Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,1 

Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde,
Numérotation du verset 1Rg. 19,2 

et indicavit Ionathas David dicens : Querit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,3 

Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fuerit1, et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi.
1 fuerit R C Σ Λ h Rusch Clementina ] fueris Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,4 

Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde.
Numérotation du verset 1Rg. 19,5 

Et posuit animam suam in manu tua2 et percussit Philisteum et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli3 : Vidisti et letatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa ?
2 tua Cava Λ Rusch ] sua Weber |
3 Israeli Σ Λ h Rusch Clementina ] Israhel R Cava Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,6 

Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathe iuravit vivit Dominus quia non occidetur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,7 

Vocavit itaque Ionathas David et indicavit ei omnia verba hec et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,8 

Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversus Philistiim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,9 

Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
Numérotation du verset 1Rg. 19,10 

Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul, lancea autem casso vulnere perlata est in pariete4 et David fugit et salvatus est nocte illa.
4 in pariete D Φ h Rusch ] in parietem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,11 

Misit ergo Saul
satellites suos
nocte5 in domum
5 nocte] om. Weber
David
ut custodirent eum et interficeretur
mane quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens : Nisi salvaveris te nocte hac cras morieris,
Numérotation du verset 1Rg. 19,12 

deposuit eum per fenestram.
Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
Numérotation du verset 1Rg. 19,13 

Tulit autem Michol statuam
et posuit eam super lectum et pellem pilosam
caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,14 

Misit autem Saul apparitores
qui raperent David et responsum est quod egrotaret.
Numérotation du verset 1Rg. 19,15 

Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,16 

Cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pelles6 caprarum ad caput eius.
6 pelles Φ m Rusch ] pellis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,17 

Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te.
Numérotation du verset 1Rg. 19,18 

David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Ramatha
et nuntiavit ei omnia que fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
Numérotation du verset 1Rg. 19,19 

Nuntiatum est7 Sauli a dicentibus : Ecce David in Nahioth
7 nuntiatum est] + autem Weber
in Ramatha8.
8 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,20 

Misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum
vaticinantium et Samuel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare ceperunt etiam ipsi.
Numérotation du verset 1Rg. 19,21 

Quod cum nuntiatum esset Sauli misit et9 alios nuntios prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul10,
9 et om. Weber ; misit + et Rusch Clementina |
10 et iratus iracundia Saul Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,22 

abiit11 et12 ipse
11 abiit] + autem Weber |
12 et A h Rusch ] etiam Weber |
in Ramatha et venit13 ad cisternam magnam que est in Sochoth et interrogavit et dixit : in quo loco sunt Samuel et David dictumque est ei ecce in Naioth sunt in Ramatha14.
13 venit] + usque Weber |
14 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,23 

Et15 factus est etiam super eum spiritus Domini16 et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Ramatha.
15 et] et abiit in Nahioth in Ramatha et praem. Weber |
16 Domini Σ Λ h Rusch Clementina ] Dei Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 19,24 

Et expoliavit etiam se ipse17 vestimentis suis, et prophetavit
17 etiam se ipse Rusch ] se etiam ipse Weber
cum ceteris coram Samuel,
et cecinit18 nudus
18 cecinit Rusch Clementina ] cecidit R A D m Weber
tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas ?

