Capitulum 10
Numérotation du verset
1Rg. 10,1
Tulit autem Samuel lenticulam olei,
et effudit super caput eius et deosculatus eum ait : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et tu liberabis populum eius de manu inimicorum eius qui in circuitu1 sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te dominus in principem2.
1 circuitum
Rusch
(Erfurt)] circuitu
Rusch
(
facsim.
)
Weber
|
2 et tu liberabis…in principem
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 10,2
Cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulcrum3 Rachel in finibus Beniamin in meridie salientes
3 sepulcrum] sepulcrum
Weber
magnas foveas4 dicentque tibi : Invente sunt asine ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit : Quid faciam de filio meo ?
4 salientes magnas foveas
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,3
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes
ad Deum in Bethel,
unus portans tres hedos, et alius portans5 tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
5 portans]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,4
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Numérotation du verset
1Rg. 10,5
Post hec venies in collem Domini
ubi est statio Philistinorum, et cum ingressus fueris ibi urbem obvium6 habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
6 obvium D Φ
Rusch Clementina
] obviam
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,6
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis
cum eis et mutaberis in virum alium.
Numérotation du verset
1Rg. 10,7
Quando ergo evenerint signa
hec omnia tibi, fac quecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
Numérotation du verset
1Rg. 10,8
Et descendes ante me in Galgala - ego quippe descendam ad te - ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas, septem diebus exspectabis,
donec veniam ad te et ostendam tibi quid7 facias.
7 quid Φ
Rusch Clementina
] que
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,9
Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia
signa hec in die illa.
Numérotation du verset
1Rg. 10,10
Veneruntque ad predictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei, et insilivit super eum spiritus Domini8 et prophetavit in medio eorum.
8 Domini Λ
Rusch Clementina
] Dei
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,11
Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis, et prophetaret dixerunt ad invicem : Quenam res accidit filio Cis ? Num et Saul inter prophetas9 ?
9 inter prophetas C Σ k
Rusch Clementina
] in prophetis
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,12
Responditque alius ad alterum dicens : Et quis pater eius10 ?
10 eius] eorum
Weber
Propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas ?
Numérotation du verset
1Rg. 10,13
Cessavit autem prophetare et venit ad excelsum.
Numérotation du verset
1Rg. 10,14
Dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius : Quo abistis ? Qui responderunt : Querere asinas quas cum non reperissemus venimus ad Samuelem.
Numérotation du verset
1Rg. 10,15
Dixitque11 ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
11 dixitque] et dixit
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,16
Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia invente essent asine. De sermone autem regni non indicavit ei
que12 locutus fuerat ei13 Samuel.
12 que] quem
Weber
|
13 fuerat ei
Rusch Clementina
] illi fuerat
Weber
, ei fuerat Λ D Φ
|
Numérotation du verset
1Rg. 10,17
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat14
14 Masphat] Maspha
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,18
et ad15 filios Israel : Hec dicit Dominus Deus Israel. Ego eduxi Israel de Egypto et erui vos de manu Egyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
15 ad] ait ad
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,19
Vos autem hodie proiecistis Dominum Deum16 vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis : Nequaquam sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias.
16 Dominum Deum Σ Λ
Rusch
] Deum
Weber
, Dominum R k
Numérotation du verset
1Rg. 10,20
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel et cecidit sors super17 tribum Beniamin.
17 super]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,21
Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit super cognationem Metri18 et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quesierunt ergo eum et non est inventus illic19.
18 super cognationem Metri
Rusch
] cognatio Metri
Weber
|
19 illic]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 10,22
Et consuluerunt post hec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
Numérotation du verset
1Rg. 10,23
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde, stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
Numérotation du verset
1Rg. 10,24
Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis illi20 in omni populo. Et clamavit cunctus populus et ait : Vivat rex.
20 illi D Φ
Rusch Clementina
] ei
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 10,25
Locutusque21 est autem Samuel ad populum legem regni,
21 locutusque] locutus
Weber
et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuel omnem populum singulos in domum suam.
Numérotation du verset
1Rg. 10,26
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda.
Numérotation du verset
1Rg. 10,27
Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire.
Capitulum 10
Numérotation du verset
1Rg. 10,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 36v
b
Numérotation du verset
1Rg. 10,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {375}
Attulit autem.
