Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset 1Rg. 17,1 

Congregantes vero Philistiim agmina sua in prelium, convenerunt in Sochoth
Iudae et castrametati sunt inter Sochoth et Azecha
in finibus Domin1.
1 Domin ΨB ΩSM Rusch ] Domim Cava Λ Π ΨDF ΩJ Ed1530 , Dommim Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,2 

Porro Saul et filii2 Israel congregati venerunt in valle Terebinthi
2 filii Rusch Clementina ] viri Weber
et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 17,3 

Et Philistiim stabant super montem ex parte hac3 et Israel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos.
3 ex parte - hac Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,4 

Et egressus est vir spurius
de castris Philistinorum nomine Goliath, de Geth, altitudine4 sex cubitorum et palmo.
4 altitudine] altitudinis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,5 

Et cassis erea super caput eius et lorica hamata5 induebatur.
5 hamata Rusch Weber (A Λ m)] amata R Σ D Φ, armata Cava , squamata Clementina
Porro pondus lorice eius quinque millia siclorum aeris erat6,
6 erat] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,6 

et ocreas ereas
habebat in cruribus, et clipeus ereus tegebat humeros eius.
Numérotation du verset 1Rg. 17,7 

Hastile autem haste eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum haste eius sexcentos siclos habebat ferri, et armiger eius antecedebat eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,8 

Stansque clamabat adversus phalanges7
7 phalanges] falangas Weber
Israel et dicebat eis : Quare venistis8 parati ad prelium ? Numquid ego non sum Philisteus et vos servi Saul ? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
8 venistis Rusch ] venitis Weber (R A)
Numérotation du verset 1Rg. 17,9 

Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me erimus vobis servi si autem {t. 2 : Erfurt, f. 14rb ; facsim., p. 27b} ego prevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 17,10 

Et aiebat Philisteus : Ego exprobravi agminibus Israelis hodie, date mihi virum et ineat mecum singulare certamen.
Numérotation du verset 1Rg. 17,11 

Audiens autem Saul et omnes9 Israelite sermones Philistei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.
9 omnes] + viri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,12 

David autem erat filius viri Ephratei de quo supra dictum est, de Bethleem Iuda cui nomen erat10 Isai qui habebat octo filios,
10 nomen erat Cava Rusch Clementina ] inv. Weber
et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros.
Numérotation du verset 1Rg. 17,13 

Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in prelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerunt11 ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Aminadab12 tertius quoque13 Samma.
11 perrexerunt R Λ D Φ Rusch Clementina ] perrexerant Weber |
12 Aminadab C Σ Rusch ] Abinadab Weber |
13 tertius quoque] tertiusque Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,14 

David autem erat minimus. Tribus
igitur14 maioribus secutis Saulem
14 igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,15 

Abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem.
Numérotation du verset 1Rg. 17,16 

Procedebat vero Philisteus
mane
et vespere
et stabat quadraginta diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 17,17 

Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polente
et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos
Numérotation du verset 1Rg. 17,18 

et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sunt15 disce.
15 sunt R Rusch Clementina ] sint Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,19 

Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 17,20 

Surrexit itaque mane David16 et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut perceperat17 ei Isai. Et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
16 mane David] inv. Weber |
17 perceperat] preceperat Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,21 

Direxerat enim aciem Israel sed et Philistiim ex adverso fuerant preparati.
Numérotation du verset 1Rg. 17,22 

Derelinquens ergo David vasa quae secum18 attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
18 secum] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,23 

Cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine,
Philisteus de Geth, de19 castris Philistinorum et loquente eo hec eadem verba audivit David.
19 de Rusch Clementina ] ex Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,24 

Omnes autem Israelite cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde.
Numérotation du verset 1Rg. 17,25 

Et dixit unus quispiam de Israel :
Num vidisti virum hunc qui ascendit ?
Ad exprobrandum enim Israel20 ascendit. Virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israel.
20 Israel Rusch ] Israheli Weber (R Amiatinus m) Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 17,26 

Et ait David ad viros qui stabant secum dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisteum hunc et tulerit opprobrium de Israel ? Quis est enim hic Philisteus incircumcisus
qui exprobravit acies Dei viventis ?
Numérotation du verset 1Rg. 17,27 

Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens : Hec dabuntur viro qui percusserit eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,28 

Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam
et nequitiam cordis tui quia ut videres prelium descendisti.
Numérotation du verset 1Rg. 17,29 

Et dixit David :
Quid feci ? Numquid non verbum est ?
Numérotation du verset 1Rg. 17,30 

Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut21 prius.
21 sicut] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,31 

Audita sunt autem verba que locutus est David et annuntiata in conspectu Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 17,32 

Ad quem cum fuisset adductus locutus est ei : Non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisteum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,33 

Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisteo isti, nec pugnare adversus eum quia puer es, hic autem vir bellator est22 ab adolescentia sua.
22 est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,34 

Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus gregem, patris sui23 et veniebat leo,
23 gregem patris sui] patris sui gregem Weber
vel ursus
tollebatque arietem
de medio gregis,
Numérotation du verset 1Rg. 17,35 

et persequebar24 eos et percutiebam eruebamque de ore eorum, et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam interficiebamque eos.
24 persequebar Rusch Clementina ] sequebar Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,36 

Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus, erit igitur et Philisteus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam et auferam opprobrius populi quoniam quis est iste Philisteus incircumcisus 25 qui26 ausus est maledicere exercitui27 Dei viventis ?
25 nunc vadam … incircumcisus Rusch Clementina ] om. Weber |
26 qui Rusch Clementina ] quia R Cava D Weber |
27 exercitui A Σ Rusch Clementina ] exercitum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,37 

Et ait David : Dominus qui eripuit28 me de manu leonis
28 eripuit Rusch Clementina ] eruit Weber
et de manu ursi ipse me liberabit29 de manu Philistei huius. Dixit autem Saul ad David : Vade et Dominus tecum sit.
29 me liberabit Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,38 

Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam eream super caput eius et vestivit eum lorica.
Numérotation du verset 1Rg. 17,39 

Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam30, cepit temptare si armatus posset incedere, non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere quia nec usum habeo. Et deposuit ea
30 super vestam suam D Φ Rusch Clementina ] super veste sua Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,40 

et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque
limpidissimos lapides de torrente
et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversus Philisteum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,41 

Ibat autem Philisteus incedens et appropinquans adversum David et armiger eius ante eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,42 