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {441} .1. Locutus est. Videns Saul, quod non poterat occidere David per malitiam occultam, ut patet ex predictis, processit ad persecutionem eius manifestam invidia ipsum stimulante eo quod fortuna David crescebat quotidie. Et more malefactorum persecutus est eum ordinate, primo ipsum invadendo, secundo de regno expellendo. ca. 21. tertio fugitivum insequendo. c. 23. et quarto ipsum exulando. cap. 27. Prima in duas, quia primo Saul invasit David personaliter, secundo Ionatham filium suum propter ipsum. c. 20. Circa primum sic proceditur, quia primo de consilio Ionathe David absconditur, secundo in gratiam Saulis ad horam {442}recipitur, ibi : Locutus est ergo. tertio a Saule personaliter invaditur ibi : Motum est autem, quarto uxoris industria a morte eripitur, ibi : Misit ergo. quinto malitia Saulis divinis laudibus impeditur, ibi : Nuntiatum est autem. Prima pars patet ex predictis usque ibi :
marg.| .2. Ego autem egrediens. Ad hoc enim fuit David abscondi ius de consilio Ionathe, ut exploraret voluntatem patris de receptione David in gratiam, ut sic posset in curia absque periculo stare. Expectavit autem Ionathas loqui de hac materia patri suo, quousque esset in agro ubi ire consueverat causa spaciandi ut tunc in loco recreationis magis acquiesceret verbis suis.
marg.| .3. Locutus est. Hic consequenter ponitur reconciliatio ipsius David, cum Saul per Ionatham ipsum multipliciter commendantem. Et primo de innocentie puritate, cum dicitur.
prol.| {443}
Numérotation du verset 1Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi. secundo de virtuoso opere, cum dicitur, Et opera eius bona sunt valde. tertio de animositate, cum dicitur, Et posuit animamsuam in manu sua id est exposuit vitam suam periculo quantum apparebat humano iudicio, quia inermis ivit ad preliandum cum Philistheo, ut patet ex supradictis. c. 17 quarto de reipublice utilitate, cum dicitur. Et fecit dominus salutem magnam universo Israeli et subditur :
marg.| .2. Vidisti. quasi dicat non possunt ista negari.
marg.| .3. Et letatus quasi d<icat> ex quo dedit tibi letitie materiam non debes querere mortem suam.
marg.| .4. Quod cum audisset scilicet ad horam.
marg.| .5. Iuravit. Ut daret David maiorem securitatem.
marg.| .6. Vivit dominus id est per viventem Deum.
marg.| .7. Et introduxit. credens quod ipsum stabiliter ingratiam recepisset.
marg.| .8. Motum. Hic consequenter David a Saule rursum impetitur. Habitus enim inclinat per modum nature. Saul autem erat habituatus in odio contra David, et ideo licet recepisset cum ingratiam ad preces Ionathe filii sui, habita tamen occasione, licet irrationabili rediit ad eius persecutionem, que quidem occasio fuit victoria David de novo habita contra Philistheos, que nominatur cum dicitur.
prol.| {444}
marg.| .9. Et egressus. De quo Saul torquebatur invidia, quamvis deberet gaudere. ideo, subditur :
marg.| .10. Et factus. Quia crescente eius malitia dabatur demoni maior potestas in persona sua.
marg.| .11. Nisusque est Saul configere. Ex odio inveterato.
marg.| .12. Misit ergo. Hic consequenter David uxoris industria de periculo liberatur. videns enim Saul quod David ictum eius declinaverat et fugerat, misit post eum ut caperetur et occideretur, sed per eius uxorem eripitur : quod notatur cum dicitur.
marg.| .13. Quod cum. per hoc enim quod a David audierat, quod Saul eum configere voluerat, et consequenter viderat homines armatos post David missos, et coniecturavit quod mortem eius querebant. Vel forte aliquis de famulis Saul ad hoc missus, secretum aperuit ipsi Michol, ut David per eam salvaretur, qui erat acceptus maxime in conspectu famulorum Saul, ut dicitur In capitulo prece.
marg.| .14. Tulit autem Michol statuam. ad representandum corpus David :
marg.| .15. Et pellem. ad representandum eius capillos, ut sic querentes mortem David deluderet, et interim David fugeret quia primi nuntii a Saule missi habebant in mandatis, ut ipsum usque mane custodirent : et tunc occideretur cum de lecto surrexisset, quia turpe erat occidere hominem in lecto iacentem. Cetera patent usque ibi :