Hic consequenter agitur de unctione Saulis in regem. Et ponitur primo unctio ista, secundo certificatur per signa, ibi :
Cum abieris.
Circa primum dicitur :
marg.|
.1.
Tulit autem Samuel
id est vasculum factum de auro vel argento ad reponendum oleum unctionis, unde inungebantur reges et pontifices, et dicitur a liniendo.
marg.|
.2.
Et deo sculatus. In
signum amicitie et confederationis.
marg.|
.3.
Et ait.
Quia in hoc non sum nisi minister eius.
marg.|
.4.
Et liberabis.
Et patet littera usque ibi :
marg.|
.5.
Quia unxit te dominus.
Tota ista littera inclusive non est in hebreo nec est de textu, sed ab aliquo antiquo doctore fuit apposita per modum glosse, et postea inserta textui per ignorantiam scriptorum, sicut est in pluribus aliis locis.
marg.|
.6.
Cumque abieris.
Hic consequenter ponitur certificatio predictorum per signa, et primo huiusmodi signa predicuntur, secundo de facto reperiuntur, ibi : itaque, Circa primum dicitur. Cumque abieris, Sed hoc dictum videtur implicare repugnantiam, quia Rachel sepulta est iuxta Bethlehem, ut habetur Gn. 35. que est in sorte Iude, hic autem dicitur in finibus Beniamin propter quod Rabbi Salomon sic exponit: Invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel id est qui nunc sunt iuxta sepulchrum Rachel, sed quando invenies eos, erunt in finibus Beniamin.
marg.|
marg.| {376}Aliter potest dici quod sortes Beniamin et Iude erant coniuncte, et ideo erant iidem fines utriusque ubi iungebantur.
marg.|
.7. In
venient te ibi tres.
Causa orationis et sacrificii, quia tunc temporis erat licitum immolare Domino in excelsis, ut predictum est 7. capitulo.
marg.|
.8.
Post hec
etc. Dicit Rabbi Salomon quod hic collis est Cariathiarim eo quod ibi erat arca Domini. Sed hoc non videtur verum, quia iam translata fuerat inde in Masphat per Samuelem, ut dictum est supra Et ideo alii dicunt, quod erat locus ubi manebant prophete, et ideo videtur verum per ea que sequuntur postea.
marg.|
.9.
Ubi est.
Statio prout hic accipitur, est fortalitium ubi ponuntur bellatores ad tenendum terram, ne possit rebellare. Et hoc modo fecerant Philisthei in terra Israel. Sed hoc videtur esse contra illud quod dictum est supra 7 capitulo quod Philisthiim non apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel tempore Samuelis. Ad quod potest dici quod non venerunt de urbibus suis, sed illi qui positi erant in fortalitiis adhuc stabant ibi : et hoc consonat ei quod dicitur infra 14.ca. Et percussit Ionathas stationem Philistinorum que erat in Gabaa, que est civitas in terra Israel. Vel forsitan, quia antea fuerat ibi talis statio Philisthinorum, et nomen remanserat loco, licet pro tunc non essent ibi Philisthei, primum tamen videtur verius et magis consonat textui ut allegatum est.
Numérotation du verset
1Rg. 10,ad litteram
marg.|
{377
}
.1.
Obvium,
etc. Ex hoc videtur verum quod predictum est scilicet quod collis Domini vocatur locus, eo quod manebant ibi prophete, et vocantur hic prophete homines devoti et religiosi, quos congregaverat Samuel ad laudandum Deum, et cum hoc habebant spiritum prophetie saltem aliqui eorum.
marg.|
.2.
Et ante.
quia alique melodie excitant ad devotionem, ut patet per experientiam, et etiam ad prophetiam. unde dicitur 4Rg. 3. quod Heliseus cum quereretur ab eo prophetia, dixit :
Adducite mihi
Psaltem
,
et subditur :
Cumque
caneret Psaltes, facta est super eum manus
Domini
,
etc.
marg.|
.3.
Et insiliet.
id est spiritus devotionis, vel spiritus prophetie, ut dicunt Hebrei
marg.|
.4.
Et prophetabis.
Deum laudando, vel de occultis prophetando. unde in libro de Hebraicis questionibus dicitur, recitando opinionem Hbr. quod prophetavit de bellis futuris Gog et Magog, et de premiis iustorum et penis malorum.
marg.|
.5.
