Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 

Dixitque Dominus ad Samuelem1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel ? Imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem.
1 Samuelem Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,2  

Et ait Samuel : Quomodo vadam ? Audiet enim Saul et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni.
Numérotation du verset 1Rg. 16,3 

Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et ungues quemcumque monstravero tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 16,4 

Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei. Dixeruntque : Pacificusne2 ingressus tuus ?
2 pacificusne C Λ Φ Rusch ] pacificus Weber , pacificusne est Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 16,5 

Et ait : Pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
et venite mecum3.
3 mecum] + ut immolem Weber
Sanctificavit ergo Isai
et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
Numérotation du verset 1Rg. 16,6 

Cumque ingressi essent vidit Eliab et ait : Num coram Domino est christus eius ?
Numérotation du verset 1Rg. 16,7 

Et dixit Dominus ad Samuel : Ne respicias vultum eius, neque altitudinem stature eius, quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis ego4 iudico. Homo enim videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor.
4 ego Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,8 

Et vocavit Isai Aminadab et adduxit eum coram Samuel. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,9 

Adduxit autem Isai Samma de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,10 

Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,11 

Dixitque Samuel ad Isai : Numquid iam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves.
Et ait Samuel ad Isai : Mitte5 adduc eum, nec enim discumbemus priusquam ille huc veniat6.
5 mitte] + et Weber |
6 veniat D Φ Rusch Clementina ] venerit Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 16,12 

Misit ergo et adduxit eum. Erat autem rufus et pulcher aspectu,
decoraque facie, et ait Dominus : Surge et7 ungue eum.
7 et] om. Weber
Ipse est enim.
Numérotation du verset 1Rg. 16,13 

Tulit ergo8 Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini
8 ergo Rusch Clementina ] igitur Weber
in David
a die illa et deinceps9. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
9 deinceps Rusch Clementina ] in reliquum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,14 

Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 16,15 

Dixeruntque servi Saul ad eum :
Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
Numérotation du verset 1Rg. 16,16 

Iubeat dominus noster rex10 et servi tui qui coram te sunt querent11 hominem scientem psallere cithara,
10 rex Cava Σ Rusch ] om. Weber |
11 querent A Λ Φ Rusch Clementina ] quaerant Weber |
ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras.
Numérotation du verset 1Rg. 16,17 

Et ait Saul ad servos suos : Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 16,18 

Et respondens unus de pueris ait : Ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere cithara12, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo.
12 cithara Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,19 

Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens : Mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,20 

Tulitque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Sauli13.
13 Sauli Rusch ] Saul A C D Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,21 

Et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger.
Numérotation du verset 1Rg. 16,22 

Misitque Saul ad Isai dicens : Stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,23 

Igitur quandocumque spiritus Dei malus14 arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua et refocillabatur Saul,
14 malus Cava Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus.