Cumque inspexisset Philisteus et vidisset David despexit eum. Erat autem31 adolescens rufus
31 autem] enim Weber
et pulcher aspectu.
Numérotation du verset 1Rg. 17,43 

Et dixit Philisteus ad David32 : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisteus David in diis suis.
32 ad David] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,44 

Dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus celi et bestiis terre
Numérotation du verset 1Rg. 17,45 

Dixit autem David ad Philisteum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clipeo, ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei, agminum Israel quibus exprobrasti
Numérotation du verset 1Rg. 17,46 

hodie, et dabit te Dominus in manu mea,
et percutiam te, et auferam caput tuum a te, et dabo cadavera33 castrorum Philistiim hodie volatilibus celi,
33 cadavera Cava Φ Rusch Clementina ] cadaver Weber
et bestiis terre,
ut sciat omnis terra quia est Dominus34 Deus in Israel,
34 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,47 

et noverit universa Ecclesia hec, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus, ipsius enim est35 bellum et tradet vos in manus nostras.
35 enim est Λ D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,48 

Cum ergo surrexisset Philisteus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philistei.
Numérotation du verset 1Rg. 17,49 

Et misit manum suam in peram tulitque unum
lapidem et funda iecit et circumducens36 percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius,
36 circumducens Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
et cecidit in faciem suam super terram.
Numérotation du verset 1Rg. 17,50 

Prevaluitque David adversum Philisteum in funda et lapide37, percussumque Philisteum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
37 et lapide Rusch ] et in lapide R A C m
Numérotation du verset 1Rg. 17,51 

cucurrit, et stetit super Philisteum,
et tulit gladium eius,
et eduxit de vagina sua et interfecit eum
preciditque caput eius. Videntes autem Philistiim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 17,52 

Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt38 Philisteos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philistiim in via Sarim, et39 usque ad Geth, et usque Accaron40.
38 sunt Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
39 et Rusch Clementina ] om. Weber |
40 Accaron bis Weber ] Accharon bis Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 17,53 

Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisteos, invaserunt castra eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,54 

Assumens autem David caput Philistei
attulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo
suo.
Numérotation du verset 1Rg. 17,55 

Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisteum ait ad Abner principem militie : De qua stirpe
descendit hic adolescens41 ? Dixitque Abner : Vivit anima tua
41 adolescens] + Abner Weber
rex si novi.
Numérotation du verset 1Rg. 17,56 

Et ait rex : Interroga tu cuius filius sit iste puer.
Numérotation du verset 1Rg. 17,57 

Cumque regressus esset David percusso Philisteo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule42 caput Philistei habentem in manu.
42 Saule Rusch Clementina ] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,58 

Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethleemite43 ego sum.
43 Bethleemite Weber ] Bethleemeit cacogr. Rusch