Et mutaberis.
propter dictum prophetizandi modum tibi alias insolitum.
marg.|
.6.
Quando ergo.
Scias quod illa sunt vera que ego predixi tibi de regno, ideo subditur :
marg.|
.7.
Fac quecumque.
id est dispone te quantum potueris ad decenter et potenter regnandum.
marg.|
.8.
Et descendes.
Hic debet fieri punctus ut dicunt aliqui, ut habetur in libro de hebreo quest. ita quodly
septem diebus, non notat tempus quo Samuel a Saule deberet expectari : sed tempus in quo pro Saule de novo inuncto in regem deberent oblationes et sacrificia fieri sicut in consecratione summi pontificis fiebant septem diebus, ut habetur Ex. 20 et Lv. g. sed in Bibliis Hebraicis, quas vidi non fit taliter punctus, sed ly
septem diebus
coniungitur cum littera sequenti : sic
Septem diebus expectabis,
etc. Liber etiam de questionibus Hebraicis super libros Regis negatur ab aliquibus esse Hieronymi, quorum rationes hic propter prolixitatem omitto. Andreas
aetiam dictum istorum impugnat quia non habetur in aliquo loco Scripture quod pro unctione regum debeat talis solennitas fieri septem dierum nec legitur factum pro quocumque rege quantumcumque sancto vel magno. Propter quod istud dictum videturfictitium. Et ad hoc inducit quod habetur id est de innovatione regni in Galgala, ubi dicitur :
Et fecerunt ibi regem Saul
coram
Domino,
etc. Ex quo videtur, quod si debuisset de unctione Saulis fieri talis solennitas, fuisset tunc facta, et non fuisset expectatum in futurum : in quo poterant per {378}adversarios impediri, et maxime quia Samuel erat presens, per quem talia debebant fieri. Unde hic ubi translatio nostra habet : Ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem, etc. In hebreo habetur : Ad offerendum oblationem, etc scilicet per me : tamen pro salute tua, et sic etiam exponitur translatio nostra a doctoribus nostris : Ut offeras et immoles, non per te, sed per me, sicut et populus offerebat per sacerdotes. Propter quod iste Andreas aliter exponit. Ad cuius intellectum preponit unum scilicet quod in magnis negociis propter que in primis debebat Deus placari sacrificiis, Deus nolebat quod Saul aliquid faceret absque presentia Samuelis, qui pro eo offerret et ipsum dirigeret, et sic exponit litteram istam. Descendes ante me in Galgala id est si contingat tibi casus in quo debeat placari Deus per sacrificia, descendes ante me in Galgala, ubi est locus orationis et sacrificii et subintelligitur et significabis mihi descensum tuum, ibi : Ego quippe
descendam
ad te, ut offeras
oblationem
et immoles victimas
pacificas id est per me. Septem diebus. subintelligitur postquam recepero nuntium. Donec veniam ad te. ad offerendum pro te sacrificium et ad te dirigendum. Sed hec opinio non videtur bene concordare textui, quia ex modo loquendi et tempore videtur quod Samuel loqueretur Sauli non generaliter, nec indeterminate pro quocumque casu arduo indeterminato futuro, sed pro casu determinato et imminenti, scilicet ut post publicationem electionis ipsius in regem descenderet in Galgala, ut ibi Samuel pro eo offerret sacrificium et doceret eum de modo gubernandi regnum suum : quia hoc maxime indigebat in principio regni sui, et quod Samuel tempus descendendi in Galgala sibi determinavit, licet non sit hic expressum, quia non omnia hic exprimuntur : dicens quod eum expectaret septem diebus, hoc dixit Samuel, quia nesciebat utrum dominus circa illud tempus occuparet eum in alio negocio, ita quod non posset venire ad Saul ita cito. In quo autem peccaverit Saul transgrediendo verba ista Samuelis, dicetur infra 14. capitulo. ubi habet locum.
a Andreas de Sancto Victore.
marg.|
.9.
Itaque.
Hic consequenter describitur eventus signorum predictorum prout dixerat Samuel, et patet littera ex predictis usque ibi :
Numérotation du verset
1Rg. 10,ad litteram
marg.|
{379
}
.1.
