Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,1 

Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,2 

Hec dicit Dominus exercituum : Recensui quecumque fecit Amalech Israeli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Egypto.
Numérotation du verset 1Rg. 15,3 

Nunc ergo1 vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid2 sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactentem3 bovem et ovem, camelum et asinum.
1 ergo R Σ Rusch Clementina ] igitur Weber |
2 et…aliquid Rusch Clementina ] om. Weber |
3 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 15,4 

Precepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
Numérotation du verset 1Rg. 15,5 

Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente.
Numérotation du verset 1Rg. 15,6 

Dixitque4 Saul Cineo :
4 dixit Rusch ] dixitque Weber
Abite, recedite, atque discedite5 ab Amalech, ne forte involvam te cum eo, tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel cum ascenderent de Egypto. Et recessit Cineus de medio Amalech.
5 discedite C Σ Λ Φ Rusch ] descendite Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,7 

Percussitque Saul Amalech
ab Evila
donec venit ad Sur6
6 venit ad Sur Rusch ] venias Sur R A m Weber , veniat Sur D, veniat Assur Λ, venit Assur C Σ Φ
que est e regione Egypti.
Numérotation du verset 1Rg. 15,8 

Et apprehendit Agag
regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
Numérotation du verset 1Rg. 15,9 

Et pepercit Saul et populus Agag
et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis que pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea, quicquid vero vile fuit et reprobum, hec7 demoliti sunt.
7 hec] hoc Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,10 

Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 15,11 

Penitet me,
quod constituerim Saul regem quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
Numérotation du verset 1Rg. 15,12 

Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem
et reversus transisset descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis predarum que attulerat ex Amalech. Et dum venisset Samuel ad Saul8
8 Saul offerebat holocaustum… ad Saul Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,13 

dixit ei Saul : Benedictus tu Domino implevi verbum Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,14 

Dixitque Samuel : Et que est hec vox gregum que resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,15 

Et ait Saul : De Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus.
Numérotation du verset 1Rg. 15,16 

Ait9 autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi que locutus sit ad me Dominus10 nocte. Dixitque ei : Loquere.
9 ait Λ Φ Rusch Clementina ] dixit Weber |
10 ad me - Dominus Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 15,17 

Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses
in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es unxitque te Dominus in regem11 super Israel,
11 in regem Rusch Clementina ] regem Weber (A C m)
Numérotation du verset 1Rg. 15,18 

et misit te Dominus in viam12 et ait : Vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum ?
12 in viam Rusch Clementina ] in via Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,19 

Quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad predam es et fecisti malum in oculis Domini ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,20 

Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini
et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci.
Numérotation du verset 1Rg. 15,21 

Tulit autem populus de preda oves et boves, primitias eorum que cesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
Numérotation du verset 1Rg. 15,22 

Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victime
et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,23 

Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te Dominus13 ne sis rex.
13 Dominus Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,24 

Dixitque Saul ad Samuelem14 : Peccavi, quia prevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obediens voci eorum.
14 Samuelem Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,25 

Sed nunc porta queso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,26 

Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum
quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 15,27 

Et conversus est Samuel ut abiret ille autem apprehendit summitatem pallii eius que et scissa est.
Numérotation du verset 1Rg. 15,28 

Et ait ad eum Samuel : Scidit
Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo
meliori te.
Numérotation du verset 1Rg. 15,29 

Porro Triumphator
in Israel non parcet tibi15 et penitudine non flectetur
15 tibi] om. Weber
neque enim homo est ut agat penitentiam.
Numérotation du verset 1Rg. 15,30 

At ille ait : Peccavi sed nunc honora me coram senioribus16 populi mei et coram Israel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum.
16 senioribus Λ Φ m Rusch Clementina ] senibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,31 

Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,32 

Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,33 

Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel17 coram Domino in Galgalis.
17 eum Samuel Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Agag Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,34 

Abiit autem Samuel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath.
Numérotation du verset 1Rg. 15,35 