Capitulum 17

Numérotation du verset 1Rg. 17,1 
marg.| marg.| {421} .1. Congregantes. Postquam descripta est ipsius David electio hic consequenter describitur contra eum Saulis emulatio. Et primo ponitur huius emulationis causa. secundo invidia subsecuta c. 18. Circa primum sciendum quod causa emulationis fuit laus ipsius David ex victoria quam habuit contra Philistheum, prout exprimitur c. 18. Et ideo in hoc ca. primo describitur belli apparatus. secundo ipsius David adventus, ibi : David autem. tertio David conflictus, ibi : Audita sunt. quarto ipsius triumphus, ibi : PrevaluitqueDavid. Circa primum premittitur utriusque exercitus situatio cum dicitur.
marg.| .2. In Socho. hoc dicitur ad differentiam illius Socho que est ultra Iordanem, ubi Iacob mansit declinans ab Esau, ut habetur Gn. 33.
Numérotation du verset 1Rg. 17,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,3 
marg.| .3. Et Philisthiim. ad hoc enim uterque exercitus stabat in monte valle existente in medio, ut si unus exercitus vellet venire ad alium, ille exercitus qui stabat in monte opposito haberet avantagium interficiendi adversarios de valle ascendentes ad eum. Secundo ponitur ipsius Goliath gloriatio, ubi premittitur eius statura et armatura, cum dicitur.
Numérotation du verset 1Rg. 17,4 
marg.| marg.| {422} .4. Et egressus. Hebrei vero dicunt hic, Et egressus est vir intermedius de aciebus Philisthinorum et dicitur intermedius homo fortis et audax, et confidens de fortitudine sua. egreditur ante aciem suorum, paratus preliari contra alium venientem de acie opposita, sicut solent facere in exercitibus aliqui volentes ostendere suam probitatem et littera sequens consonat huic dicto.
marg.| .5. Altitudinis. Cubitus secundum unam opinionem continet duos pedes usuales. secundum aliam vero pedem et dimidium, et sic secundum utramque expositionem vel opinionem patet altitudo ipsius.
Numérotation du verset 1Rg. 17,5 
marg.| .6. Et cassis. hic dicunt aliqui quod nomine eris intelligitur omne genus metalli. et sic in hoc loco pro ferro accipitur es, ita quod cassis erea idem est quod cassis ferrea, quia non solet fieri de ere, sed de ferro.
marg.| .7. Et lorica id est concatenata, quia fit de annulis ad modum catene coniunctis. Hebrei autem hic dicunt, Et lorica squamata induebatur, quia super loricam habebat armaturam factam de laminis ferreis per modum squamarum ordinatis, sicut est genus armature quod vocatur plates gallice. et hoc erat ne per foramina lorice sagitta vel spiculum, aut gladius posset transire.
Numérotation du verset 1Rg. 17,6 
marg.| marg.| {423} .1. Et ocreas. In hebreo habetur : Et vasaria frontaria versus pedes eius, quia de galea que erat erea super verticem descendebat quedam lamina operiens Nasum et tendens deo rsum usque ad collum versus pedes. sicut solebat fieri in antiquis galeis.
marg.| .2.  Et clypeus ereus tegebat humeros. Hebrei dicunt. Et spiculum ereum inter scapulas eius et dicitur hic spiculum secundum eos quedam lamina descendens a casside procedens in acutum inter scapulas, ut sic protegeret collum et iuncturam armorum capitis et corporis.
Numérotation du verset 1Rg. 17,7 
marg.| .3. Et armiger. In hebreo habetur : Et portans peltam suam vel scutum ante eum, sicut solet fieri pugilibus quando vadunt ad congrediendum, sed quando debent actu congredi tunc traditur eis scutum. Ex hoc etiam patet, quod predictum est scilicet quod illud, quod dependebat a galea inter humeros, non erat proprie clypeus. secundo ponitur ipsius Goliath gloriatio, cum dicitur.
Numérotation du verset 1Rg. 17,8 
marg.| .4.  Stansque. ut magis videretur.
marg.| .5.  Clamabat. ut a longe audiretur.
marg.| .6.  Adversus id est agmina armatorum.
marg.| .7. Quare scilicet in tanto numero quasi d<icat> cito potest finiri negotium per singulare certamen inter me, et unum de vestris a vobis electum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,10 
marg.| Et sequitur : .8. Et aiebat se iactando et exercitui Israel exprobrando. Ideo subditur :   Ego.
Numérotation du verset 1Rg. 17,11 
marg.| .9.  Audiens. propter altitudinem stature et robur armature.
marg.| .10. Et metuebant. quia nullus audebat hoc duellum recipere.
Numérotation du verset 1Rg. 17,12 
marg.| .11. David autem. hic consequenter describitur ipsius David adventus missi a patre. ideo dicitur. David autem id est Bethlehemite, quia Bethlehem altero nomine vocatur Ephrata, ut habetur Ge. 60.
marg.| .12.  De Bethlehem. hoc dicitur {424}ad differentiam alterius Bethlehem que non est in tribu Iuda.
marg.| .13. Qui. computando Ionathan, qui erat filius adoptivus, ut dictum est capitulo precedenti.
marg.| .14. Senex, quia iam erat emerite militie.
Numérotation du verset 1Rg. 17,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,15 
marg.| .15.  Abiit. quia non habebat officium coram eo citharizandi, ideo ad officium pristinum reversus est in domum patris sui.
Numérotation du verset 1Rg. 17,16 
marg.| .16.  Procedebat. Bis in die ad sui iactantiam et Israelis vituperationem.
marg.| .17.  Et stabat quadraginta. exercitus enim Philisthinorum stabat in uno monte et exercitus Israel in monte alio opposito. et vallis erat intermedia, et ideo quilibet exercitus sic diu stabat in loco suo. quia nec iste exercitus, nec ille audebat in vallem descendere ad procedendum contra adversarios, quia exercitus stans in loco suo statim posset alium lapidibus obruere.
Numérotation du verset 1Rg. 17,17 
marg.| .18. Accipe fratribus tuis ephi polente. In hebreo habetur ephi granate id est granorum tritici decoctorum. Ephi autem quedam mensura est, continens decies gomor. prout dictum fuit Exodi 16.
Numérotation du verset 1Rg. 17,18 
marg.| .19. Et decem formellas casei id est decem caseos parvos habentes formam parvam.
marg.| .20. Has deferes. qui preerat millenario, in quo erant filii sui ordinati, ut sic tribunus magis condescenderet eis, et precaveret eorum periculo. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset 1Rg. 17,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,20 
marg.| .21.  Et venit. Et secundum hoc Megala est nomen proprium. Hebrei dicunt quod est nomen commune, et significat circulum, quia in situatione castrorum debet fieri fossatum in circumitu secundum quod docet Vegetius in libro de re militari, quia quantumcumque sit parvum, tamen castra intra locata sunt magis secura contra repentinum hostium incursum. Et ideo subditur :
marg.| .22.  Et venit ad exercitum. extra predictum circulum in {425}quo remanserunt sarcine et aliqui eas custodientes.
