Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Rg. 7,1 

Venerunt ergo viri Chariathiarim,
et reduxerunt1 arcam Domini et intulerunt eam in domum Aminadab
1 reduxerunt Λ Φ Rusch Clementina ] duxerunt Weber
in Gabaa Eleazarum
autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 7,2 

Et factum est, ex qua die
mansit arca in Chariathiarim, multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus
et quievit2 omnis domus Israel post Dominum.
2 quievit] requievit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,3 

Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum Baalim3
3 Baalim] om. Weber
et Astharoth
et preparate corda vestra Domino et servite illi4 soli et eruet vos de manu Philistiim.
4 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,4 

Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.5
Dixit autem Samuel : Congregate universum Israel in Masphat
ut orem pro vobis Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,6 

Et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam et effuderunt
in conspectu Domini, et ieiunaverunt in die illa et dixerunt : tibi peccavimus, Domine5. Iudicavitque Samuel filios Israel in Masphat.
5 tibi…Domine R C Λ Rusch ] ibi peccavimus Domino Σ Clementina Weber , tibi peccavimus Domino A D Φ.
Numérotation du verset 1Rg. 7,7 

Et audierunt Philistiim quod congregati essent filii Israel in Masphat, et ascenderunt satrape Philistinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel timuerunt a facie Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,8 

Dixeruntque ad Samuel : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,9 

Tulit autem Samuel agnum lactentem6 unum
6 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber
et obtulit illum holocaustum integrum Domino,
et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel et exaudivit
eum Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 7,10 

Factum est autem7 cum Samuel offerret holocaustum, Philisteos inire prelium contra Israel, intonuit autem
7 autem Σ D Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Dominus fragore magno in die illa super Philistiim et exterruit eos et cesi sunt a filiis Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 7,11 

Egressique viri Israel de Masphat, persecuti sunt Philisteos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethachar8.
8 Bethachar] Bethsachar ΩM, Bethear ΩS, Bethchar ΩJ ( sic ) Clementina Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,12 

Tulit autem Samuel lapidem unum,
et posuit eum inter Masphat
et inter Sen, et vocavit nomen illius9 lapis adiutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus
9 illius Σ Rusch ] eius Weber
est nobis Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 7,13 

Et humiliati sunt Philistiim, nec apposuerunt ut venirent ultra10 in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisteos cunctis diebus Samuel.
10 ut venirent - ultra] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,14 

Et reddite sunt urbes quas tulerat11 Philistiim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque12 Israel de manu Philistinorum, eratque pax
11 tulerat] tulerant Weber |
12 liberavitque Φ Rusch Clementina ] liberavit Weber |
inter Israel et Amorreum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,15 

Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vite sue,
Numérotation du verset 1Rg. 7,16 

et ibat per singulos annos circuiens Bethel
et Galgala13
13 Galgala C Rusch Clementina ] Galgal Weber
et Masphat,
et iudicabat Israelem in supradictis locis.
Numérotation du verset 1Rg. 7,17 

