Nicolaus de Lyra

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Rg. 26,1 

Et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes : Ecce David absconditus est in colle Achille que est ex adverso solitudinis.
Numérotation du verset 1Rg. 26,2 

Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quereret David in deserto Ziph.
Numérotation du verset 1Rg. 26,3 

Et castrametatus est Saul in Gabaa Achille
que erat ex adverso solitudinis in via, David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
Numérotation du verset 1Rg. 26,4 

misit exploratores et didicit quod venisset certissime.
Numérotation du verset 1Rg. 26,5 

Et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul, cumque vidisset locum ubi1 dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militie eius, et2 Saulem dormientem
1 ubi] in quo Weber |
2 et Rusch Clementina ] om. Weber |
in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius,
Numérotation du verset 1Rg. 26,6 

ait David ad Achimelech Etheum3 et Abisai filium Sarvie fratrem Ioab dicens : Quis descendet mecum in castra ad Saul4 ? Dixitque Abisai ego descendam tecum.
3 Etheum Rusch ] Cettheum Weber |
4 in castra - ad Saul] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,7 

Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam ad caput eius in terra5, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
5 ad caput eius - in terra] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,8 

Dixitque Abisai ad David, conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas, nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
Numérotation du verset 1Rg. 26,9 

Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum quis enim extendet6 manum suam in Christum Domini et innocens erit ?
6 extendet Λ Φ Rusch Clementina ] extendit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,10 

Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in prelium descendens perierit,
Numérotation du verset 1Rg. 26,11 

propitius sit mihi7 Dominus ne extendam manum meam in Christum Domini. Nunc igitur tolle hastam que est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus.
7 sit mihi Σ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,12 

Tulit8 David hastam et scyphum aque qui erat ad caput Saul
8 tulit] + ergo Weber
et abierunt, et non erat quisquam qui videret et intelligeret et evigilaret9 sed omnes dormiebant quia sopor Domini irruerat super eos.
9 evigilaret] vigilaret Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,13 

Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos,
Numérotation du verset 1Rg. 26,14 

clamavit ad populum David10 et ad Abner filium Ner dicens : Nonne respondebis Abner ? Et respondens Abner dixit11 : Quis es tu qui clamas et inquietas regem ?
10 ad populum - David] inv. Weber |
11 dixit] ait Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,15 

et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? Et quis alius similis tui in Israel ? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? Ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
Numérotation du verset 1Rg. 26,16 

Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, quia12 non custodistis dominum vestrum christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aque qui erat ad caput eius.
12 quia] qui Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,17 

Cognovit autem Saul vocem David et dixit : Numquid13 vox hec tua14 fili mi David ? Et ait15 David : Vox mea, domine mi rex.
13 numquid Rusch Clementina ] num Weber |
14 vox hec tua Clementina Rusch ] vox tua est haec Weber |
15 ait Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,18 

Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? Quid feci ? Aut quod est in manu mea malum ?
Numérotation du verset 1Rg. 26,19 

Nunc ergo audi16, domine mi rex, verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium,
16 audi] + oro Weber
si autem filii hominum
maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in haereditate Domini dicentes : Vade servi diis alienis.
Numérotation du verset 1Rg. 26,20 

Et nunc non effundatur sanguis meus in terram17 coram Domino, quia egressus est rex Israel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus.
17 in terram A Cava Rusch Clementina ] in terra Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,21 

Et ait Saul : Peccavi revertere fili mi David.
Nequaquam enim ultra tibi male faciam18, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie. Apparet enim19 quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
18 tibi - male faciam Rusch Clementina ] inv. Weber |
19 enim Λ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,22 

et respondens David ait : Ecce hasta regis, transeat unus de pueris regis20 et tollat eam.
20 regis Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,23 

Dominus autem retribuat21 unicuique secundum iustitiam suam et fidem. Tradidit enim Dominus te22 hodie in manum meam23 et nolui extendere24 manum meam in christum Domini.
21 retribuat] retribuet Weber |
22 Dominus te] inv. Weber |
23 in…meam Rusch Clementina ] in manu mea Weber |
24 extendere Rusch Clementina ] levare Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,24 

Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia.
Numérotation du verset 1Rg. 26,25 

Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu fili mi David et quidem faciens
facies
et
potens poteris.
Abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum.

