Capitulum 4

Numérotation du verset 1Rg. 4,1 

Et factum est in diebus illis convenerunt Philistiim in pugnam1. Egressus est namque Israel
1 et factum est…in pugnam Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
obviam Philistiim in prelium et castrametatus est iuxta lapidem adiutorii.
Porro Philistiim venerunt in Aphec
Numérotation du verset 1Rg. 4,2 

et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisteis, et cesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,3 

Et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israel : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philistiim ? Afferamus ad nos de Silo arcam federis Domini et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,4 

Misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam federis Domini exercituum
sedentis super cherubin,
erantque duo filii Eli cum arca federis Dei2 Ophni et Phinees.
2 Dei Λ Φ Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,5 

Cumque venisset arca federis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
Numérotation du verset 1Rg. 4,6 

Et audierunt Philistiim vocem clamoris dixeruntque : Quenam hec3 vox clamoris magni in castris Hebreorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
3 hec] + est Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,7 

Timueruntque Philistiim dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt dicentes4 :
4 dicentes] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,8 

Ve nobis. Non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius ve nobis. Quis nos servabit de manu deorum
sublimium istorum ? Hi sunt dii qui percusserunt Egyptum omni plaga in deserto.
Numérotation du verset 1Rg. 4,9 

Confortamini et estote viri,
Philistiim, ne serviatis Hebreis sicut illi servierunt nobis5. Confortamini et bellate.
5 nobis R Rusch ] vobis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,10 

Pugnaverunt ergo Philistiim, et cesus est Israel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta millia peditum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,11 

Et arca Dei capta est,
duo quoque6 filii Eli mortui sunt, Ophni et Phinees.
6 duo quoque Rusch Clementina ] duoque R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,12 

Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illo, scissa veste et conspersus
pulvere caput.
Numérotation du verset 1Rg. 4,13 

Cumque ille venisset Eli, sedebat super sellam contra viam spectans7. Erat enim cor eius pavens pro arca Domini. Vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas.
7 spectans Amiatinus Φ Rusch Clementina ] aspectans R C Λ Weber , espectans D, expectans Σ
Numérotation du verset 1Rg. 4,14 

Et audivit Eli sonitum clamoris dixitque : Quis est hic sonitus tumultus huius ? At ille festinavit et venit et nuntiavit Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 4,15 

Eli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat.
Numérotation du verset 1Rg. 4,16 

Et dixit ad Eli : Ego sum qui veni de prelio et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est fili mi ?
Numérotation du verset 1Rg. 4,17 

Respondens autem qui nuntiabat : Fugit inquit Israel contra8 Philistiim, et ruina magna facta est in populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt Ophni et Phinees et arca Dei capta est.
8 contra] coram Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,18 

Cumque ille nominasset arcam Dei,
cecidit de sella
retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est.
Senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
Numérotation du verset 1Rg. 4,19 

Nurus autem eius uxor Phinees,
pregnans erat vicinaque partui et audito nuntio quia9 capta esset arca Dei et mortuus esset10 socer suus et vir suus incurvavit se et peperit, irruerant enim in ea11 dolores subiti.
9 quia] quod Weber |
10 esset] om. Weber |
11 ea] eam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 4,20 

In ipso autem momento
mortis eius dixerunt ei qui12 stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti.
12 qui] que Weber
Que non respondit eis neque enim13 animadvertit.
13 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,21 

Et vocavit puerum Hicabod dicens : Translata est gloria domini14 de Israel, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo
14 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,22 