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 
ad litteram
marg.| marg.| {413} .1. Dixitque dominus. Superius actum est de regno labili sub Saule, hic consequenter agitur de regno stabili sub David. Circa quod advertendum : quod David fuit inunctus in regem, non ad hoc ut statim possideret regnum, sed quando accederet beneplacitum divinum. Deus autem toleravit Saul, in possessione regni usque ad mortem suam, ut ex persecutione David malitia Saulis amplius declararetur, et David innocentia atque patientia probaretur. Primo igitur describitur ipsius David inunctio, secundo Saulis emulatio. c. 17. tertio David persecutio. c. 29. quarto ipsius Saulis mors, et David exaltatio. c. 28. Circa {414}primum Samuel a Deo mittitur. secundo David inter fratres inungitur, ibi : Cumque ingressi essent. tertio Saul tanquam reprobatus a maligno spiritu affligitur ibi : Spiritus autem Domini, etc. Circa primum dicitur Samueli a Domino.
marg.| .2. Imple. Per cornu quod est vas solidum, designatur stabilitas regni David, sicut per lenticulam, que est vas fragile, designata fuit fragilitas regni Saul supra 10. cap.
marg.| .3. Et ait. Hoc dixit non diffidendo de protectione divina : sed querit modum qualiter debeat ire propter quod dominus respondit.
marg.| .4. Vitulum. hoc erat verum, licet cum hoc esset alia causa.
marg.| .5. Et vocabis Isai. ut ipse et filii eius sanctificarentur.
Numérotation du verset 1Rg. 16,ad litteram 
marg.| {415} .1. Et admirati. Tum quia non consueverat illuc venire : tum quia veniebat multum solitarius, quia legatio sua de negotio regni erat secreta.
marg.| .2. Dixeruntque : Pacificus. Timebant enim ne fugeret a facie Saulis offensi contra eum, eo quod arguens ipsum denuntiaverat ei translationem regni.
marg.| .3. Ad immolandum. Ad duo enim venerat, scilicet ad inungendum regem, et illud tacuit, quia erat secretum. Et ad offerendum, et illud expressit, quia in publico erat agendum, secundum quod fuerat sibi dictum a Domino, ut habetur ex predictis.
marg.| .4. Sanctificavit. Aqua expiationis, vel per continentiam ab uxoribus.
marg.| .5. Cumque ingressi. Hic consequenter ponitur David inunctio, premittitur tamen fratrum suorum repulsio, cum dicitur. Cumque ingressi. locum secretum ad inungendum regem.
marg.| .6. Vidit Heliab. qui erat primogenitus Isai et magne stature, ut habetur ex sequentibus.
marg.| .7. Et ait. In corde suo.
marg.| .8. Num coram, etc. quasi d<icat> sic, quia ex magnitudine stature iudicavit eum esse aptum dignitati regie. Sed hoc excludit dominus di.
marg.| .9. Ne respicias. nolens eum regnare. Cuius rationem assignant Hebrei, quia erat superbus corde, et iracundus, quod patet ex hoc quod sequen. c. dicitur : Iratus fuit contra David : et eum valde dure increpavit {416}sine causa, cum tamen iam vidisset eum ungi in regem per Samuelem.
marg.| .10. Dominus. Hoc enim est proprium ipsius scire secreta cordium.
marg.| .11. Et vocavit. sic est in hebreo .
marg.| .12. Adduxit. 1Par. 2. ponuntur tantum. 7. filii Isai, computando David, qui nondum adhuc venerat. Et ideo dicitur hic et cap. seq. ubi exprimuntur octo eius filii, quod Ionathan filius Samma, quem adoptaverat ei in filium, et nutriverat inter filios suos, computatur inter filios eius, et fuit adductus coram Samuele, antequam veniret David, qui erat ipso iunior.
marg.| .13. Mitte et. quia mandatum Domini voluit implere diligenter, et quia debebat inungere regem oleo sacre unctionis, quod debet fieri cum reverentia et saliva ieiuna.
marg.| .14. Erat autem rufus. In hebreo habetur : rubeus, velrubicundus.
marg.| .15. Et ait dominus. Surge. quia tale negotium debebat fieri stando cum devotione et reverentia.