Et non vidit Samuel ultra Saul
usque ad diem mortis sue, verumtamen lugebat Samuel Saul quoniam Dominum penitebat quod constituisset regem Saul super Israel.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {2.205} .1. Et dixit Samuel. Hic consequenter ponitur tertia transgressio Saulis, que processit ex cupiditate et superbia, eo quod ex victoria habita de Amalec concupivit predam, et arcum triumphalem erexit ad sui iactantiam. Igitur circa hoc describitur mandati divini sibi facti denuntiatio. secundo ipsius transgressio, ibi : Et apprehendit, Circa primum dicitur.
marg.| .2. Me misit dominus ut ungerem te in regem super populum eius Israel. Quasi dicat Samuel, ex hoc debes esse solicitus obedire Deo.
marg.| .3. Nunc ergo audi vocem Domini. Quasi dicat, prius transgressus es offerendo in persona propria quod tibi non licebat, ut dictum fuit cap. decimotertio, et temerarie iurando, ut dictum fuit cap. decimoquarto, sed nunc adverte ut obedias in nullo transgrediendo.
marg.| .4. Recensui quecumque fecit Amalec Israeli. Quia primo filios Israel impugnavit in deserto, ut habetur Ex. 17. Et ideo demeruit deleri ab hominibus usque ad animalia, et a maiori usque ad minimum. {2.206}Dicit autem hic Rabbi Salomon quod dominus precepit hic animalia interfici, eo quod inter Amalechitas erant multi sortilegi se transformantes in similitudinem bestiarum. Sed hoc fictitium videtur, ideo primum est magis tenendum, maxime cum similis interfectio alibi facta sit, ut patet Iudic. 20. de civitate Gabaa in detestationem criminis perpetrati in uxore Levite. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Dixitque Saul Cineo id est illis qui descenderant de Ietro, et venerant cum filiis Israel ut dictum fuit Ex. 18. et Nu. 10. et Iudi. 1.
marg.| .6. Et apprehendit. Hic consequenter ponitur mandati transgressio, cum dicitur : Et apprehendit et in hoc transgressus fuit mandatum Domini, in quo fuerat sibi preceptum quod totum populum exterminaret, et ideo hoc potissime intelligebatur de capite populi. Sed Saul cupiditate ductus sperabat habere de eo magnam redemptionem, vel per eum occulti thesauri revelationem : et eadem cupiditate reservavit meliora de preda : ut patet in littera.
marg.| .7. Factum est. Superius descripta est ipsius Saulis transgressio, hic consequenter describitur eius diffinitiva reprobatio. Que primo Samueli revelatur. Secundo Sauli denuntiatur ibi : Dixitque {2.207}Samuel, Circa primum dicitur : Factum est autem verbum Domini etc. Penitet me. Penitentia cum mutabilitatem importet, non potest esse in Deo, dicitur tamen penitere eo quod ad modum penitentis se habet, quando destruet quod fecerat, et sic est in proposito, quia Saulem abiicere decreverat quem prius sublimaverat. Ista tamen mutabilitas solum est in creaturis, quia Deus voluntate immutabili facit mutabilia.
Numérotation du verset 1Rg. 15,ad litteram 
marg.| .1. Contristatusque est Samuel, propter peccatum Saulis.
marg.| .2. Et clamavit. ad ipsum placandum si posset, quia adhuc forsitan ignorabat utrum esset Dei diffinitio, vel solum comminatio. Sed postea bene scivit ut ex sequentibus patebit.
marg.| .3. Nuntiatum. montem valde altum.
marg.| .4. Et erexisset sibi fornicem id est arcum triumphalem de palmis et olivis factum, in signum victorie habite ad sui iactantiam, quia illam victoriam soli Deo debebat attribuere, unde et postea subditur ad sui iactantiam.
marg.| .5. Implevi. quod tunc erat falsum. et ex istis aggravabatur Saulis peccatum.
prol.| {2.208}
marg.| .6. Dixitque Samuel. Hic consequenter Domini sententia Sauli denuntiatur, et primo ponitur ista denuntiatio. secundo Saulis obstinatio, ibi : Et ait Saul, Denuntiatio autem divine sententie per Samuelem ponitur modeste et ordinate, quia primo ponitur simplex reprehensio, cum dicitur : Dixitque Samuel, quasi dicat, non fecisti verbum Domini, quia preceperat omnia occidi. Secundo subditur Saulis superba responsio, in hoc quod peccatum suum humiliter non cognovit, sed magis inepte se excusavit : ponens super populum quod principaliter fuerat factum per ipsum, ut patet ex predictis, et patet littera. Tertio Samuel processit ad denuntiationem divine sententie contra eum, dicens.
marg.| .7. Sine me id est audi me loquentem.
marg.| .8. Et indicabo tibi, etc. Domini sententiam.