Revertebaturque in Ramatha,
ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem, edificavit ibi etiam14 altare Domino.
14 ibi etiam] inv. Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Rg. 7,1 
ad litteram
marg.| marg.| {2.255} .1. Venerunt ergo. Descripta prostratione populi Israel propter filiorum Heli peccata, hic consequenter describitur relevatio ipsius per Samuelis merita. Et primo ponitur continuatio ad predicta. secundo relevatio ista, ibi :   Et factum est ex qua die mansit arca Domini. In fine precedentis capituli dictum fuit, qualiter significatum fuit viris de Cariathiarim quod arcam ad se ducerent, hic consequenter ostenditur qualiter hoc fecerunt, cum dicitur :   Venerunt ergo viri   Cariathiarim   et   reduxerunt   arcam Domini. ad civitatem suam.
marg.| .2. Et intulerunt eam in domum etc. Hoc non fuit factum statim, sed per magnum tempus post, quia per aliquod tempus stetit in Cariathiarim. et inde translata fuit, in Masphath, et inde in Galgala, ut dicitur libro de Hebraicis questionibus. et postea fuit translata in Nobe ubi erat tempore Saul, secundum quod habetur infra 21. ca. et inde translata est postea in Gabaa in domum Aminadab, ut hic dicitur. Et de loco illo David transtulit eam in domum Obededom, et inde in civitatem David, ut habetur 2Rg. 6.
marg.| .3. Elezearum autem, etc.  sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. Hebrei autem dicunt :   Preparaverunt, seu d  isposuerunt, et {2.256}in idem redit : quia talis preparatio est quedam sanctificatio.
marg.| .4. Et factum est ex qua die. Hic consequenter declaratur relevatio populi sub Samuele, que facta est propter conversionem populi ad Deum per solicitudinem Samuelis. Circa quod primo describitur dicta conversio; secundo Philisthinorum debellatio, ibi :   Et   audierunt   ; tertio populi pax, et bona ordinatio, ibi :   Facta est   itaque   . Circa primum, quia littera est intricata et indiget supplemento, sicut et in pluribus aliis locis sacre scripture. Sciendum quod Heli mortuo, Samuel statim incepit discurrere et docere populum, ut illum reduceret ad Deum per debitam conversionem ad cultum divinum, que quidem conversio incepit a tempore quo populus iam viderat malum, quod evenerat propter peccata filiorum Heli, et audiverat plagam Philisthinorum propter arcam Domini, et duravit tempore Samuelis, usque ad regnum regis Saulis, scilicet viginti annis vel circiter, et hoc notatur cum dicitur :   Et factum id est translata fuit ibi de Bethsames, ut predictum est.
marg.| .5. Multiplicati sunt. In quibus Samuel hortabatur populum ad bonum.
marg.| .6. Erat quippe iam. Postquam inceperat Samuel docere populum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {2.257} .1. Et requievit scilicet 20. annis quibus prefuit Samuel, et subditur modus quo Samuel reduxit populum ad Deum a principio, cum dicitur :
marg.| .2. Si in toto corde. Et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Congregate , ubi renovavit fedus populi cum Deo, ideo subditur :
marg.| .4. Hauseruntque. Rabbi Salomon dicit, quod hoc fecerunt in signum humiliationis. q. dicerent. Sicut aqua effusa ad nihilum valet ultra, sic in conspectu tuo nihil sumus vel videmus. Ionathan filius Oziel maxime reputationis apud Hebreos, hoc exponit de conversione cordium ad Deum, et sic per istas aquas intelliguntur lacryme contritionis exeuntes a corde, et per oculos effuse.
marg.| .5. Iudicavitque. Quia non solum reconciliavit populum Domino sed et unum quemque de populo ad proximum suum iniurias et fore facta ad equitatem iustitie reducendo. Aliter autem exponitur secundum aliquos ab illo loco. Erat quippe annus vicesimus scilicet quo arca Domini manserat in Cariathiarim, ita quod per hoc notatur, quod tot {2.258}annis mansit ibi antequam inde alibi transferretur. Et quod sequitur : Hauseruntque aquam et effuderunt, dicunt aliqui quod in illa aqua erant maledicta congesta, sicut in sacrificio zelotypie, ita quod labia bibentium si fuissent idololatre, ita iungebantur, quod non poterant abinvicem separari, et per hoc convincebantur, sicut tempore Mosi per potum aque, ubi pulvis vituli aurei fuerit commistus, prout dictum fuit Ex. 32. ideo sequitur : Iudicavitque Samuel scilicet idololatras interficiendo qui convincebantur modo predicto, prima tamen expositio videtur mihi magis rationabilis, lector tamen eligat quam voluerit.