marg.| .16. Et directus est spiritus Domini id est spiritus fortitudinis et constantie ad liberandum populum. unde et se. c. dicitur quod inermis ivit constanter et voluntarie ad pugnandum contra Philistheum. Hieron. dicit quod ab illa die fuit in eo spiritus prophetie, et ex tunc cepit psalmos canere. Et hoc consonat dicto illorum qui dicunt ipsum fecisse illum Ps. Dominus illuminatio, etc. In sua unctione.
marg.| .17. Spiritus autem Domini. Hic consequenter ostenditur Saulis afflictio {417}per spiritum malum qui a Deo permissus fuit eum affligere. ideo subditur :
Numérotation du verset 1Rg. 16,16 
marg.| .1. Ecce spiritus Domini malus. Dicitur autem demon spiritus Domini, quia natura ipsius bona est, et a Deo per creationem, sed malus factus fuit per superbiam suam. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Psallat manu. Qualiter autem hoc fit, dicetur in fine cap.
Numérotation du verset 1Rg. 16,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 16,18 
marg.| .3. Et respondens unus. Dicunt Hebrei quod iste fuit Deg, qui erat principalis inter famulos Saul, et dixit hoc ex odio, quia iam David odiebat, et sic querebat, ut staret in presentia Saulis cum a demone affligeretur, et sic a Saule, vel demone ipsum agitante occideretur, et ideo ipsum commendavit, non ad bonum ipsius David finaliter, secundum intentionem suam. Unde et in eius commendatione aliquid addidit quod non videtur verum, dicens.
marg.| .4. Et virum bellicosum. quia adhuc erat iuvenis. Unde et Saul dixit ei postea, {418}ut habetur capitulo sequentia : “Non vales resistere Philisteo isti” etc. “quia puer es”. Sic enim faciunt homines malitiosi, commendando illos quos odiunt, ut in aliquo casu sub specie boni eos confundant, sed Deus frequenter eorum insidias convertit ad bonum illorum quibus insidiantur, quia non est scientia contra dominum. Sicut Deus malitiam fratrum Ioseph ipsum vendendo, ne eis dominaretur, convertit ad contrarium,
a 1Rg. 17, 33.
prol.| quia per hoc fuit exaltatus in Egypto, et fratres sui coacti fuerunt adorare ipsum.
Numérotation du verset 1Rg. 16,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 16,20 
marg.| .5. Tulit. etc.  asinum plenum id est oneratum panibus, vel secundum alios, saccum factum de corio asini plenum panibus. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Igitur quandocumque etc. quia non affligebat eum continue, sed per intervalla temporis.
marg.| .7. Tollebat David citharam. id est accipiebat, et percutiebat manu sua, quia contactu digitorum fit talis melodia.
marg.| .8. Et refocillabatur Saul, etc. Cuius causa subditur :   Recedebat enim ab eo   spiritus malus   . Ad maiorem huius evidentiam queritur hic {419}utrum demones virtute melodie possint expelli a corporibus obsessis.
marg.| - Et videtur quod sic quia dicitur Recedebat ab eo spiritus malus.
marg.| - Item Tobie 6. dixit angelus Raphael de iecore piscis, quod si super carbones ponatur, fumus eius extricat omne genus demoniorum, sive a viro, sive a muliere. Odor autem huius fumi non est maioris virtutis quam melodia, maxime cum sensus auditus sit magis disciplinabilis, ergo etc.
marg.| - Item in musica Guidonis b dicitur quod sunt quidam demones qui melodiam sustinere non valent.
b Gui d’Arezzo ?
marg.| - Item Iosephus libro de iudaico bello dicit quod in exercitu Titi cum obsideret Ierusalem, erat quidam qui per lapidem annuli demones expellebat a corporibus obsessis.
marg.| Salomon etiam dicitur fecisse exorcismos ad demones expellendos. Ista autem sunt quedam sensibilia propter quod non videtur in eis esse maior virtus quam in melodia. Ergo etc.
marg.| Contra : Iob 41.d. Non est potestas super terram que ei comparetur, dicitur de diabolo. Ex quo patet quod maior est virtus demonis et superior quam cuiuscumque rei corporalis vel sensibilis. Minor autem potestas non habet efficaciam super maiorem, sed econverso. Melodia autem est quedam res sensibilis immutans auditum corporalem, ergo, etc.