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Rg. 26,ad litteram 
marg.| marg.| {2.285} Et venerunt. Hic ponitur tertius proventus Dei circa David, per hoc quod Saulem iterum in manu sua tradidit, ut sic David innocentia et Saul nequitia plenius appareret. Et dividitur in tres partes : quia primo Saul manibus David exponitur. Secundo expositus custoditur, ibi : Dixitque Abisai. Tertio a David convincitur, ibi : Cumque transisset. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Et venerunt. Isti iam ante David accusaverant Sauli, ut habitum est supra 23. Et ideo timentes ne David post Saul regnaret, et per consequens eorum proditionem puniret, solliciti erant de captione David, ut moreretur.
prol.| {2.286}
marg.| .2. Et cum eo tria scilicet ad bellandum.
marg.| .3. Videns autem id est cognoscens per nuntium sibi dicentem, quia processus regis cum tali multitudine bellatorum non potest latere.
marg.| .4. Misit exploratores. ut sciret certitudinaliter tempus et locum ubi castra poneret.
marg.| .5. Et surrexit David clam id est abscondite, et mutato habitu, ne cognosceretur. sicut Alexander magnus fuit in castris Pori regis Indie ad explorandum, prout habetur in historia ipsius.
marg.| .6. Ait David ad Achimelech. David enim habuit duas sorores. una earum vocata est Abigail, de qua natus fuit Amasa princeps militia Absalon, ut habetur infra 2. lib. 17. cap. Alia Sarvia de qua natus est Ioab et Abisai, et sic isti erant nepotes David.
Numérotation du verset 1Rg. 26,ad litteram 
marg.| marg.| {2.287} .1. Dixitque Abisai. Accepit licentiam interficiendi Saul, quia sciebat quod David non interficeret eum manu propria.
marg.| .2. Et secundo. Ita uno ictu interficiam eum perfecte, quod non oportebit ultra manum apponere, et sic poterimus recedere expedite.
marg.| .3. Et dixit. Hic consequenter Saul per David a morte protegitur, cum dicitur : Ne interficias. Cuius causa subditur :
marg.| .4. Quis enim. Volebat enim David persone ipsius deferre, quamdiu a Deo tolerabatur in regno. Ideo subditur :
marg.| .5. Vivit dominus, etc id est per viventem Deum.
marg.| .6. Quia nisi dominus. aliqua pestilentia, vel infirmitate accelerans mortem eius.
marg.| .7. Aut dies eius venerit, etc scilicet ultima.
marg.| .8. Ut moriatur scilicet morte naturali.
marg.| .9. Aut in prelium. Istis tribus modis poterat mori. Per hoc intendit David dicere quod nullo modo volebat esse causa efficiens mortis sue, nisi forsitan se defendendo, ita quod non posset aliter evadere.
marg.| .10. Nunc igitur tolle etc id est fixa in terram ad caput lectuli, ut si esset necesse statim posset eam accipere. Erat etiam in parte superiori {2.288}signum armorum regis, ad significandum locum regium.
marg.| .11. Et scyphum. In hebreo habetur : Et Phialam aque. Et forsitan erat aqua Rosacea, ad refrigerium caloris, vel aqua simplex ad ablutionem manuum regis, quando surgeret de somno.
marg.| .12. Et non erat quisquam qui. Cuius causa subditur : Quia sopor Domini id est somnus gravis a Deo immissus.
marg.| .13. Irruerat super eos. Ut sic David sine periculo recederet, et per hastam acceptam et vas aque suam declararet innocentiam, et Saul de nequitia convinceretur.
marg.| .14. Cumque transisset. Hic Saul et viri eius a David convincuntur : quia primo viri Saul convincuntur de negligentia, cum subditur :
marg.| .15. Clamavit. Cum iam esset sic elongatus et in tuto loco positus, quod viri Saul non possent capere eum, et primo convincit Abner singulariter, cum subditur :
marg.| .16. Quare ergo non, etc. quia erat princeps militie, et custos erat principalis persone regie.
marg.| .17. In gressus est enim. Iste fuit Abisai qui voluit eum interficere ut predictum est, Secundo arguit omnes alios, dicens.
marg.| .18. Vivit dominus id est digni morte. consequenter probat dictum suum per evidens signum dicens.
Numérotation du verset 1Rg. 26,ad litteram 
marg.| marg.| {2.289} .1. Nunc ergo. Per hoc enim patebat quod ille qui hastam abstulit, regem interficere potuit.