marg.| .9. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis. quasi dicat, sicut per humilitatem meruisti ad regnum exaltari, ita per superbiam et contemptum verbi divini meruisti deiici. Quod autem contempserit Dei mandatum ostendit dicens.
marg.| .10. Misit te dominus in viam, et ait : Vade et interfice peccatores Amalec. Et patet littera.
prol.| {2.209}
Numérotation du verset 1Rg. 15,ad litteram 
marg.| .1. Et ait Saul, etc. Hic consequenter describitur ipsius Saulis obstinatio, et secundo penitentie simulatio, ibi : Dixitque, Saulis obstinatio apparet, quia cum predicta excusatione sua addidit peccati sui defensionem dicens.
marg.| .2. Imo audivi vocem, etc. Verumtamen in sua defensione contradicit sibi, sicut frequenter contingit malis hominibus, di.
marg.| .3. Et adduxi Agag, etc. de quo fuerat sibi preceptum, ut interficeret eum. sed cupiditate ductus reservavit eum vivum, ut dictum est supra.
marg.| .4. Tulit autem populus, etc. quasi d<icat> non ego : cum tamen esset principalis in hoc facto.
marg.| .5. Ut immolet Domino quasi d<icat> non debes hoc reprehendere : quia {2.210}cedit ad honorem divinum, quod excludit Samuel dicens.
marg.| .6. Numquid vult, etc. quasi dicat non, unde subditur :
marg.| .7. Melior est enim, etc. In quo sacrificatur Deo voluntas propria.
marg.| .8. Quam victime, etc. In quibus offertur caro aliena, quanto de re meliori Deo fit oblatio, tanto magis sibi placet.
marg.| .9. Quoniam quasi peccatum, etc. proprium peccatum defendendo : propter quod abiectio Saul a regno definitive sibi denuntiatur, cum dicitur.
marg.| .10. Pro eo ergo, quod abiecisti, etc.  Dixitque Saul. Hic consequenter ponitur penitentie simulatio. Timuit enim Saul, ne Samuel ad electionem alterius regis procederet : et sic ipse regnum perderet : ideo ficte se humiliavit. Primo igitur describitur ista ficta humiliatio, secundo ipsius Samuelis aliqualis condescensio, ibi : Reversus ergo. Circa primum dicitur.
prol.| {2.211}
Numérotation du verset 1Rg. 15,ad litteram 
marg.| .1. Dixitque Saul. Sed quod ista penitentia ficta fuerit, patet per hoc quod subditur :
marg.| .2. Timens populum. cum non esset inobedientia populi, sed magis econverso, et ideo culpam suam obumbravit falso. unde subditur :
marg.| .3. Sed nunc. coram populo dissimulando.
marg.| .4. Et revertere. honorans me tua presentia.
marg.| .5. Non revertar. Videtur, quod Samuel falsum dixerit : quia postea cum ipso reversus fuit. Dicendum quod intellectus Samuelis fuit pro illa hora, et non pro sequenti, sicut Ioan. 7. salvator dicit : Ego non ascendam ad diem festum istum et postea dicitur, et ipse ascendit in occulto. Vel quia pro tunc Samuel intendebat non reverti, sed post mutavit propositum ex causis que dicentur.
marg.| .6. Ille autem. ad retinendum eum.
marg.| .7. Que et scissa. In signum scissionis regni a Saule, secundum quod subditur a Samuele.
marg.| .8. Scidit dominus. Dicunt autem hic aliqui Hebrei, quod Samuel tunc dedit signum ipsi Sauli, quod ille erat regnaturus pro eo, qui abscinderet oram chlamydis sue, quod fecit David, ut habetur infra 24. propter quod Saul tunc videns oram chlamydis sue in manu David {2.212}dixit : Nunc scio quod certissime regnaturus sis, ut ibidem habetur.
marg.| .9. Porro triumphator. Sciebat enim sententiam Domini diffinitivam super Saul et filios eius de translatione regni, que immutabiliter venit in effectum.
marg.| .10. At ille ait : hoc dixit Saul magis timore pene, quam amore iustitie.
marg.| .11. Sed nunc. et si non ratione persone : hoc tamen facias propter honorem dignitatis regie.
marg.| .12. Reversus. Hic ponitur condescensio Samuelis volens deferre honorem Sauli quandiu a Deo in regno tolerabatur, et ut interficeret Agag, qui adhuc vivus servabatur, ideo subditur :
marg.| .13. Sicut fecit. Secundum Hebreos hoc non dicitur de Agag, in persona propria, sed de rege Amalec, qui filios Israel invasit hostiliter in deserto, et plures ex eis inter fecit, ut habetur Ex. 17. Nm. 14. et Deuter. 25.
marg.| .14. Sic absque liberis inter mulieres, etc. per hoc non est intelligendum quod mater Agag adhuc viveret, quia ante mortua fuerat morte naturali vel interfecta cum aliis de populo Amalec. Sed per hoc intelligitur quod omnes filii eius essent interfecti, quia Agag, erat in puncto occisionis, et si cum ipso alios habuerat, iam interfecti fuerant cum aliis.
