Evadens autem. Per evasionem istius significatus fuit status confessorum qui filii sunt Christi, quamvis non transierint per gladium. Moraliter per Doeg qui bonum factum innocentis {2.264}Sauli retulit in malum, signantur adulatores et maligni relatores : et per hoc potentes concitant contra innocentes, et hoc est pessimum, maxime quando fit contra personas Deo consecratas, sicut in proposito Eccl. 28.b. Susurro et bilinguis maledictus : turbavit enim multos pacem habentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_22)

Notes :