marg.| .2. Cognovit. Hic consequenter convincitur Saul de malitia. quia persequebatur David sine causa. Et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Si dominus incitat scilicet ad me persequendum.
marg.| .4. Odoretur sacrificium id est patientia mea in persecutione ista, sit accepta coram Deo, ac si offerrem holocaustum ad altare suum.
marg.| .5. Si autem filii, etc. Incitant te ad hoc sicut faciebat Doeg et sui complices.
marg.| .6. Maledicti sunt in conspectu. Cuius ratio subditur :
marg.| .7. Quia eiecerunt me hodie, etc id est in presenti tempore.
marg.| .8. Ut non id est ut non habitem pacifice in terra promissionis, ubi vigebat cultus divinus, ut possem illuc accedere et debita sacrificia offerre.
marg.| .9. Dicentes. Facto.
marg.| .10. Vade, servi. Quia illi qui propter persecutionem coguntur intrare terram idololatrie subditam, exponuntur peccato idololatrie, eo quod ab idololatris ad hoc de facili inclinantur, et aliquando violentia pene coguntur.
marg.| .11. Et nunc id est terra in qua colitur Deus quasi d<icat> melius est quod fugiam propter persecutionis atrocitatem.
marg.| marg.| {2.290} .12. Quia egressus est rex Israel. cum exercitu forti.
marg.| .13. Ut querat pulicem id est hominem nullius momenti.
marg.| .14. Sicut persequitur perdix. Heb. dicunt Rore Hebr. omnibus est perdix : et legendum : sicut sequitur quis perdicem in montibus quoquim : que est avis insequens muscam vel aliam rem vilem. Et consonat littere precedenti ut patet tam ratione sententie quam ratione significati huius dictionis persequitur, quod est in sensu activo. Secundum translationem vero nostram oportet dicere quod ly persequitur, habet hic sensum passivi, ut sit sensus : Sic me persequitur rex Israel, sicut perdix persequitur ab aucupe id est fugatur ut capiatur. Et est similis modus loquendi ad Heb. ulti. Talibus enim hostiis promeretur Deus id est pro merito talium acquiritur Deus. tamen secundum grammaticam communem promeretur sensum activi importat. Consequenter Saul peccatum suum confitetur, dicens.
marg.| .15. Peccavi : revertere fili mi. Tamen David non fuit reversus. tum quia Saul alias sibi promissum non tenuerat, tum quia David in curia inimicos habebat qui impetrassent retractationem promissi. Tum quia demon arripiens Saul, per tempus eum ad occisionem David incitabat. Tum quia ex afflictione demonis Saul memoriam fere amiserat, et ideo cito oblitus fuisset promissum, maxime propter habitum precedentem rancoris et odii contra David. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset 1Rg. 26,moraliter 
marg.| marg.| {2.285} .1. Et venerunt Ziphei, etc. Sequitur :
marg.| Et surrexit Saul. Per Saulem, qui cum exercitu armato ivit ad capiendum David, convenienter significari potest Iudas proditor, qui cum multis armis venit ad capiendum Iesum, sicut dicitur Ioan. {2.286}18. Iudas autem cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Phariseis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. Per hoc autem quod David descendit in castra Saulis, significatur processus ipsius Iesu obviam querentibus ipsum. Io. 8.a. Iesus autem sciens omnia que ventura erant super ipsum, processit eis obviam, et dixit eis. Quem queritis ?
Numérotation du verset 1Rg. 26,moraliter 
marg.| marg.| {2.287} Sopor Domini irruerat super scilicet super Saulem et suos socios, per quod significatur casus Iude et aliorum cum eo existentium, qui ad verbum Christi dicentis. Ego sum, abierunt retro et ceciderunt proni in terram, tanquam insensibiles et dormientes. Per hoc etiam ostendit Iesus, quod poterat eos occidere, sicut David per lanceam Saulis quam secum portavit, {2.288}ostendit quod poterat eum occidere. Item per lanceam significatur principatus, eo quod ad principem pertinet pro subditis pugnare. Per scyphum autem, sacerdotium, eo quod sacerdotes utebantur scyphis in oblationibus liquidorum. Per hoc ergo quod David hastam Saulis et scyphum aque secum tulit, significata fuit ablatio regni et sacerdotii a Iudeis, quam fecit Christus in ultionem mortis sue per exercitum Romanorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_26)

Notes :