Capitulum 3

Numérotation du verset 1Rg. 3,1 

Puer autem Samuel ministrabit1 Domino coram Eli, et sermo Domini erat pretiosus
1 Ministrabit] ministrabat Weber
in diebus illis non erat visio manifesta.
Numérotation du verset 1Rg. 3,2 

Factum est ergo in die quadam Eli iacebat in lectulo2 suo et oculi eius caligaverant
2 in lectulo] in loco Weber
nec poterat videre
Numérotation du verset 1Rg. 3,3 

lucernam3
3 lucernam] lucerna Weber
Dei antequam extingueretur, Samuel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 3,4 

Et vocavit Dominus Samuel.
Qui respondens ait : Ecce ego.
Numérotation du verset 1Rg. 3,5 

Et cucurrit ad Eli et dixit : Ecce ego, vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi, revertere dormi. Et abiit et dormivit.
Numérotation du verset 1Rg. 3,6 

Et adiecit Dominus vocare rursum Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Eli et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,7 

Porro Samuel necdum sciebat Dominum,
neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,8 

Et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuel tertio. Qui consurgens abiit ad Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,9 

Et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Eli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuel : Vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices : loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,10 

Et venit Dominus et stetit, et vocavit sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere Domine4, quia audit servus tuus.
4 Domine Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,11 

Et ait5 Dominus ad Samuel : Ecce ego facio verbum in Israel quod quicumque audierit tinnient ambe aures eius.
5 et ait] et dixit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,12 

In die illo suscitabo adversus Eli omnia que locutus sum super domum eius incipiam et complebo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,13 

Predixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in eternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos.
Numérotation du verset 1Rg. 3,14 

Idcirco iuravi domum6
6 domum] domui Weber
Eli quod non expietur iniquitas
domus eius victimis et muneribus usque in eternum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,15 

Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,16 

Vocavit ergo Eli Samuelem et dixit : Samuel fili mi ? Qi respondens ait : Presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,17 

Et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te Dominus7 ? Oro te ne celaveris me, hec faciat tibi Deus et hec addat
7 Dominus] om. Weber ; ~est Dominus ad te Σ Λ - Clementina
si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis que dicta sunt tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,18 

Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat.
Numérotation du verset 1Rg. 3,19 

Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram.
Numérotation du verset 1Rg. 3,20 

Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabe
quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,21 

Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Rg. 3,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 35v b
Numérotation du verset 1Rg. 3,1 
ad litteram
marg.| .1. {339} Puer autem. Hic consequenter describitur denuntiatio pene future facta ipsi Heli per Samuelem sibi subiectum. Circa quam sic proceditur : quia primo describitur revelatio facta Samueli. Secundo dicte revelationis denuntiatio ipsi Heli, ibi : Et Samuel timebat. Tertio huius manifestatio toti Israeli, ibi : Crevit autem Samuel. Circa primum Samuel, a Domino vocatur. Secundo punitio Heli futura ei revelatur, ibi : Et dixit dominus. Circa primum ponitur conditio temporis, cum dicitur.
marg.| .2. Et sermo. quia propter malitiam filiorum Heli et negligentiam patris in corrigendo cessaverant responsiones et revelationes Domini. unde in hebreo habetur hic : Et sermo Domini erat prohibitus vel obturatus, et redit in eamdem sententiam cum translatione nostra : quia omne rarum pretiosum.
marg.| .3. Et oculi. Hoc exponitur uno modo, quia non poterat videre de nocte, sed aliqua poterat videre de die, quando lucerna tabernaculi erat extincta, quia extinguebatur quando dies incipiebat clarescere. Alio modo, quod non poterat videre lucernam ardentem eo quod offendebat visum eius nimis debilitatum. Sed iste expositiones non videntur convenientes, quia nullus est ista cecutiens qui non magis videat lucernam ardentem quam extinctam. et procedunt ex suppositione falsi, ut dicunt aliqui, s. quod hec sit vera littera : Nec poterat videre lucernam Dei antequam extingueretur. In hebreo enim sic habetur : Et non poterat videre. Et hic finitur versus, quod autem sequitur est principium versus sequentis : lucerna Domini nondum extinguebatur, et Samuel dormiebat, etc. Ad cuius intellectum sciendum : quod in templo Domini plures lucerne ardebant tam de nocte quam de die : ita quod alique extinguebantur in {340}mane. Est igitur sensus : quod adhuc non erat tempus extinguendi illas lucernas quando Samuel iacens in lectulo suo fuit vocatus a Domino, quia fuit vocatus antequam esset dies, et sic extinctio lucerne non refertur ad precedentia, scilicet ad caligationem oculorum ipsius Heli : sed ad sequentia, videlicet ad denotationem temporis in quo revelatio facta est Samueli. Et hoc idem dicit magister in historiis, et idem habetur libro de Hebraicis questionibus. propter quod translatio nostra videtur hic corrupta per imperitiam aliquorum correctorum qui duos versus coniunxerunt in unum, sicut et in pluribus locis aliis factus est ; Et ideo hic consequenter posuerunt lucernam in accusativo pro lucerna in nominativo : Propter quod videtur quod ista fuit veritas translationis nostre a principio : Oculi eius caligaverant et non poterat videre. et hic terminatur versus. Et sequitur : Et lucerna Dei antequam extingueretur Samuel dormiebat, etc.
marg.| .4. In templo id est in exedra iuxta tabernaculum, ubi erant Levite qui custodiebant tabernaculum Domini, in quo erat arca : intra tabernaculum enim nullus iacebat.
marg.| .5. Et cucurrit. Credens quod ab eo vocaretur : et sic fecit tribus vicibus. Cuius ratio subditur :
marg.| .6. Porro id est modum loquendi ipsius Domini cum prophetis. Sicut enim ars et natura procedunt de imperfecto ad perfectum : ita etiam revelationes divine secundum processum temporis : quia prophete posteriores ad tempus Christi appropinquantes habuerunt clariores revelationes de Christo quam priores : et ita frequenter fuit in eodem propheta : quod a principio non habuit ita claram cognitionem sicut postea. Et hoc patet in proposito, quia Samuel a principio vocem Domini audiens credidit esse vocem hominis, postea vero cognovit magis distincte. Sequitur postea.
prol.| { 341 }
Numérotation du verset 1Rg. 3,ad litteram 
marg.| .1. Et vocavit. Istud secundo, non refertur ad numerum vocationum Domini, qui iam vocaverat Samuelem tertio, ut habetur in textu : sed refertur ad expressionem nominis Samuelis, que in qualibet vocatione fuerat duplicata. Ideo subditur :
marg.| .2. Samuel. Posita vocatione Samuelis a Domino, hic consequenter describitur sibi facta revelatio, cum dicitur.
marg.| .3. Ecce id est faciam de propinquo : quia quod modicum distat, quasi nihil distare videtur.
marg.| .4. Verbum id est factum, vel rem significandam verbo.
marg.| .5. Quod quicumque audierit id est erit attonitus pre admiratione et stupore. et hoc dicitur de captione arce Domini futura, prout habetur capitulo sequenti : quia tale factum nunquam acciderat in Israel. Fuit enim magne admirationis materia, quod Deus permisit arcam capi ab infidelibus, que tante reverentie erat, quod si videretur discooperta a Levitis et Dei cultoribus, moriebantur, ut habetur Nm. 4. et infra cap. 6.
marg.| .6. Predixi enim ei, etc id est puniturus.
marg.| .7. Domum scilicet Heli per interfectionem multorum et abiectionem aliorum de sacerdotio.
marg.| .8. Idcirco id est firmiter et absque retractatione disposui.
marg.| .9. Quod. quantum ad penam ordinatam seu dispositam , licet fuerit expiata quantum ad culpam et penam eternam in illis qui vere penituerunt .
marg.| .10. Et Samuel. Hic consequenter describitur dicte revelationis denunciatio facta ipsi Heli ad eius petitionem , quia Samuel timebat ei denuntiare {342} propter eius reverentiam. Et patet littera usque ibi :
marg.| .11. Hec faciat. Hic erat modus adiurandi apud Hebreos. Et est sensus : Faciat tibi Deus tanta mala sicut fecit alicui multum punito ab ipso, et adhuc plura.
marg.| .12. Si absconderis, etc. celando aliquid de veritate.
marg.| .13. In dicavit itaque, etc. sicut prius dictum est.
marg.| .14. Et ille respondit. patienter acquiescens Domini sententie.
marg.| .15. Dominus. Ex quo videtur quod licet in persona propria et filiis punitus fuerit ad penam temporalem, ipse tamen in persona propria evasit eternam, quia in acceptione divine iustitie videtur veraciter penituisse. Sed iam erat ita senex et debilis, quod delicta filiorum non poterat emendare  : potuisset tamen a principio quando primo scivit. Ad verbum vero Hiero. supra allegatum, Heli pro iniquitate filiorum suorum damnatus est, potest dici quod intelligendum est de damnatione pene temporalis tantum , quia et hoc modo frequenter accipitur damnatio.
marg.| .16. Crevit. hic consequenter describitur revelationis divulgatio, cum dicitur : Crevit. etate et virtute.
marg.| .17. Et dominus erat, etc. per gratiam.
marg.| .18. Et non id est incassum, quia totum fuit adimpletum.
marg.| .19. Et cognovit id est ab uno termino terre promissionis usque ad alterum secundum ipsius longitudinem , quia Dan est in termino Aquilonari, Bersabee vero in Australi.
marg.| .20. Et addidit. Quia ibi iterum apparuit Samueli. sed quid in iterata apparitione revelaverit ei, non exprimitur hic.
Numérotation du verset 1Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| {339} .1. Puer autem Samuel ministrabat. Sequitur :
marg.| Nec poterat videre. Lucerna. In hoc autem Heli tenet figuram invidi, qui non potest videre bonum proximi, quo lucet coram Deo et hominibus per bonam famam. sed quando diabolo {340}procurante extinguitur per infamiam, tunc acute videt.
marg.| Et vocavit. et non Heli sacerdotem, quia veritas humilibus, et non altis per superbiam revelatur. Matth. 11. Confitebor tibi pater domine celi et terre : quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Numérotation du verset 1Rg. 3,moraliter 
marg.| marg.| { 341 } .18. Et non scilicet de verbis Samuelis per quem significatur predicator, qui non debet loqui de terrenis nisi pro quanto ordinantur ad {342}spiritualia, sed de spiritualibus et eternis. Loqui namque de temporalibus prout ordinantur ad spiritualia, est loqui de spiritualibus : nam ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,additio 
prol.| {341}In capitulo 3. ubi dicitur in postilla Unde in hebreo habetur sic : et sermo Domini erat prohibitus vel obturatus, etc.
prol.| {342}in hebreo in hoc loco ponitur hec dictio iachar que nihil aliud sonat nisi pretiosum. unde translatio nostra in hoc loco proprie se habet, nec indiget alia reductione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_3)

Notes :