Numérotation du verset 1Rg. 17,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,22 
marg.| Sequitur : .1. Et interrogabat. secundum mandatum patri sui.
Numérotation du verset 1Rg. 17,23 
marg.| .2. Apparuit. In hebreo habetur intermedius, et exponatur sicut supra.
Numérotation du verset 1Rg. 17,24 
marg.| .3. Omnes. Non est intelligendum quod totus exercitus fugeret, sed intelligendum est quod nullus audebat egredi faciem ad obviandum illi, et pugnandum inter acies duorum exercituum. Sequitur:
Numérotation du verset 1Rg. 17,25 
marg.| .4. Virum ergo. hoc enim fecerat rex proclamari per exercitum antequam David veniret.
Numérotation du verset 1Rg. 17,26 
marg.| .5. Et ait David ad viros. Licet enim iam audisset David, ut dictum est, tamen volebat a pluribus requirere ad maiorem certitudinem, nec querebat ista David cupiditate lucri, vel honoris principaliter, volebat {426}enim pugnare cum eo propter gloriam Dei, ut videbitur, et propter liberationem populi, libertas autem a tributo, et alia regis promissa non alliciebant eum ad hoc, nisi tantum consequenter.
Numérotation du verset 1Rg. 17,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,28 
marg.| .6. Quod cum audisset etc.  iratus. quia timebat ne fatuitate iuvenili exponeret se periculo. Vel ut alii dicunt, quia credebat eum in superbiam erectum eo quod fuerat inunctus in regem pre fratribus suis, ut dictum est supra 16. cap.
Numérotation du verset 1Rg. 17,29 
marg.| .7. Et dixit David quid feci. quasi dicat, adhuc nihil reprehensibile attentavi.
marg.| .8. Numquid non verbum est ? quasi diceret non posui me ad pugnam, sed ad audiendum verba de statu exercitus ad referendum patri.
Numérotation du verset 1Rg. 17,30 
marg.| .9. Et declinavit. In quo apparet humilitas David, quia reprehensionem fratris irrationabilem patienter portavit.
Numérotation du verset 1Rg. 17,31 
marg.| {427} .1. Audita. Hic consequenter describitur ipsius David conflictus. Ad maiorem tamen sequentium intelligentiam hic queritur utrum duellum sit licitum et videtur quod sic per factum ipsius David qui ad duellum voluntarie ivit ut patet in Textu, nec ex hoc reprehenditur in Scriptura, sed magis commendatur, ergo etc.
marg.| Contra quia in duello datur potestas vel saltem conceditur licentia utrique interficiendi se mutuo. Cum igitur alter illorum sit innocens, prestatur auctoritas, vel saltem datur licentia interficiendi innocentem. Quod simpliciter est illicitum quia contra dictum iuris naturalis, et contra divinum preceptum. Ergo, etc.
marg.| Responsio: Duellum potest accipi dupliciter. Uno modo proprie, et sic duellum est singularis pugna duorum, ut per victoriam unius appareat eius iustitia tanquam per divinum iudicium, et alterius iniustitia, et sic secundum omnes doctores duellum est illicitum, tam ex parte appellantis quam etiam recipientis, et etiam iudicantis et consulentium et favorem prestantium, quia ibi est manifeste tentatio divina, et hoc modo videntur loqui de duello iura ipsum prohibentia : Secundo <libro Decreti>, questione 1. “Monomachiam”a ; et Extra, De purgatione vulgari1, Cum suscepisti2b. Nisi per revelationem divinam manifestum fuerit quod Deus velit sic indicare suam iustitiam. Et hoc modo dicunt sancti et doctores catholici, David singulare certamen iniit cum Golia, quia sibi revelatum fuit a Domino quod sic volebat indicare suam iustitiam contra Philistheos. unde procedens contra Philistheum dixit : Ego venio   contra   te in nomine Dei viventis, etc. et sic non fuit proprie duellator, sed magis divine iustitie executor. Alio modo potest accipi duellum large, prout est bellum singulare unius cum uno absque expectatione divini iudicii, sed ut per virtutem, artem, vel fortuna, vel omnibus istis vel aliquibus eorum concurrentibus aliqua controversia inter eos criminalis vel civilis terminetur. Et sic adhuc dicunt aliqui quod duellum est omnino illicitum, non solum a parte appellantis et iudicantis, sed etiam recipientis, ita quod magis debet sustinere rerum suarum spoliationem, et sue persone suspensionem, et mortem quam duellum recipere, etiam dato quod se sentiat innocentem. Cuius ratio, est, quia intentio sic intrantis duellum est interficere adversarium suum, quod nulli persone private licitum est, quia est contra preceptum divinum. Et ad hoc inducunt verbum beati Augustini libro de libero arbitrio, dicentis sic : Quomodo possum arbitrari istos carere libidine, qui pro his quoque rebus gladiantur quas possunt amittere inviti ? et inter istas res secundum ipsum ponitur vita propria, ut ibidem premittitur, ergo, etc. Sed ista sententia videtur aliis nimis dura. propter quod dicunt, quod si appellatus de duello non possit declinare, ut pote quia denegantur sibi probationes alie, et si appellet non defertur appellationi sue, potest licite se defendere duellando, et non solum in causa criminali pro vita sua defendenda, sed etiam in causa civili. Quia sicut licitum est alicui bellare ad sui corporis defensionem, ita etiam ad rerum suarum conservationem. Nec valet ut videtur, quod alii arguunt, quod intendere alium occidere est contra dictamen nature. Dicendum quod hoc verum est, si per se intendatur sed in hoc casu non intenditur nisi per accidens, si non possit aliter vitam suam, vel res suas servare, ad quorum conservationem per se dirigitur intentio sua, quod patet ex hoc, quod declinat duellum quantum potest, et ad conservationem vite proprie, et rerum suarum magis inclinat natura, propter quod argumentum quantum ad hoc videtur magis ad oppositum. Quod autem additur, hoc esse contra preceptum divinum. Dicendum quod preceptum divinum quod {428}est. Non occides, intelligitur de occisione innocentis. Appellans autem in hoc casu non est innocens, nec per consequens iste se defendens de mandato et voluntate iudicis non videtur peccare, maxime pro sue vite tuitione. Ad dictum vero Augustini potest dici quod loquitur inquisitive et dubitative, et non determinative. Dicunt tamen isti, quod licet appellatus in duello in hoc casu excusetur a peccato, appellans tamen et iudex auctoritatem vel licentiam prestans semper peccant mortaliter. Sed quia multi principes sancte vite, et qui bonorum consilio utebantur, aliquando duella sustinuerunt seu concesserunt ut beatus Ludovicus rex Francie, Carolus magnus, et plures alii, et Archiepiscopi et Episcopi iustitiam temporalem habentes, videtur durum duella condemnare in omni casu ex parte iudicum. Ideo, absque assertione aliqua et per modum collationis, potest dici quod in aliquo casu a iudicibus possunt permitti, utpote quando aliqui nobiles habent inter se bellum