ait15 : Translata est gloria ab Israel eo quod capta esset arca Dei.
15 ait] et praem. Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Rg. 4,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 36ra
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 36r b
Numérotation du verset 1Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {343} .1. Et factum. Descripto Heli et filiorum eius peccato, hic consequenter describitur sequens punitio. Et primo describitur populi depressio propter Heli et filiorum eius peccata. secundo eius relevatio per Samuelis merita 7. ca. Circa primum debellato populo Israel arca Dei capitur. Secundo capta circumducitur, c. 5. Tertio ad terram Israel reducitur : c. 6. Prima in quatuor, quia primo describitur populi Israel debellatio. Secundo arce apportatio, ibi : Dixeruntque. Tertio ipsius captio, ibi : Pugnaverunt ergo. Quarto capte lamentatio ibi : Currens autem. Circa primum dicitur : In die. Que a Domino excitata est, ut per ipsam puniretur Heli et filii eius. et etiam populus qui occasione eorum retraxerat se a debita Dei reverentia et sacrificiis, ut dictum est, supra 2 capitulo
prol.| {344}
marg.| .2. Et castamentatus. Nomen huius lapidis hic ponitur per anticipationem : quia postea fuit sibi hoc nomen impositum, ut habetur infra 7. cap.
marg.| .3. In ito. pro peccatis predictis.
marg.| .4. Dixeruntque. Hic consequenter describitur arce apportatio, quia propter eius absentiam credebant se superatos fuisse, et per consequens credebant per eius potentiam superare, quia sicut dicitur 2. Physicorum. Illud quod per sui absentiam est causa periclitationis, per sui presentiam est causa salutis, ut patet de absentia et presentia naute respectu navis.
marg.| .5. Tulerunt. Ex hoc videtur, quod propitiatorium quod erat quasi sedes Dei, non erat operculum arca, sed quedam tabula deaurata, que erat sic posita quasi portaretur ab ipsis Cherubin, et operculum arce esset quasi scabellum illius sedis, sicut plenius fuit expositum secundum unam opinionem, Ex. 25. cap.
marg.| .6. Cumque. ex gaudio et confidentia victorie habende per presentiam arce. Sed ista confidentia erat falsa, quia erat sine meritis, et econtrario Philisthiim timuerunt, dicentes : Ve nobis.
prol.| { 345 }
Numérotation du verset 1Rg. 4,ad litteram 
marg.| .1. Quis id est de potentia ipsorum quasi d<icat> tanta est potentia, quod non poterimus resistere. Et ad hoc inducitur exemplum, cum dicitur.
marg.| .2. Hi. Et ideo sicut Pharao cum maxima multitudine non potuit resistere, sic nec nos poterimus : et sic per verba ista videbantur omnino diffidere de victoria. Sic exponitur communiter ista littera. Sed littera sequens non videtur concordare, quia immediate subditur :   Confortamini   . Propter quod Hebrei aliter exponunt, dicentes quod in exercitu Philisthinorum aliqui erant habentes reverentiam ad arcam Domini, quamvis essent Gentiles. Bene enim invenitur in ve. et no. test. quod aliqui Gentiles veniebant adorare in Hierusalem. et de istis dicitur :   Et   ingemuerunt usque ibi inclusive : Quis nos. Alii erant nullam habentes reverentiam ad arcam, nec per consequens timorem : et isti ut excluderent timorem ab aliis, dicebant, Hi sunt id est eis possibili quasi d<icat> fecerunt tunc totum posse suum, et ideo non potuerunt nunc nobis nocere, ideo consequenter dicebant :   Confortamini .
marg.| marg.| {346} .3. Pugnaverunt. Hic consequenter describitur arce captio, quia populus Israel debellatus fuit : et residui fugerunt ad tabernacula sua dimittentes arcam. et sic fuit capta. Et patet littera.
marg.| .4. Currens. Hic consequenter describitur arce capte lamentatio, et primo eius captio nuntiatur, cum dicitur. Currens. Dicunt Hebrei, quod iste fuit Saul, qui capta arca videns tabulas testimonii in manibus Goliath Gethei quas in arca acceperat, abstulit de manibus eius, et fugiens reportavit eas in Silo, Heli sedente super sellam contra viam, quia solicitus erat audire rumores de exercitu. Cuius causa subditur :
marg.| .5. Erat enim. magis quam pro filiis suis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Et fractis. In hebreo habetur ; Et fracto collo suo, etc. Sequitur :
marg.| .7. In curvavit. quia dolor magnus et repentinus accelerat partum.
marg.| .8. Et vocavit. quod interpretatur, inglorius. ideo pro causa huius nominationis subditur ; Translata, etc.
Numérotation du verset 1Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| {343} .1. Et factum. Per pugnam Philisthinorum contra filios Israel, que describitur hic allegorice significatum fuisse videtur bellum Persarum sub Cosdroe rege, contra catholicos in terra Iudee. quia sicut in isto bello filii Israel fuerunt debellati, et arca Dei fuit capta, sic in bello Cosdroe catholici partim occisi fuerunt, et partim captivati, et sancta crux fuit capta et portata in terram Persarum, sicut arca transportata fuit in terram Philisthinorum. {344}De qua transportatione dicitur in fine capituli : Translata . Et idem dici potuit de sancta cruce, que est gloria plebis Christiane. Gal. 6 capitulo Mihi autem absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi. Per hoc autem quod uxor Phinees audita morte viri sui et captione arce, incurvavit se et peperit, significantur illi qui ex auditu repentine contritionis gloriosorum in hoc mundo concipiunt timorem, et incurvantur per veram humiliationem, reputantes gloriam mundi nullius esse momenti, et sic pariunt fructum operis meritorii.
Numérotation du verset 1Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| { 345 } .8. Et vocavit id est inglorium, quia vere humilis quamvis pariat {346}fructum magni meriti, nullam tamen inde gloriam tribuit sibi, sed totum divine virtuti secundum salvatoris consilium. Luce 17 capitulo : « Cum omnia benefeceritis dicite  : servi inutiles sumus » etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_4)

Notes :