marg.| RESPONSIO. Dicendum, si demones secundum opinionem Platonicorum haberent corpora naturaliter sibi unita, prout dicit Apuleius quod demones sunt animalia, corpore aerea, mente rationalia, tempore eterna, animo passiva, sic nullum esset inconveniens dicere quod ex melodia, et ex aliquibus rebus sensibilibus possent immutari, et ab afflictione hominum repelli. Ponebant autemPlatonici naturam demonum esse mediam inter intelligentias, que sunt substantie pure spirituales, et homines habentes corpora ex quatuor elementis constituta. Sed quia Sacra Scriptura et fides catholica asserit demones esse de natura angelica et quod naturalia remanserunt in eis integra, quamvis sint per malitiam depravati, oportet consequenter dicere quod nulla res sensibilis aut virtus corporalis potest in eis aliquid agere directe vel indirecte cum sint omnino spirituales substantie, per quod possint ad aliquid compelli, nec per consequens ab obsessis corporibus expelli. Virtute autem divina, que superior est, potest hoc fieri immediate, vel immediantibus sanctis angelis, qui frequenter in talibus sunt executores voluntatis divine. Videtur tamen rationabiliter concedendum quod per melodiam, seu per aliqua alia sensibilia possunt afflicti a demonibus afflictionem lenius ferre, uno modo quia actus activorum sunt in patiente predisposito, ut dicitur Secundo de Anima . Demones autem non possunt materiam corporalem secundum suam voluntatem transmutare, sed hoc faciunt mediantibus activis corporalibus, propter quod in suis actibus homines affligendo, aliquando considerant dispositionem materie corporalis. Unde et dicuntur aliqui lunatici, ut habetur Mt. 4. et 17. qui secundum variam dispositionem lune affliguntur a demonibus ex divina tamen permissione quia luna habet dominium super humida et secundum hoc cerebrum hominis, quod inter omnes partes corporis est magis humidum, magis est aptum ad suscipiendum actionem demonis uno tempore quam alio secundum varium motum lune. Et eodem modo ad contrarium per melodiam, seu per aliquam rem sensibilem potest causari dispositio in corpore humano per quam minus subiicitur actioni demonum, et sic afflictio ab eis causata diminuitur et alleviatur.
marg.| Alio modo potest hoc contingere quia ad afflictionem requiritur perceptio. Delectatio enim est coniunctio convenientis cum conveniente cum perceptione eiusdem, ita quod ubi nulla est perceptio, nulla est delectatio, et eodem modo est de tristitia, seu afflictione que est de presenti malo, seu coniunctio cum perceptione eiusdem, et ideo illud quod diminuit perceptionem huiusmodi, diminuit et alleviat afflictionem. Melodia vero attrahit ad sementis attentionem, et per consequens ab alio retrahit, et sic potest alleviare afflictionem a demone causatam in homine inquantum attrahit ad se attentionem, et retrahit ab afflictionis perceptione, sed demonem affligentem non potest expellere, ut predictum est.
marg.| Ad primum igitur dicendum quod per melodiam virtute naturali, Saul levius poterat ferre, ut dictum est, sed per eam ut sic, demon non recedebat, sed magis virtute divina immediate, vel mediantibus angelis sanctis ex merito David, qui laudes divinas in cithara canebat pro salute Saulis. Sicut et per orationes sanctorum frequenter leguntur demones expulsi a corporibus obsessis, Melodia etiam ad hoc aliquo modo faciebat, non agendo in demonem, sed inquantum devotionem David excitabat, sicut et 4Rg. 3. ca. dicitur quod Heliseus fecit adduci psaltem, ut mens eius in Deum elevaretur. Eodem modo in proposito ex melodia mens David magis elevabatur in Deum, et sic eius laudes ad expulsionem demonis erant magis efficaces apud Deum.