quod possunt movere ex longa consuetudine, quamvis superiorem habeant, ut patet in pluribus terris, et regnis, et ex hoc unus vastat terram alterius ferro et igne, in quo subditi qui sunt innocentes in rebus et corporibus multipliciter affliguntur, et aliquando contingit quod unus coram superiori principe provocat alium ad duellum et alius statim recipit absque ulla recusatione. Si iudex in tali casu probabiliter videat quod predicta vastatio subditorum innocentum per duellum istud debeat terminari, non videtur peccare tale duellum permittendo. Quia ei qui habet curam alicuius communitatis, licitum est minora mala permittere ad evitandum maiora. Sicut licite permittuntur meretrices in civitatibus, ne omnia turbentur libidinibus, ut etiam dicit Augustinus. sic autem videtur esse in proposito, ut patet ex predictis. Et eadem ratione videtur esse de ignobilibus bellum ad invicem movere non potentibus in aliquo casu, ut sic per hoc quod nullus posset alium provocare ad duellum, multiplicarentur homicidia occulta in terra, eo quod homicide tales non timerent ad duellum ab aliquo provocari. In tali casu non videtur illicitum principi aliqua duella permittere, ut predicta homicidia cessent, que sunt maiora mala.
a ¶Fons: <Revera> Grat., 2, 2, 5, 22 (Friedberg 1.464) : « In nouo testamento monomachia non recipitur. Item ex decreto Nicolai Papae. Monomachiam uero in lege non assumimus, quam preceptam fuisse non reperimus, quam, licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum Dauid et Goliam sacra prodit istoria, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi diuina sanxit auctoritas, cum hoc et huiusmodi sectantes Deum solummodo temptare uideantur”.
b ¶Fons: Cf. Gregorius IX, Liber Extra, 5.35, Friedberg 2.877 : «CAP. I. Duella et aliae purgationes vulgares prohibitae sunt, quia per eos multoties condemnatur absolvendus, et Deus tentari videtur. H. d. totus titulus. Celestinus III. Cura suscepti regiminis + 'nos inducit, ut fratrum nostrorum debeamus consultationibus respondere, et ab eis, quantum humana permittit fragilitas, dubitationis scrupulum amputare'. 'Inde est, quod,' Quum tua fraternitas duxerit sedem apostolicam consulendam, utrum super ecclesiarum possessionibus duella debeant sustineri, tuae duximus sollicitudini respondendum, quod in eo casu, vel 'in' aliis etiam hoc non debes aliquatenus tolerare ».
1 purgatione vulgari] pūgna vulgara (?) Urb22
2 Cum susceptisti Re172 (54rb) Urb22 Ed1471 ] Cura suscepti Ed1590 Ed1603 [Nota : Je restitue provisoirement la leçon des témoins anciens, bien qu’elle semble erronée par rapport à l’édition des Decrétales citée, parce qu’elle est susceptible de refléter le texte de la documentation à l’usage de Nicolas de Lyre.]
marg.| Huic autem dicto videtur concordare dictum sancti Thome de Aquino in sua Summac ubi dicit quod quando in duello non expectatur aliquis eventus miraculosus, sicut est in proposito, ut patet ex supra dictis, tunc tale duellum appropinquat ad communem rationem sortium. Sortibus autem licitum est uti in pluribus casibus, ut ipse ibidem dicit.
c Thomas de Aquino, Summae theologiae, Secundae secunda pars, q. 95, a. 8.
marg.| Ad primum argumentum de David patet solutio ex predictis.
marg.| Ad argumentum alterius opposite partis potest dici quod non datur licentia occidendi innocentem in casibus predictis, quia nullus duellantium predicto modo est immunis a culpa, eo quod voluntarie ponunt se ad hoc pretermissis aliis viis secundum ordinem iuris.
marg.| His dictis ad expositionem littere revertamur. Audita sunt etc. Hic describitur ipsius David conflictus, et primo bellum ab eo petitur, cum dicitur.
Numérotation du verset 1Rg. 17,32 
marg.| .2. Ego servus tuus vadam. Constanter enim se obtulit propter revelationem Dei sibi factam, ut predictum est. Sed quia Saul nolebat ei concedere, eo quod timebat ne vinceretur, quia adhuc erat iuvenis in etate, nec videbatur ad robur viri pervenisse, ideo David bellum desiderans declarat suam fortitudinem et audaciam, dicens.
Numérotation du verset 1Rg. 17,33 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,34 
marg.| .3.  Pascebat servus. Nec dicebat hoc David ad iactantiam, sed ad Dei gloriam cui hoc principaliter attribuebat, de quo etiam adiutorio contra Philistheum istum confidebat.
Numérotation du verset 1Rg. 17,35 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 17,36 
marg.| Ideo subditur : .4. Erit igitur Philistheus hic, etc. Quod autem utrumque David attribueret Deo principaliter, patet ex hoc quod subditur :
Numérotation du verset 1Rg. 17,37 
marg.| marg.| { 429 } .1. Dominus qui eripuit me de manu id est de potestate eius. Secundo bellum ipsi David conceditur, cum dicitur.
marg.| .2. Dixit autem. Ex hoc dicunt aliqui quod revelatum fuit Sauli quod David vinceret Philistheum. Fiunt enim aliquando revelationes divine etiam malis hominibus propter commune bonum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,38 
marg.| .3. Et induit. Non est intelligendum quod arma Saulis facta pro suo corpore tradita fuerint David, quia ab humero et supra eminebat super totum populum, ut dictum est supra 10. capitulo.
Numérotation du verset 1Rg. 17,39 
marg.| Illa enim arma omnino fuissent improportionata ipsi David. Et si dicatur quod propter hoc ea dimisit postea, non est verum quia in dimittendo non allegavit armorum improportionem, {430}sed inconsuetudinem portandi, ut patet infra. Arma igitur Saul quibus David fuit indutus intelliguntur quia erant de armamentario suo et dedit ea David quia tunc eum militem fecit. Tertio David cum Philistheo congreditur, qui congressus describitur, cum dicitur :
Numérotation du verset 1Rg. 17,40 
marg.| .4. Et tulit baculum suum id est consuetudinarie.
marg.| .5. Et elegit sibi quinque limpidissimos lapides id est duros et planos, et rotundos sine angulis, quia tales magis directe proiiciuntur, et maiore impetu.
marg.| .6. Et processit etc. constanter et intrepide de Dei auxilio confidens.
marg.| .7. Ibat autem scilicet plane, propter pondus enim armorum non poterat currere sicut David.
Numérotation du verset 1Rg. 17,ad litteram 
marg.| marg.| { 431 } .1. Despexit eum , reputans eum nullius momenti ad pugnandum secum.
marg.| .2. Numquid quasi d<icat> canis qui est inermis potest timere baculum, non ego. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Tu venis ad me id est confidens de armis et virtute tua.
marg.| .4. Ego autem venio ad te in nomine Domini. confidens de virtute divina.
marg.| .5. Et dabit. ex hoc patet quod super hoc divinam revelationem habuerat, quia futurum contingens certitudinaliter prenuntiat.
