Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Rg. 5,1 

Philistiim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum.
Numérotation du verset 1Rg. 5,2 

Tulerunt Philistiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
Numérotation du verset 1Rg. 5,3 

Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon
iacebat pronus in terra1 ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt
1 in terra Σ Λ Φ Rusch Clementina ] in terram Weber
eum in locum suum2.
2 in locum suum Rusch Clementina ] in loco suo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 5,4 

Rursumque mane die altero3 consurgentes, invenerunt Dagon iacentem super faciem suam coram4 arca Domini, caput autem
3 altero Λ D Φ Rusch ] alio Weber , altera Clementina |
4 coram] in terram praem. Weber , in terra praem. A Σ Λ D Φ Clementina |
Dagon et due palme manuum eius abscise erant super limen.
Numérotation du verset 1Rg. 5,5 

Porro Dagon truncus solus remanserat
in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon
in Azoto, usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset 1Rg. 5,6 

Aggravata est autem5 manus Domini super Azotos, et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium
5 est autem C Λ D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Azotum et fines eius. Et ebullierunt ville et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magna in civitate6.
6 et ebullierunt… in civitate Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 5,7 

Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt : Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum.
Numérotation du verset 1Rg. 5,8 

Et mittentes congregaverunt omnes satrapas
Philistinorum ad se et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Israel ? Responderuntque Gethei :
Circumducatur
arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 5,9 

Illis autem circumducentibus eam fiebat manus Domini7 super8 singulas civitates interfectionis magne nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis, a puero9 usque ad maiorem, et computrescebant prominentes extales eorum.
7 Domini C Λ D Φ Rusch Clementina ] Dei Weber |
8 super] per Weber |
9 a puero] a parvo Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 5,10 

Miserunt ergo arcam Domini10 in Accaron11. Cumque venisset arca Domini in Accaron, exclamaverunt Accaronite dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel ut interficiat nos et populum nostrum.
10 Domini] Dei Weber |
11 Accaron Weber ] Acharon hic et deinde Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 5,11 

Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philistinorum qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
Numérotation du verset 1Rg. 5,12 

Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini12. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in celum.
12 Domini] dei Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Rg. 5,ad litteram 
marg.| marg.| {2.247} .1. Philisthiim. Hic consequenter describitur circumductio arce Domini per terram Philisthinorum : que circumductio facta est eo quod prima civitas in qua posita fuit, a Domino, fuit percussa graviter : et ideo fecerunt eam duci ad alia loca, ad experiendum si propter presentiam arce fuerat ista plaga. quod apparuit, eo quod ubicumque ducebatur populus similiter percutiebatur : et sic in captione arce per Philistheos apparuit Dei iustitia, ne populus Israel presumptuose et sine meritis presumeret de Dei protectione ex arce presentia Apparuit etiam eius potentia, percutiens Philistheos in terra propria, ne captionem arce sue adscriberent potentie, et ut Deum Israel qui solus est verus Deus, cogerentur revereri et timere. In hoc igitur capitulo sic proceditur, quia primo describitur percussio Azoti. Secundo totius populi, ibi : Videntes autem. Tertio super hoc congregatio consilii, ibi ; Miserunt itaque, et congregaverunt. Circa primum dicitur : Philisthiim fugiente populo Israel.
marg.| .2. Et asportaverunt eam, etc. Hoc nomen exponatur sicut prius.
marg.| .3. In Azotum. Nomen est civitatis ubi primo fuit posita.
marg.| .4. Et intulerunt eam, etc. attribuentes sibi victoriam et arce captionem {2.248}propter quod dominus ostendit contrarium. unde subditur :
marg.| .5. Ecce Dagon iacebat etc. Quasi faciens ei reverentiam.
marg.| .6. Et tulerunt scilicet sacerdotes antequam populus perciperet, propter quod dominus addidit secundum signum manifestum, per detruncationem idoli.
marg.| .7. In venerunt. Licet enim caput esset abscissum a corpore, corpus tamen ita iacebat super terram, acsi facies esset ad terram versa, si esset corpori coniuncta. Caput etiam super limen sic iacebat, quod facies erat versus terram. Dicunt tamen Hebrei, quod istud idolum habebat caput factum ad similitudinem cuiusdam piscis. Et ideo vocabatur Dagon a Dag, quod significat piscem in hebreo .
marg.| .8. Aggravata. Quia postquam percusserat eorum Deum, percussit et populum. Et modus percussionis subditur :
marg.| .9. Et percussit. Percussi enim fuerunt dysenteria vehementi, ita quod intestina inferiora per que feces egrediebantur, putrescebant vel scaturiebant vermibus, et exterius prominebant.
marg.| .10. Et ebullierunt. Totus iste versus non est in hebreo, nec in libris antiquis, sed per modum glosse primo fuit additus hic extra textum, eo quod infra 6. ca. exprimitur ista plaga murium facta in quinque civitatibus principalibus ; quarum Azotus erat una, et postea aliqui imperiti hunc versum inseruerunt textui, sicut et in pluribus aliis locis sacre scripture reperitur.
Numérotation du verset 1Rg. 5,ad litteram 
marg.| marg.| {2.249} .1. Videntes. Post percussionem Azoti, hic consequenter describitur percussio alterius populi. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Circumducatur. Ad videndum si propter eius penitentiam contigerat dicta plaga, quod apparuit per effectum. Et patet littera.
marg.| .3. Extales id est intestina inferiora per que egrediuntur feces.
marg.| marg.| {2.250} .4. Et fecerunt. Ut possent melius sedere, et ut mures importuni non possent intestina prominentia mordere.
marg.| .5. Miserunt. Hic consequenter describitur consilium de remittendo arcam Dei ad locum suum, ad quod fuerunt coacti propter experientiam plage : nec arcam Dei audebant dissipare, ne peius eis eveniret. Et patet littera.
Numérotation du verset 1Rg. 5,moraliter 
marg.| marg.| {2.247} .1. Philisthiim. Per hoc sicut dictum est figurata fuit portatio sancte crucis in Persidem.
marg.| .4. Et intulerunt. Per quod figurata fuit positio sancte Crucis in phano quod Cosdroe fecerat, et ibi se tanquam Deum adorari faciebat.
marg.| .5. Ecce. Per hoc significata fuit deiectio Cosdroe de regno. Per hoc autem quod subditur :
marg.| Caput autem. significata fuit occisio Cosdroe ab Eraclio imperatore.
marg.| .10. Et ebullierunt. Per mures bona agrorum corrodentes, significati fuerunt Eraclii bellatores terram Persarum devastantes. Per {2.248}plagam vero quam passi fuerunt Azotii in posterioribus, significatum fuit opprobrium servitutis quod incurrerunt Perse sub Romanis. Aliter potest dici quod per arcam Domini signatur Sacra Scriptura, sicut et crux sancta. Nam vetus testamentum figuris multiplicibus et prophetiis clamat Christum passurum, et novum testamentum factis mirabilibus clamat ipsum passum. Translatio vero arce a Iudea in Philisthinorum terram, signat translationem sacre scripture quantum ad eius sanum intellectum a Iudeis ad populum ex gentibus credentem. Per casum autem Dagon de loco suo, significatur in gentibus credentibus idololatrie deiectio. Per mures autem heretici consurgentes, et per plagam in posterioribus conversi ad fidem ad vomitum postea revertentes, sicut fuit Iulianus apostata et eidem similes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_5)

Notes :