marg.| Ad secundum dicendum quod liber Tobie non est de canone, et ideo licet recipiatur in Ecclesia ad legendum pro edificatione, tamen non est efficax ad probationem alicuius dubii, ut dicit Hieronymus in prologo Galeato. Verumtamen potest dici quod fumus illius iecoris non expulit demonem, sed meritum orationis Tobie, quod per fumi odorem designabatur. Et hoc patet per illud quod ibidem dicitur quod angelus Raphael apprehendit demonem et religavit eum in superioribus Egypti. Ex quo patet quod non ex virtute sumi iecoris, sed virtute sancti angeli voluntatem divinam exequentis fuit ille demon expulsus, et ita fuisset in quacumque alia persona ubi talis oratio et divina ordinatio affuisset, et hoc modo intelligenda sunt verba Angeli Raphael.
marg.| Ad tertium dicendum quod de dicto illius Guidonis non est multum curandum, cum nullius sit auctoritatis. Potest etiam dici quod ad melodiam repelluntur propter sanctitatem melodiam facientis, ut dictum est de David, vel propter malitiam ipsius, {420}utpote si fiat ad hoc, quod per hoc reverentia Deo debita demonibus tribuatur, cuius sunt cupidi, et sic recedunt non sicut coacti, sed voluntarie, ut tales homines in errore teneant, et in sua servitute, quod maxime desiderant.
marg.| Et eodem modo dicendum est de illo qui in exercitu Titi demones expellebat, quod hoc arte magica faciebat per pacta cum demonibus inita, tacita vel expressa, quibus fingunt se expelli, ut homines in errore teneant et in sua servitute, ut dictum est.
marg.| De exorcismis vero a Salomone confectis, dicendum quod si fecit eos tempore quo habebat spiritum Dei, illis repellebantur demones virtute divina, sicut supra dictum est de orationibus sanctorum, si vero confecit eos postquam fuit idololatra, repellebantur eis demones arte magica, prout demones fingunt se expelli modo predicto, ut homines teneant in terrore.
Numérotation du verset 1Rg. 16,moraliter 
marg.| marg.| {413} .1. Dixitque dominus. Sicut c. prece. per Samuelem significatus est Christus, ita per ipsum significatur Christi vicarius, ad quem pertinet ungere in principem vel prelatum, propter connexionem enim principalis agentis ad vicarium in expositione sacre scripture, et maxime mystica, fit frequenter transitus de uno ad alium. dicitur igitur sibi.
marg.| Usquequo, etc. quasi d<icat> vicarius approbare debet magistri sui sententiam. Et quia mortuo vel deiecto principe vel prelato, {414}alius est instituendus, ideo subditur :
marg.| Veni ut mittam, etc. Per Isai, qui interpretatur salus mea, Christus significatur : de quo Is. 56.a. In persona patris dicitur : Iuxta est salus mea, ut ve. etc. Cum ergo dicitur, Veni ut mittam te ad Isai. Intelligitur esse verbum, vel inspiratio Spiritus Sancti ad illum, qui principem vel prelatum instituere debet vel ungere. Nam talis promotus de filiis Isai id est Christi per veram fidem debet esse, per hoc autem, quod de filiis Isai minor inunctus fuit de precepto Domini sicut dicitur infra.
Numérotation du verset 1Rg. 16,moraliter 
marg.| marg.| { 415 }
marg.| .15. Et ait dominus. significatur quod iste de Christi filiis, qui est humilior (ceteris paribus) est ad dignitatem ecclesiasticam vel secularem aptior.
marg.| .16. Et directus etc. In   Domini. Per quod ostenditur, quod promoto ex ordinatione divina datur gratia ad exequendum officium suum, nisi ponat obicem Spiritus Sancti gratie.
marg.| .17. Spiritus autem Domini. Per quod significatur quod quando spiritus sanctus recedit ab aliquo propter peccati mortalis commissionem, {416}spiritus malignus agitat eum de culpa in culpam. Greg. Peccatum quod non per penitentiam diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Per hoc autem, quod psallente David Saul alleviabatur, significatur quod per orationes sanctorum a demonibus agitati aliquando curantur : quod de corporali curatione orationibus sanctorum frequenter legitur esse factum. Spiritualiter autem predicatores hoc faciunt in illis, qui ad eorum predicationem spiritum vere penitendi cum proposito confitendi concipiunt.