marg.| .6. Festinavit. proiicere lapidem antequam Philistheus esset sibi nimis propinquus, quia talis ictus fortior est aliquantulum a longe.
marg.| .7. Tulitque. Mt. 4. dicit quedam Glossa, quod Christus vicit diabolum tribus tentationibus sicut David Goliath tribus {432}lapidibus. Sed illa Glossa non est multum autentica, quia non dicitur ibi cuius sit, et ideo videtur esse quedam glos. magistralis, propter quod magis est adherendum textui sacre scripture, qui videtur hic innuere, quod David uno tantum lapide Philistheum vicit.
marg.| .8. Et infixus. Dicunt aliqui quod ferrum galee cessit lapidi miraculose. Vel potest dici absque tali miraculo, quod galea sic erat facta, quod facies erat discooperta illa parte qua operiebatur lamina ferrea descendente super nasum, ut dictum est supra.
marg.| .9. Prevaluitque. Hic consequenter describitur ipsius David triumphus, et patet littera usque ibi :
marg.| .10. Et eduxit. Philistheus enim adhuc eum non extraxerat, quia prius cum hasta pugnare volebat, sicut faciunt milites in duellis prius invadendo se cum lanceis.
Numérotation du verset 1Rg. 17,ad litteram 
marg.| marg.| { 433 } .1. Videntes. divino miraculo.
marg.| .2. Fugerunt. territi divino iudicio. cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Assumens autem. non tunc sed postea ad terrendum Iebuseos, ibi habitantes in fortalitii fortitudine confidentes.
marg.| .4. Arma vero eius posuit in tabernaculo scilicet Domini, quod patet ex hoc quod dicitur infra 21. quod gladius Goliath erat involutus post Ephod in templo Domini.
marg.| .5. De qua. Licet autem David fuisset cum Saul, ut patet ex predictis c. 16. tamen nunc non cognoscebat, quia sicut dicit Aug. Interim barba creverat adolescenti que notabiliter mutat aspectum faciei. Potest etiam dici quod Saul ex demonis afflictione habebat{434}memoriam, et phantasiam perturbatam et impeditam a cognitione.
marg.| .6. Dixitque modus est iurandi et est sensus : Sicut verum est, quod ego desidero vitam tuam : sic verum est quod ego non novi, et accipitur hic si, pro non. Nec mirum si Abner non cognoscebat David : quia erat princeps militis, et sic erat occupatus contra adversarios in extremitatibus regni rege in domo manente, et David adhuc cum Saule parum fuerat, ita quod forsitan Abner eum ibidem non viderat.
marg.| .7.  Et ait. Fecerat enim proclamari quod filiam suam daret ei qui Philisteum percuteret, ut dictum est supra : et ideo volebat scire si esset de bono genere, ita quod filia sua esset illi competenter assignata.
Numérotation du verset 1Rg. 17,moraliter 
marg.| marg.| {421} .1. Congregantes autem. Hic agitur de duello David contra Goliath Getheum : per quod significatur allegorice pugna Christi contra diabolum. Circa quod notandum, quod sicut in precedenti c. significatus est Christus per Isai, sic per ipsum potest {422}hic Deus pater significari, eo quod pater et filius unum sunt in substantia et operatione, sicut dicit Io. 10.f. Ego et pater unum sumus. Igitur per Isai mittentem filium suum David ad fratres suos visitandum, dicens.
Numérotation du verset 1Rg. 17,moraliter 
marg.| marg.| { 423 } .20. Fratres tuos. et significatur Deus pater filium suum mittens in mundum, ut salvetur per ipsum. Io. 3. Per hoc autem quod David {424}debellavit Goliath Getheum, et per hoc. Philisthinorum exercitum sicut dicitur infra.
Numérotation du verset 1Rg. 17,moraliter 
marg.| marg.| { 433 }.1. Videntes. significatur quod Christus debellavit principem demonum et eius exercitum. Per baculum autem et quinque lapides quibus David Goliath debellavit significatur crux sancta, et quinque vulnera per que Christus de diabolo et angelis eius triumphavit. Per hoc autem quod David gladio Golie caput eius amputavit, significatur quod sicut diabolus per lignum devicerat genus humanum in homine primo. sic per lignum devictus est ab homine Christo. Moraliter per David inunctum a Samuele significatur {434}quilibet Christianus bonus a Christo inunctus unctione gratie, propter quod timere non debet potestatem et arma Sathane, sed constanter ipsum aggredi cum baculo sancte crucis ipsum per fidem interius portando, et exterius in signo. Et quinque lapides id est exercitio quinque sensuum in bonis et sanctis operibus. 1. Pe. 4.a. Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini : et sic diabolus devictus cum exercitu suo fugit confusus. Iac. 4.b. Resistite diabolo, et fugiet a vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 17,additio 
prol.| {433}In capitulo 17. ubi dicitur in postilla ad maiorem sequentium intelligentiam : hic queritur utrum duellum sit licitum, etc. Licet causa collationis et absque assertione multa falsa possint dici, in sacra tamen scriptura vel in eius expositione non videntur falsa aliquo modo persuadenda : posset enim inde sequi error in opere vel in mente. Unde in proposito circa questionem motam per postillatorem cum assertione vera : dicendum quod duellum ex parte iudicum semper est illicitum, etiam in casibus positis a Postill<atore> Quod patet ex hoc, nam auctoritates textuales decretorum et canonum per postillatorem allegate, indistincte loquuntur. non excusantes in aliquo casu in duellis iudicem a peccato neque duellantes, saltem quo ad utramque partem duelli. In illo enim cap. Monomachia id est per ipsum postillatorem allegato expresse habetur sic : Hec et huiuscemodi sectantes Deum solummodo tentare videntur, que quidem verba indistincte loquuntur. Ubi attendendum est, quod non dicit, omnes hec sectantes tentant Deum, sed videntur tentare, ut intelligatur quod posito casu quod aliquis ex his sectantibus intendat alium finem forte rectum : quia tamen apparentia est mala, cavendum est. Nam secundum Apost. 