Quenam,
etc. Hoc dicebat admirando : quia Saul erat magnus et robustus et dispositus ad bellandum, et non ad laudandum Deum cum religiosis, vel prophetandum cum prophetis.
marg.|
.2.
Et quis pater eius quasi d<icat>
Cis pater eius non est propheta, nec ad hoc dispositus quasi d<icat> nec iste deberet esse, per talem modum loquebatur Amos 7.d. Non sum propheta, nec filius prophete, sed pastor armentarius, etc. In hebreo habetur : Quis pater
eorum
? et sic refertur ad sensum oppositum, ut dicit Rabbi Salomon sic exponendo, quis pater
eorum scilicet prophetarum quasi d<icat> prophetia non habetur per successionem paternam, sed Deus eam dat sua gratia cuicumque voluerit, et ideo non est mirandum si iste habet donum prophetie, dato quod pater eius propheta non fuerit, vel alius de genere suo.
marg.|
.3.
Propterea versum est in proverbium.
id est vulgare verbum vel exemplare.
marg.|
.4.
Num et Saul inter prophetas ?
Quia quando alicui ex inspirato dabatur donum prophetie vel aliquid huiusmodi : dicebatur hoc verbum : Num et Saul, etc. quasi dicat, non est mirum si detur isti sicut datum fuit Sauli. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
De sermone
etc. In
dicavit
etc. ut evitaret iactantiam, et humilitatem servaret, et etiam fidelitatem secreti. Samuel enim unxerat eum secrete : propter quod puerum Saul fecit preire ne audiret verba eius, ut supra dictum est, et ideo voluit tenere secretum, et debuit quosque Samuel negotium publicaret.
marg.|
.6.
Et convocavit.
Hic consequenter ponitur electio Saulis publica. licet enim Samuel de mandato Domini eum inunxisset, {380}et statim hoc publicare posset : tamen ad compescendum murmur et indignationem aliorum qui erant de nobilioribus tribubus, quesivit a Domino, ut per signum evidens omnibus electio Saulis appareret, et propter hoc vocavit populum, et patet littera usque ibi :
marg.|
.7.
Et cecidit. In
hebreo habetur : hamathri, seu ipsius mathri et dicunt aliqui quod est nomen proprium unius hominis, a quo denominata fuit illa cognatio, sed quia in libro Paralipo. seu alibi non invenitur tale nomen unius hominis in tribu Beniamin unde cognatio nominetur : ideo dicunt alii et probabiliter, quod non est nomen proprium, sed commune, et significat in generali hominem quemcumque recte iacientem ad signum sagittam, telum, vel lapidem. Ad cuius intellectum sciendum : quod matharah in hebreo significat signum ad quod se exercitant sagittarii, vel fundibularii, vel huiusmodi. unde infra 20 capitulo ubi dicitur quod Ionathas dixit : Et Iaciam quasi exercens me ad
signum
. In
hebreo habetur : ad matharath, et eodem modo habetur Thren. 3.b. Posuit me quasi signum ad sagittam. In
hebreo habetur : Posuit me quasi matharath. Et inde derivatur hoc nomen mathari vel matheri, significans hominem recte ad signum iacientem. In Gabaon autem unde fuit Saul, fuerunt tales, ut habetur Iudic. 20. ubi dicitur de habitatoribus Gabaa. Sic fundis lapides ad certum iacientes, ut capillum quoque possent percutere, etc. Debellatis autem filiis Beniamin, ut habetur Iudic. 21. aliqui vel saltem aliquis de illis evaserunt vel evasit. et ab illa arte in qua erant excellentes, denominata est una cognatio, sicut frequenter contingit in humanis, et de illis descendit Saul.
Numérotation du verset
1Rg. 10,ad litteram
marg.|
{381
}
.1.
Quesierunt.
abscondit enim se ex humilitate, et ut ostenderet se dignitatem regiam non ambire, unde subditur :
marg.|
.2.
Ecce.
non in domo sua in Gabaon, quia non potuisset ita cito inde haberi, sed in domo in qua hospitatus erat. Unde in hebreohabetur : absconditus est inter vasa, et vocantur vasa arma, vel quecumque alia que secum detulerant illi qui erant congregati in Masphat, et illa reposuerant pro custodia in domibus in quibus erant hospitati.
marg.|
.3.
