Capitulum 2
Numérotation du verset
1Rg. 2,1
Exultavit cor meum
in Domino
et1 exaltatum est
1 et Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
cornu meum
in Deo meo2,
2 deo meo R C
Rusch Clementina
] Domino
Weber
dilatatum est os meum
super inimicos meos, quia letata sum in salutari tuo.
Numérotation du verset
1Rg. 2,2
Non est sanctus
ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
Numérotation du verset
1Rg. 2,3
Nolite multiplicare
loqui sublimia
gloriantes
recedant vetera de ore vestro,
quia3 Deus
3 quia
Rusch Clementina
] quoniam
Weber
scientiarum Dominus est,
et ipsi preparantur cogitationes.
Numérotation du verset
1Rg. 2,4
Arcus fortium
superatus est et infirmi
accincti sunt robore.
Numérotation du verset
1Rg. 2,5
Saturati
prius pro pane4
4 pane
Rusch Weber
] panibus
Edmaior.
( Λ H B²) Ω
Ed1530 Clementina cum Psalt. Traiect
., Gregor., Beda etc.
se elocaverunt5 et famelici
5 se elocaverunt] se locaverunt
Weber
saturati sunt.
Donec
sterilis peperit plurimos
et que multos habebat filios infirmata est.
Numérotation du verset
1Rg. 2,6
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos6 et reducit.
6 inferos R Λ
Rusch Clementina
] infernum
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 2,7
Dominus pauperem facit
et ditat,
humiliat
et sublimat7.
7 Sublimat
Rusch
] sublevat
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 2,8
Suscitat
de pulvere egenum
et de stercore
elevat pauperem
ut sedeat cum principibus,
et solium glorie
teneat.
Domini enim sunt cardines terre
et posuit super eos orbem.
Numérotation du verset
1Rg. 2,9
Pedes sanctorum suorum
servabit
et impii in tenebris
conticescent,
quia non in fortitudine sua8
8 sua]
om. Weber
; fortitudine + sua : Σ Λ D et
Clementina
roborabitur vir.
Numérotation du verset
1Rg. 2,10
Dominum formidabunt
adversarii eius,
et9 super ipsos
9 et]
om. Weber
eius + et
Rusch Clementina
in celis
tonabit.
Dominus
iudicabit fines terre,
et dabit imperium
regi suo,
et sublimabit cornu Christi sui.
Numérotation du verset
1Rg. 2,11
Et abiit Helchana in10 Ramatha in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Eli sacerdotis.
10 in]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 2,12
Porro filii Eli,
filii Belial,
nescientes Dominum,
Numérotation du verset
1Rg. 2,13
neque officium sacerdotum ad populum, sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
Numérotation du verset
1Rg. 2,14
et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam sive in cacabum et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israeli venientium in Silo.
Numérotation du verset
1Rg. 2,15
Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem ut coquam sacerdoti, non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam.
Numérotation du verset
1Rg. 2,16
Dicebatque illi immolans : Incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi.
Numérotation du verset
1Rg. 2,17
Erat enim11 peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines sacrificio Domini.
11 enim] ergo
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 2,18
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo.
Numérotation du verset
1Rg. 2,19
Et tunicam
parvam faciebat ei mater sua quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo ut immolaret hostias12.
12 hostias] hostiam
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 2,20
Et benedixit Eli Helchane et uxori eius dixitque : Reddat tibi Dominus13 semen de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
13 tibi Dominus Λ
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 2,21
Visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias, et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
Numérotation du verset
1Rg. 2,22
Eli autem erat senex valde et audivit omnia que faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus que observabant ad ostium tabernaculi.
Numérotation du verset
1Rg. 2,23
Et dixit eis : Quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo ?
Numérotation du verset
1Rg. 2,24
Nolite, filii mei14. Non est enim15 bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini.
14 mei
Rusch Clementina
] mi
Weber
|
15 est enim C Σ Λ Φ
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 2,25
Si peccaverit vir in virum,
placari ei potest Deus, si autem peccaverit in Dominum16
17 vir quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui quia voluit Deus18 occidere eos.
16 peccaverit in Dominum
Rusch
]
inv. Weber
|
17in Dominum A Σ Λ D
Rusch Clementina
] in Domino
Weber
|
18 Deus] Dominus
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 2,26
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.
Numérotation du verset
1Rg. 2,27
Venit autem vir Dei ad Eli et ait ad eum : Hec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Egypto in domo pharaonis ?