prol.| {2.213}
Numérotation du verset 1Rg. 15,ad litteram 
marg.| .1. Et in frusta. non zelo vindicte, sed iustitie divine.
marg.| .2. Et non vidit. Istud exponitur dupliciter : Uno modo referendo ad mortem Samuelis, de qua habetur infra 25 capitulo ubi dicitur quod congregatus est ad eum universus Israel, et verisimile est, quod Saul ibi venerit et Samuel iam propinquus morti eum viderit. Sed contra hoc videtur quod dicitur infra 19. cap. quod Saul prophetavit cum ceteris coram Samuele. Ad quod respondent isti, quod non vidit eum in regio habitu, unde subditur ibidem : Et cecinit nudus tota die illa et nocte, Vel quia erat mutatus in virum alterum, propter spiritum prophetie, sicut supra 10.b. dicitur de ipso. Prophetabis cum eis, et {2.214}mutaberis in virum alium, et sic exponitur quod dicitur hic : quod Samuel non vidit eum usque ad diem mortis sue, scilicet in regio habitu et communi statu. Aliter exponitur referendo ad mortem Saulis, quia tunc vidit eum Samuel suscitatus, et denuntiavit ei mortem suam futuram in crastinum, que dies iam inceperat quando Samuel hoc dixit : quia dies apud Hebreos incipit a vespera precedentis diei.
marg.| .3. Verumtamen. non ad hoc, quod sententia Domini contra eum mutaretur quam sciebat definitivam, ut predictum est : sed compatiens anime eius ne damnaretur eternaliter, et timens ne populus Israel propter peccata Saulis affligeretur.
Numérotation du verset 1Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.| {2.205} .1. Et dixit Samuel. Per Samuelem qui postulatus a Domino interpretatur, convenienter Iesus Christus significatur, quem a Domino postulaverunt instanter patriarche et prophete. Esai. 16.a. Emitte agnum domine dominatorem terre de petra deserti ad montem filie Sion. Et consimilis postulatio in multis locis ponitur in veteri testamento. Per Saulem vero regnare volentem potest intelligi quicumque querit vel acceptat potestatem temporalem et spiritualem, et talis debet primo de regimine sui cogitare, quod consistit in hoc, quod sensualitas redigitur sub rationis potestate. propter quod sibi dicitur a Christo qui per Samuelem significatur. Vade et percute Amalec, qui bruta gens interpretatur. propter quod per Amalec sensualitas, per quam homo convenit cum brutis {2.206}designatur, et sic debet domari quod obediat rationi. Sed in hac victoria duplex potest esse defectus. Unus est si nimis parcatur carni sub pretextu servitutis Dei, scilicet ut sit fortior ad serviendum ei, et hoc significatur per hoc quod Saul pepercit melioribus animalibus, sub pretextu oblationis Deo fiende ex eis, cum dicitur.
marg.| Et pepercit. et idem significatur per hoc quod dimisit vivum regem Agag pinguissimum. Alius autem defectus est, quando ex vitiorum carnalium victoria insurgit superbia, que aliquando est magis Dei offensiva. Bern. super Missus est. Expedit magis virginem non esse quam de virginitate insolescere. Et hoc significatur per hoc, quod Saul erexit sibi fornicem triumphalem ad sue victorie ostentationem. Et quoniam per humilitatem fuerat electus in regem, sicut dicitur in textu.
Numérotation du verset 1Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.| {2.207} .9. Nonne cum parvulus. ita per superbiam fuit eiectus, sicut dicitur infra.
Numérotation du verset 1Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.{409}|.10. Pro eo ergo quod abiecisti, etc. Et per hoc significatur quod {2.210}nullus potest esse bonus rex in regimine sui et aliorum, nisi abiiciat a se superbie vitium.
Numérotation du verset 1Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.| {2.211}.1. Dixitque Saul, etc. Per hoc autem quod Samul Agag occidit, significatur quod Christus per Samuelem figuratus extinguit aliquando incentivum carnis in aliquibus amicis suis. {2.212}sicut legitur de Beato Francisco, et in collationibus patrum de Sereno abbate, quod in somnis vidit angelum Dei eunuchizantem ipsum, et ex tunc non sensit motum carnis inordinatum, prima collatione eius.
Numérotation du verset 1Rg. 15,moraliter 
marg.| marg.| {2.213}.3. Verumtamen. Per hoc designatur, quod quilibet, qui est {2.214}membrum Christi, reputare debet casum magne persone valde lamentabilem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_15)

Notes :