Numérotation du verset 1Rg. 16,additio 
prol.| {420}In capitulo 16. ubi dicitur in postilla utrum demones virtute melodie possint expelli a corporibus obsessis.
prol.| Non solum concedendum videtur, quod per aliqua sensibilia possint afflicti a demonibus levius ferre, sed etiam quod per sensibilia aliqua a demonibus afflicti possint totaliter liberari quod patet per eamdem rationem ab ipso postil. allegatam. Nam cum demones non possunt materiam corporalem secundum suam voluntatem transmutare. sic nec passionare, nisi mediantibus activis corporalibus que disponunt materiam ad suscipiendum actionem afflictivam in corporibus ab eis obsessis, prout postilla, dicit, et est rationabiliter dictum. Eadem ratione per aliquam rem sensibilem potest causari dispositio in corpore humano, per quam non sit aptum ad suscipiendum actionem demonis. verbi gratia, Nam sicut mania, que est ira permanens secundum Damascenum, que secundum Philosophum. 4. Ethicorumdicitur amaritudo, que est maxime dispositiva ad alienationem mentis secundum sententiam medicorum, et per consequens ad suscipiendum afflictionem demoniacam, que quidem demoniaca passio sicut potest alienari per sensibilia medicamina sic et penitus curari, cum sit morbus sepe curabilis, et sic per consequens curata, cessat talis dispositio in corpore humano ad suscipiendum afflictionem demonum, correspondentem tali dispositioni, et sic recedet penitus afflictio demonis activa recedente passiva dispositione sibi correspondente in homine obsesso. Cum autem melodia habeat circa passiones anime, presertim circa tristitias et delectationes manifestam efficaciam, ut patet per experientiam communem. August. etiam in 10. confes. dicit quod omnes affectus spiritus nostri habent proprios modos in cantu, quorum occulta familiaritate excitatur, et consequens est, ut melodia que virtute naturali passiones anime mutat, possit mutari dispositionem anime seu coniuncti scilicet anime et corporis, taliter quod dispositio passiva ad recipiendum afflictionem demonum tollatur. et sic cessabit penitus talis afflictio. Hoc idem posset dici de iecore piscis, de quo angelus ad Thobiam scilicet quod fumus talis iecoris ex proprietate naturali posset extricare, seu corrigere dispositionem cerebri ex motu lune causatam, que dispositio cerebrum humanum reddit aptum ad suscipiendum actiones demonis, et sic cessabit actio demoniaca correspondens tali dispositioni, etc. Preterea si melodia habet efficaciam ad causandum talem dispositionem in anima hominis, ut recipiat, seu recuperet donum prophetie amissum, seu sublatum, ut patet 4Rg. 3. cap. quod quidem donum propheticum est supernaturale a fortiori posset causare dispositionem in corpore humano talem, que non sit receptiva afflictionis demonum que est naturalis. Virtus enim activa que potest in maius potest et in minus. Et attendendum, quod hec opinio est consona littere que dicit. Recedebat ab eo spiritus malignus, non enim dixit, alleviabatur, vel remittebatur afflictio, sed recedebat spiritus malignus, quod plane sonat totalem separationem spiritus maligni a Saule cum David in cithara psallebat, quia secundum proprium sensum litteralem hoc fiebat graduatim, prout per ea que naturaliter agunt, fieri solet. Primo enim refocillabatur Saul, et levius habebat. consequenter recedebat ab eo spiritus malignus per totalem repulsionem, seu separationem. Dicere autem quod hoc fiebat ex merito David, seu per orationes eius, est alienum a littera que nullam facit mentionem in hac historia de eius meritis seu orationibus quantum ad hoc, sed solum de actu psallendi, seu citharizandi, ut patet in littera. Si autem recessus spiritus malignia Saule meritis, seu orationibus David Deo operante causatus fuisset, non videretur rationabile, ut scriptura talia taceret, que ad laudem Dei pertinent, et edificationem audientium.