Locutus est
scilicet qualiter populus se debebat habere ad regem {382}et rex ad populum.
marg.|
.4.
Et abiit cum eo pars.
consentientes electioni a Deo facte.
marg.|
.5.
Filii vero Belial
id est absque iugo legis divine et discipline.
marg.|
.6.
Dixerunt.
quasi dicat, non. ideo subditur :
marg.|
.7.
Et despexerunt.
eo quod non erat de illis tribubus nobilioribus utpote de tribu Iuda, cui promissum erat regnum. Gn. 49. de tribu Ephraim, quam Iacob in benedictione preposuerat Manasse. Gn. 48.
marg.|
.8.
Et non.
Xenia, sicut tunc erat consuetum fieri in creationibus regum et principum, et adhuc in pluribus locis observatur.
Numérotation du verset
1Rg. 10,moraliter
marg.|
marg.| {375}
.1.
Tulit,
etc. ungendo eum in regem. nam ex hoc constat ei ad {376}quem spectat de aptitudine alicuius ad regendum in temporalibus vel spiritualibus et de voluntate Dei circa ipsum, statim est in {377}principem vel pontificem promovendus. Dicuntur autem ei tria futura. Primum est de duobus viris salientibus magnas foveas ad exercitium sue fortitudinis et agilitatis, ad significandum quod princeps tales debet querere et sibi sociare tanquam aptos ad prelium, propter quod infra 14. dicitur quod quemcumque Saul videbat ad prelium aptum, sibi sociabat Secundum signum est de tribus viris causa oblationis ascendentibus ad dominum, quod pertinet ad prelationis officium, et per hoc significatum fuit Sauli, quod debebat legem accipere a sacerdotibus, et in ea meditari. ut habetur Dt. 17. Tertium signum est de grege prophetarum cui Saul obviavit, et cum eis prophetavit per quos significantur viri religiosi. Et secundum veritatem historie tales erant isti qui dicuntur hic prophetare id est Deum laudare non solum vocibus humanis, {378}sed etiam musicis instrumentis, et tales debet promotus in principem eligere, et cum eis Deum laudare de sua promotione : et ut eorum orationibus possit bene suum populum gubernare, ideo subditur :
Numérotation du verset
1Rg. 10,moraliter
marg.|
.5.
Et mutaberis
etc. per quod ostenditur, quod promotus in principem debet aliter vivere quam prius, scilicet virtuosius. unde Philosophus 7. Ethicorum virtutes transcendentes communem modum humanum vocat heroicas vel divinas.
marg.|
.6.
Quando ergo evenerint,
etc id est scies te esse regem ex ordinatione divina : ideo vivas sicut rex virtuose.
marg.|
.7.
Quia dominus.
ad te dirigendum in his que spectant ad legis officium : nisi ponas obicem per tuum defectum. Ex hoc habetur argumentum, quod quando aliquis promovetur secundum Deum, dat ei gratiam exequendi debite officium, nisi ponat impedimentum.
prol.|
{379}
Numérotation du verset
1Rg. 10,moraliter
marg.|
.5.
De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus fuerat ei Samuel.
Ut pristinam humilitatem teneret, et secretum sibi commissum {380}usque ad tempus debitum conservaret.
marg.|
.6.
Convocavit Samuel populum,
etc. ad ostendendum Dei ordinationem per sortium emissionem. ideo sequitur :
prol.|
{381}
Numérotation du verset
1Rg. 10,moraliter
marg.|
†
Et pervenit
scilicet sors regni, nec fuit hoc a casu, sed ex ordinatione divina, ut publicaretur electio prius in secreto facta.
marg.|
.2.
Ecce absconditus.
hoc factum est ex instinctu divino, ad ostendendum quod nullus ingerere se debet ad huiusmodi dignitates.
marg.|
†
Et altior fuit universo.
per quod significatur supereminentia {382}virtutis, que debet esse in promoto.
marg.|
†
Et scripsit
scilicet legem regni, non secundum usurpationem supra positam, sed secundum ordinationem Dei positam Dt. 17.
marg.|
.5.
Filii vero
, per hoc ostenditur, quod in omni congregatione communiter sunt aliqui mali qui de bono murmurant, et si possent libenter impedirent.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_10)
Notes :