marg.| .6. Et audierunt. Hic consequenter describitur Philisthinorum debellatio. Ad cuius intellectum sciendum quod Philisthiim post debellationem populi Israel propter peccata filiorum Heli tenuerunt ipsum sub tributo, et ne haberent consilium et opportunitatem rebellandi, interdixerant eis congregationes populi fieri : propter quod audito, quod congregati essent in Masphath, venerunt contra eos in prelium, sed Samuele orante et holocaustum pro populo offerente, fuerunt celitus de bellati, secundum quod dicitur infra.
Numérotation du verset 1Rg. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {2.259} .1. In tonuit autem dominus, etc. Ita quod ex fulgure multi fuerunt mortui, et alii exterriti fugientes pro magna parte occisi, et patet littera.
marg.| .2. Facta est. Hic consequenter describitur populi Israel tranquillitas et bona ordinatio sub regimine Samuelis. Et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Eratque pax. Quia serviebat Israel sub tributo.
marg.| .4. Iudicabat quoque Samuel, etc scilicet usque ad institutionem et confirmationem Saulis, ex tunc enim Saul habuit officium iudicandi.
marg.| .5. Et ibat. Per loca ad iudicandum opportuna proprio labore et expensa, ut habetur infra duodecimo <capitulo>.
marg.| .6. Revertebaturque. ubi communius iudicabat populum.
marg.| .7. Edificavit etiam. Sed in hoc videtur fecisse contra legem quia non debebat esse altare aliquod ad immolandum, nisi in loco ubi erat arca sicut dictum fuit, Ios. 22. que non legitur fuisse in Ramatha. Dicendum quod ex dispensatione {2.260}Domini poterat alibi immolari, et per consequens altare construi, et hoc modo Samuel ibi altare construxit. Potest etiam dici secundum illud quod dictum fuit Deuteronomium 12. et est satis verisimile, quod a tempore quo arca fuit capta per Philistheos, usque ad tempus quo fuit posita in templo constructo per Salomonem arca non habuit stabilem mansionem, quia tempore intermedio de loco ad locum frequenter fuit transportata, ut patet ex predictis, et aliquando ad exercitum deportata, ut habetur infra 14. Et ideo sacrificia votiva, ad que offerenda homines non tenebantur, sed si fiebant ex devotione poterant alibi offerri secundum voluntatem et devotionem offerentis. Sicut et alia sacrificia poterant fieri hoc modo, tempore quo arca et tabernaculum fuerunt in deserto, eo quod arca adhuc non habebat stabilem mansionem, sicut dictum fuit Deuteronom. 12. Tempore vero quo fuit in Silo non fuit hoc licitum, prout dictum fuit Iosue 22. quia tabernaculum et arca longo tempore fuerunt ibi : et habuerunt ibi stabilem mansionem, licet non ad semper.
Numérotation du verset 1Rg. 7,moraliter 
marg.| .1. Venerunt, etc. Sicut dictum est supra per arcam significatur crux sancta. Per viros igitur Cariathiarim arcam ad se reducentes, {2.256}possunt intelligi pauperes religiosi crucem penitentie sibi assumentes.
Numérotation du verset 1Rg. 7,moraliter 
marg.| marg.| {2.257} Ait autem Samuel ad universam domum. Per quem significatur bonus prelatus secularis vel religiosus, qui populum hortatur recedere a servitute diaboli, et inherere servituti Dei.
marg.| Auferte. Per quos designantur vitia, quibus diabolo deservitur. Venter enim Deus est gulosi, et pecunia cupidi, et sic de aliis vitiis.
marg.| .4. Hauseruntque aquam et effuderunt. Ad significandum abiectionem peccatorum sine recidivo. Et quoniam demones sic recedentes{2.258}a se nituntur ad suam reducere servitutem, ideo subditur :
marg.| Et ascenderunt satrape. qui interpretantur, satis rapientes, propter quod significant demones qui rapere student homines per peccata, ideo dicitur quod ascenderunt ad Israel id est ad fideles ut sue subiicerent servituti.
marg.| Tulit autem Samuel agnum id est tenellum, per quem significatur Christus, de quo dicitur Ioan. 1.e. Ecce agnus Dei, etc. Qui dicitur tenellus teneritudine pietatis quem bonus prelatus offerre debet in sacramento Eucharistie pro suorum subditorum salute, et demonum repulsione, ideo subditur :
Numérotation du verset 1Rg. 7,moraliter 
marg.| marg.| {2.259} .1. In tonuit. Nam per divinum auxilium demones territi fugiunt a tentationibus fidelium populorum, propter quod subditur :
marg.| Hucusque auxiliatus. Et quia de talibus beneficiis divinis debet memoria {2.260}remanere in fidelium cordibus, ideo dicitur quod Samuel posuit lapidem, et locum vocavit, Lapidem adiutorii, ad memoriam beneficii divini.
marg.| .4. Iudicabat quoque. Quia bonus prelatus non solum debet pro subditis exorare, sed defectus eorum per correctionem debitam emendare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_7)

Notes :