Numérotation du verset 1Rg. 16,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 16. ubi Postil. disputat et solvit questionem, an demones virtute melodie a corporibus obsessis possint expelli. Burgens.consentit Postil. et in parte recedit ab eo, consentit nanque in hoc, quod per sensibilia, et melodias, et medicamina possunt fieri dispositiones in corpore et humoribus, ut afflictio demonis in obsessis sit levior, vel esset nulla, sed recedit a Postil. Burgens.quia Postil. negat per huiusmodi sensibilia de per se demonem posse totaliter expelli. Burgens.autem favet opinioni, que vult quod ablata dispositione passiva receptiva afflictionis aufertur, et {421}activa, et sic cum demon non affligit, intelligitur spiritus malignus recessisse, et obsessus totaliter liberatus. Sed Burgens. et hec sua opinio cui favet innititur falsis imaginationibus. Imaginatur enim primo, quod nullus sit obsessus, nisi ad hoc fuerint previe naturales dispositiones, vel passionales, quod falsum videtur in Saul de quo sermo, Cum ei esset in naturalibus optime, imo iam premebatur melancholico affectu pre tristitia dispositus pre cunctis fratribus et cetaneis suis, ut habetur 1Rg. 9. dicitur tamen de eo in hoc capitulo Spiritus Domini recessit a Saul et exagitavit eum spiritus nequam a Domino scilicet tribuente potestatem vexandi, ut in glo. et est beati Gregorii. Ex qua littera iuncta glo. prime Burgens. imaginatio videtur omnino falsa. Secundo imaginatur, quod demon recesserit quando obsessum actualiter non affligit. Cuius imaginationis falsitatem ostendere non oportet, cum sit luce clarior, recedit enim sepe secundum apparentiam, sed non realiter, obsidet etiam sepe obsessum non affligendo. Imaginatur tertio, quod obsessi non affliguntur, nisi in eis sit naturalis dispositio passiva huic afflictioni correspondens, quod falsum est, quia obsessio, sicut et afflictio, est sepe ex sola Dei permissione, ut vult Glossapreallegata que est BeatiGregorii. Motiva etiam que movet Burgensiscontrapostillatoris non valent. Movetur enim primo quasi post, neget melodiam et iecur piscis aliquid facere in corpore vel anima et utroque, similiter et humoribus quo minus malignus spiritus affligat obsessum. Sed bene respicienti dicta postillatoris {422}apparet, quod hoc non negat, sed probare intendit, quod per ea obsessi levius ferunt, vel omnino non sentiunt afflictionem demonum. Sed negat quod per ea tanquam talia simpliciter liberentur, sed quod liberentur non est virtute talium, s. melodie vel iecoris, sed merito facientis et talia applicantis. Et cum instat Burgens.quod melodia disponit hominem ad recuperandum spiritum prophetie amissum, allegans ad hoc dictum de Heliseo. 4Rg. 2. ResponDeoquod male allegat, non enim dicitur ibi : quod virtute melodie resumpsit prophetiam, sed merito laudis Dei per psaltem decantate. Vide ibi postilla. Virtus enim creata ad actus aut habitus supernaturales se non extendit. Dato tamen assumpto quamvis non concesso, non sequitur quod infert Burgensis per illam regulam. Virtus activa que potest in maius, potest et in minus, quia illa regula solum tenet in essentialiter subordinatis, et in eodem genere. Nam non sequitur, homo generat hominem, igitur asinum vel ignem quod est minoris virtutis, nec sequitur : homo potest portare magnum lapidem, igitur magnum ignem. Regula igitur per Burgensem allegata non est universalis. de quo vide Ex. 8. primo correctorio. Et cumBurgens. nititur excludere positionem postil. dicentis, quod recessus demonis a Saul erat merito orationis David, dicit quod non habetur ex littera, in quo videtur ipse Burgens. favere errori Vvicleffitarum et Hussitarum dicentium, quod non oportet credere, nisi quod expresse in facta scriptura contineatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_16)

Notes :