2. Thes. 5. ca. etiam ab habente speciem mali abstinendum est. Idem modus dicendi in capitulo : dilecti de purgatione vulgari ubi in simili materia sic huiusmodi iudicium penitus est interdictum. utpote in quo Deus tentari videtur. et in ea. suscepti regiminis ti. predicto tractans specialiter de duello expresse dicitur quod in eo casu vel aliis hoc non debeat aliquatenus tolerari. In quo habetur manifeste, quod non solum prohibentur duella fieri seu committi, sed etiam eorum toleratio est prohibita, quod est de directo contra positionem Postillatoris. Illud autem quod dicitur ad auctoritatem Augustini, quod loquitur inquisitive seu dubitative, et non determinative, non habet aliquod fundamentum : eo quod non ostendit contrarium dictum ipsius Augustini, nec quod predicta retractet in libro retractationum. Similiter{434}nec doctores predictas auctoritates iuridice exponentes, ipsos iudices videntur excusare. Unde nec ipse postillator aliquem doctorem allegat, nisi Sanct. Thomam, qui nihil facit pro opinione sua, ut patebit. Leges etiam seculares ab ipsis philosophis condite, qui de precepto prohibitionis divine tentationes non curant, adhuc duellum videntur simpliciter prohibere, ut de gladiatoribus leg. unica. Cum igitur nec per auctoritates textuales, nec per doctores talis excusatio scilicet iudicum in duello appareat, deveniendum est ad rationes per Postillatorem allegatas, et casus per ipsum positos, qui si bene aspiciuntur non videntur contra hanc assertionem aliquid facere. Ad cuius evidentiam sciendum quod licet habenti curam alicuius communitatis licitum sit permittere minora mala, ut evitentur maiora, ut patet de meretricio per ipsum allegato, nemini tamen licet facere mala ut eveniant bona. Unde in gl. 2Rg. 21. Vana spe securitatis a diabolo dividuntur, qui dicunt, faciamus mala ut eveniant bona, talium enim damnatio iusta est, cuius ratio est manifesta. Non enim sola bonitas finis sufficit ad faciendum actum bonum, nisi simul concurrant, alie bonitates ad hoc requisite, ut satis declarat S. Thom. 1. 2. q. 18. art. 4. In responsione ad ultimum argumentum. Et ideo licet tolerare meretricium, quia propter bonum finem sit permissum, numquam tamen committere meretricium, seu eidem auxilium aut consilium prestare est licitum. Sed constat quod principes seu iudices duellorum non solum concurrunt in huiusmodi duellis permittendo seu tolerando, sed etiam faciendo, seu auxilium prestando, et hoc multipliciter. Primo, quia de eorum mandato et auctoritate ordinantur seu assignantur loca et tempora duellandi. Similiter et de eorum auctoritate et mandato dantur conservatores seu rectores, qui utrosque duellantes custodiant a fraudibus que circa partialitatem amoris utriusque et in aliis huiusmodi possunt contingere. Similiter per principes seu iudices coram quibus {435}duella exercentur, oportet quod utraque pars sit tuta a violentia. sic quod neuter duellantium possit ab amicis seu aliis iuvari ut alterum invadat seu supprimat, vel ipsum a limitibus per principem seu iudicem assignatis expellat. Nisi enim aliquis habens auctoritatem ad hoc seu potestatem talia duella a violentia extrinseca securaret, iam non esset duellum sed bellum, cum utraque pars posset convocare amicos et faventes seu coadiutores ad alium convincendum : quod est contra rationem duelli. Similiter principes seu iudices coram quibus duella exercentur manifeste prestant auctoritatem duello cum controversias seu disceptationes duellantium diffiniunt seu precipiunt decidi seu diffiniri in curiis suis, prout duellum terminatur, s. quod si actor vivat in duello, reus habetur pro condemnato et devicto, tanquam si actor intentionem suam legitime coram eo probasset et econtra. Et super hoc consueverunt ferre sententias verbo et scripto auctoritate iudiciali, sicut fit in aliis causis per legitimas probationes. Unde manifestum est, quod in predictis principes seu iudices non solum dici debent tolerantes minora mala, ut evitentur maiora, sed etiam facientes mala ut bona eveniant, vel ut mala maiora evitentur : quod nullo modo licet quantumcumque malum quod committitur sit modici nocumenti, et bonum quod inde speratur maxime utilitatis. Nam secundum Augustinum non est licitum mendacium pernitiosum proferre pro salute totius mundi, unde in casibus per postillatorem allegatis non excusantur a peccato iudices ex bonitate finis, per vias enim iustitie rectas decet principem talia determinare : non per illas que divino iuri obviant, ut ait Stephanus Papa In capitulo consuluistis. 2.q.5. Spontanea confessione vel testium approbatione delicta concessa sunt vestro regimini iudicare, occulta enim et incognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda hominum. Et ibidem quod sanctorum patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est presumendum. Preterea si in casibus positis a Postil. nullus duellantium est immunis a culpa, eo quod voluntarie ponunt se ad hoc pretermissis aliis viis secundum ordinem iuris. ut idem Postil. dicit in fine istius questionis, a fortiori vinculo iudices qui voluntarie hoc approbant et ad hoc cooperantur modis predictis pretermissis aliis viis iuris et mediis culpabiles magis sunt. Preterea ratio ista Postillatoris in qua dicit quod si unus alium non posset provocare ad duellum, multiplicarentur homicidia occulta in terra, etc. non videtur habere valorem. Nam ex opposito etiam sequeretur multiplicatio homicidiorum seu aliorum malorum in occulto. Ex hoc enim quod unus alium posset provocare ad duellum. illi qui viribus corporis sunt validiores, vel arte bellandi magis eruditi, alios infirmiores occulte opprimerent, confidentes de propriis viribus et huiusmodi : et sic non timerent ad duellum provocare, prout sepe contingit. Quod autem dicit S. Tho. concordari huic dicto etc. nullo modo habet locum si sanctus Tho. bene intelligatur. Nam in 2.2.q.95. In fine ult. art scilicet in responsione ad ultimum articulum, ubi de hoc tractat, dicit quod iudicium ferri candentis in aliquo convenit cum sortibus, s. Inquantum ordinatur ad alicuius facti occulti inquisitionem per aliquod factum ab homine, sed differt a iudicio sortium, inquantum spectatur in iudicio ferri candentis aliquis miraculosus effectus : quod non contingit in ratione sortium. Et postea paucis interpositis dicit quod duella in quibus non spectatur miraculosus effectus, utpote quia pugiles sunt penitus pares virtute et arte, magis accedunt ad communem rationem sortium quam examinatio ferri candentis, ubi miraculum spectatur divinum. hec ille. Sed ex hoc non tollitur quin iudicium duelli illicitum reddatur ex duobus, que ipsemet sanctus doctor ponit in eodem loco tanquam illicita. Primum scilicet quia ordinatur ad iudicandum occulta que divino iudicio reservantur. Secundo etiam quia huiusmodi iudicium non est auctoritate divina sancitum. Et sic sunt intelligenda verba sancti doctoris in illo cap. ut patet bene inspicienti. Cum ulterius dicit postillator, quod principes sancte vite duella sustinuerunt seu concesserunt, ut sanctus Ludovicus rex Francorum et alii etc. Ex hoc non concludit propositum suum, nam fuerunt, multi sancti a Deo in Sacra Scriptura approbati, qui pluries peccaverunt, ut patet de David et aliis, sed peccata eorum non sunt trahenda ad consequentiam : sed sua bona opera.