prol.| {445}
Numérotation du verset 1Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Dimitte me. In hoc mentita fuit quia ad persuasionem eius David fugit, ut patet ex predictis : tamen hoc dixit timore patris, istud tamen mendacium fuit officiosum.
marg.| .2. Nuntiatum. Hic consequenter ponitur frustratio conatus Saulis persequentis David per divinas laudes. Saul autem misit nuntios ad interficiendum David postquam sic evaserat, et hoc ostenditur cum dicitur.
marg.| .3. Misit ergo. occisores qui habent officium puniendi malefactores, et dicuntur a lito, tas, quod idem est quod sacrificare, tamen interponitur, c littera. Sed frustrata fuit intentio Saul, per hoc quod subditur :
marg.| .4. Qui cum id est societatem religiosorum Deum laudantium, prout supra dictum fuit. 10 capitulo
marg.| .5. Et Samuelem stantem. id est presidentem eis.
marg.| .6. Factus est etiam spiritus Domini id est devotionis.
marg.| .7. Et prophetare. id est Deum laudare, omittentes per sequi David. Simile habetur Ioann. 7.g. de ministris missis ad capiendum Iesum, qui cum audissent eum predicantem, conversi fuerunt per devotionem ad {446}ipsum, et reversi sunt dicentes. Numquam sic locutus est homo, excusantes se de eius captione. Et eodem modo dicendum de secundis nuntiis et tertiis a Saule missis, et etiam de ipso Saule, qui desiderio occidendi David ivit in propria persona, ut dicitur in littera, et patet usque ibi :
marg.| .8. Et expoliavit. non quod remaneret nudus, sed quia deposuit insignia regalia que erant exterius, ut acciperet vestes similes a religiosis laudantibus Deum. Sicut David rex vestitus Ephod lineo ante arcam precedebat cantans in organis laudes divinas, ut habetur. 3Rg. 6.d. propter quod despexit eum Michol dicens. Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se, quia insignia regalia deposuerat, ideo subditur, ibi : Et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris, et eodem modo dicitur hic de Saule.
marg.| .9. Et cecinit, quia deposuerat insignia regalia, ut predictum est.
marg.| .10. Unde, etc. id est verbum commune.
marg.| .11. Num, etc. Hoc exponitur aliter quam sup. 10 capitulo quia hic accipitur de eo in quo apparet aliqua devotio ad horam ex insperato, sicut cum aliquis vite dissolute ostendit aliquod signum devotionis, dicitur, modo Bernardus factus est monachus, Ita tunc dicebatur de talibus. Num, etc. quasi d<icat> ista devotio transitoria est et ad horam, non firma.
Numérotation du verset 1Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| {441} .1. Locutus est. Ille qui machinatur occulte ad mortem innocentis, et videt quod non proficit, quia Deus innocentem protegit ad ipsum occidendum manifeste si potest se convertit, et hoc figuratur per Saul qui dixit.
prol.| {442}
marg.| .1. Ad Ionathan. Per hoc autem quod Ionathas insinuavit David dicens.
marg.| Querit Saul. significatur quod Christus frequenter premunit suos fideles ut caveant insidias crudeles. Et similiter per hoc quod Ionathas persuasit Sauli contrarium, dicens.
Numérotation du verset 1Rg. 19,moraliter 
marg.| marg.| { 443 }.1. Ne pecces. significatur quod instinctus divini retrahentes impios a malo, non deficiunt eis quandiu sunt in vita presenti, quamvis Deus sciat eos vitam in malo finire, tamen aliquando ad tempus retrahuntur, et hoc significatur per hoc quod subditur Saulis responsio.
marg.| .6. Vivit dominus. Tamen postea conatus est multipliciter per {444}se et suos satellites ipsum occidere ut patet in textu. Per hoc etiam apparet Dei misericordia retrahens peccatores a malo et hominum malitia, qui contempta tali retractione, cito revertuntur ad vitia consueta.
marg.| .14. Tulit autem. Per Michol vero David uxorem qua caute salvavit eius vitam, significatur hominis sapientia, de qua dicitur Sap. 8.a. Hanc quesivi mihi sponsam assumere, et ipsa liberat habentem ipsam sicut de ipsa dicitur Sap. 10.b. Hec liberavit iustum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_19)

Notes :