Numérotation du verset 1Rg. 17,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 17. ubi Postillator sub distinctione in certis casibus dicit iudices non peccare duellum permittentes : Burgens.videtur dicere Postillatorem commisisse crimen lese maiestatis. unde eum stomachanter invadit concludens quod vera assertione generaliter et sine distinctione dicendum sit, quod duellum ex parte iudicum semper sit illicitum, quod persuadet ex hoc, quia ut dicit canon, Monomachiam. 2.q.5. et cetera iura per postillatorem allegata loquuntur indistincte, s. quod nullo casu debent duella fieri, nec tolerari. Sed nimis precisa videtur hec Burgens.sententia. Pensando enim verba iurium iunctis glossis omnium doctorum materia duellorum tractatur sub distinctionibus manifestis. Nam iura loquuntur in casu quo Deus tentari videtur, duella sunt prohibita : A contrario autem sensu quod est argumentum validum in iure, ubi {436}Deus tentari non videtur, permitti possunt : in casu etiam quo ad duellum pretenditur alicuius occulti inquisitio, aut vulgaris purgatio, aut sententie promulgatio iura non permittunt. A contrario autem sensu ut supra, permitti possunt. Est igitur manifesta huiusmodi prohibitionis et permissionis distinctio. In casibus denique per Postillatorem adductis nulla Dei apparet tentatio, sed provocantis presumptio, et assumentis civilis coactio. Nisi enim provocatus ad duellum assumeret, in vulgo iudicaretur, vel iniustus vel effeminatus. ut igitur evadere possit tale vulgi temerarium iudicium, putat duellum necessario assumendum, vel saltem salvo honore non esse declinandum. Et sic intelligo civilem coactionem, et puto utrumque non esse sine culpa, quamvis provocans ceteris paribus, videatur culpabilis magis, iudex tamen permittens non, cum pertineat ad pacem pauperum litis terminatio, et ad reipublice utilitatem manifestam, ut patet in casibus positis a Postillatore, in quibus ex parte duellantium non est aliqua Dei tentatio, sed presumptio virium, artis, et industrie experimentum humane : nec ex parte eorum : imo nec iudicis intentione alicuius occulti inquisitio, nec vulgaris purgatio, ratione cuius in eodem iuris titulo, et 2.q.5.dicitur prohiberi, non videtur peccare iudex, sed potius facere debitum officii sui, et per consequens mereri. Patet igitur quod Burgens. non bene attendit verba iurium et doctorum, asserendo quod omnino loquuntur indistincte. Nam si sine distinctione debeant illa verba accipi, sequitur David assumentem duellum, de quo hic sermo, et Saul permittentem imo approbantem et opem armis ferentem peccasse, quod erroneum est dicere. Et si dixeritis prout doctores communiter dicunt, hunc casum factum ex Dei revelatione, patet quod in casibus huiusmodi distinctio est : et non sunt indistincte illa iura recipienda : Nec Burgens.rationibus Postil. satisfacit. Cum enim arguit, quod curatores rei publice possunt permittere minora mala ut evitentur maiora, ut patet de meretricio secundum Beatum August. Burgens.concedit totum : sed addit impertinenter, quod non potest facere minora mala ut vitentur maiora : quia secundum Apostolum non sunt facienda mala ut eveniant bona, Et tota digressio Burgens.tendit ad hoc, quod iudices non modo sunt duellum tolerantes, sed facientes et eius autores. quod sic ostendere nititur. Nam, ut inquit, eorum auctoritate deputantur certa tempora et loca duellandi. Item ordinantur rectores et conservatores qui utrosque duellantes preseruent a fraudibus et violentia amicorum alteri faventium etc. Ad quod dicendum est, quod ubi iudices circa duella excedunt naturam permissionis : ut puta ex victoria unius partis proferre sententiam contra victum tanquam reum, vel alias : proculdubio peccant, sed ubi iudices non excedunt naturam permissionis ordinantes in favorem iustitie, non duelli, nec duellantium certos modos quibus iniustitia caveri possit circa duellum possibile, non videntur propterea dici debere autores vel factores duelli. patet hoc in exemplo de permisso meretricio. Rectores enim reipublice ipsum permittentes, nolentes tamen meretrices habitare in locis sacris et honestis, ad vitandum sacrorum locorum profanationem et scandalum hominum utriusque sexus honestorum, ordinant specialia loca ubi meretrices et alie persone habitent infames, et non alibi. Quis cum nostro seniore Burgens. desipiens diceret ipsos ex eo meretricii fautores, factores et autores ? Item ordinant, quod sacris temporibus puniuntur lenones prostibula visitantes, aliis autem temporibus non, quis ex hoc dicet eos temporibus permissis fore meretricii fautores ? Item ordinant, quod domibus meretricum sit immunitas, ita quod nemo possit ibi meretricibus aut aliis impune violentiam inferre. ad cavendum seditiones et homicidia. Quis ex his omnibus culpabit Reipublica rectores tanquam malefactores, aut mali cuiuscumque autores, et non potius commendabit eos tanquam prudentes provisores, quia quamvis permittunt propter maius malum vitandum minus, cavent tamen quantum possunt ne in illo minori malo permisso omnes male circumstantie concurrere possint : malum enim est meretricium, sed multo peius est eius exercitium in locis sacris et temporibus et intervenientibus homicidiis. Unde et si caveri non possunt meretricia propter causas, providis tamen rectoribus caventur alia mala concurrere possibilia. Ita dico in proposito, quod si iudices duellum se temere provocantium, propter tutelam pauperum et patrie pacem et utilitatem permittant, non peccant, nec ex hoc naturam permissionis exeunt, si cavent cetera mala quam duellum contingere possunt : Duellum enim sic se provocantium omne quamvis sit malum, sicut et meretricium, utrumque tamen permissum potest per iudices auctoritatem habentes sine peccato conditionari : non in mali favorem, sed in cautelam aliorum concurrere potentium. Incautus igitur Burgens.qui temere in huiusmodi stans reprobat Ludovicum regem Francie et Carolum magnum etc. et si Burgensis diligenter vidisset sanctum Thomam in loco per eum allegato, non dixisset Postillator ipsum male adduxisse. Que enim adducit pro confirmatione sue pretense sententie, quod duellum a parte iudicum semper reddatur illicitum, non valent. Primus enim casus adductus non est ad propositum : videlicet quod duellum semper ordinetur ad iudicandum occulta que divino iudicio reservantur. patet enim ex supra positis esse falsum. Nec secundo adductum valet, quod videlicet omne illud sit a parte iudicum illicitum quod divino iudicio non est sancitum, quia idem argumentum esset de meretricio, quod a Deo non est sancitum, tamen licite permissum, ut supra patuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_17)

Notes :