Numérotation du verset
1Rg. 2,28
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad19 altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret coram me ephod20 et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
19 ad Σ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
20 coram me - ephod]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 2,29
Quare calce abiicitis victimam meam et munera mea que precepi ut offerrentur in templo ? Et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei ?
Numérotation du verset
1Rg. 2,30
Propterea ait Dominus Deus Israel : Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me sed quicumque honorificaverit21
21 honorificaverit] glorificaverit
Weber
me glorificabo eum, qui autem contemnunt me erunt ignobiles.
Numérotation du verset
1Rg. 2,31
Ecce dies
veniunt et precidam brachium tuum,
et brachium domus patris tui
ut non sit senex
in domo tua.
Numérotation du verset
1Rg. 2,32
Et videbis emulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
Numérotation du verset
1Rg. 2,33
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui
et tabescat anima tua et pars magna
domus tue morietur cum ad virilem etatem venerit.
Numérotation du verset
1Rg. 2,34
Hoc autem erit tibi signum
quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees in die uno morientur ambo.
Numérotation du verset
1Rg. 2,35
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum
et animam meam
faciat et edificabo ei domum fidelem,
et ambulabit
coram Christo meo cunctis diebus.
Numérotation du verset
1Rg. 2,36
Futurum est
autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum,
et tortam panis
dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
ut comedam buccellam panis.
Capitulum 2
Numérotation du verset
1Rg. 2,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 35va
Numérotation du verset
1Rg. 2,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {321}
.1.
Exultavit.
Gaudium proprie loquendo est delectatio appetitus intellectivi ab intra in bono adepto, vel in presenti. Sed quando resultat in signis exterioribus, tunc dicitur exultatio, et dicitur quasi extra saltatio. Totaliter autem gaudebat Anna de beneficio sibi collato a Deo, secundum illud Ps. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
marg.|
.2.
Et exaltatum est cornu.
Cornu in Sacra Scriptura accipitur promotu cordis tendentis in aliquid arduum. Et si careat regula {322}rationis et legis divine dicitur cornu superbie. Si autem dictis regulis mensuretur, dicitur cornu magnanimitatis vel magnificentia, quod est quando animus ex beneficio a Deo collato in presenti per spem tendit ad maius beneficium ex Dei liberalitate consequendum. Sic autem movebatur Anna in augmentum gratie consequendum a Deo in vita presenti, et complementum glorie in futuro.
marg.|
.3.
Dilatatum est.
Ad Deum aperte et magnifice laudandum de collato mihi filio, et quia Phenenna et liberi eius de hoc torquebantur, ideo subditur :
marg.|
.4.
Super inimicos.
Odiebat enim eorum malitiam, sed diligebat naturam secundum caritatis formam.
Numérotation du verset
1Rg. 2,2
marg.|
marg.| {
323
}
.1.
Non est sanctus,
etc. Quia ipse est sanctus per essentiam : alii autem per participationem, et hoc modo exponatur quod subditur : Et non est fortis, etc.
Numérotation du verset
1Rg. 2,3
marg.|
.2.
Nolite multiplicare,
etc. Hic consequenter Anna invehitur contra ingratam superbiam, quia Phenenna de prole sibi a Deo data superbierat : de quo tamen deberet esse humilior et Deo gratior, et hoc est quod dicitur : Nolite multiplicare, etc. 1. superba et aliorum contemptiva, qualia erant verba Phenenne contra Annam : ut patet ex predictis ca. 1.
marg.|
.3.
Recedant vetera,
etc id est mala verba iam quasi ex longa consuetudine inveterata.
marg.|
marg.| {324}
.4.
Quia Deus scientiarum,
etc. quasi d<icat> nihil latet eum : sed omnia certitudinaliter retinet ad iudicandum etiam secreta cordium, ideo subditur : Et ipsi preparantur cogitationes.
Numérotation du verset
1Rg. 2,4
marg.|
.5.
Arcus fortium.
Arcum fortium vocat linguam Phenenne, et puerorum eius ex qua procedebant verba pungitiva quasi sagitte.
marg.|
.6.
Et infirmi
etc. Loquitur pro se et sibi similibus natura enim in eum erat infirma et impotens ad predicandum, sed roborata est ad hoc ex dono Dei.
marg.|
.7.
Saturati prius,
etc. Loquitur metaphorice, quia prius satiati si postea incurrunt famem et defectum cibi, plus cruciantur, sic fuit de Phenenna, que fuit prius liberis plena, et postea mortui sunt.
Numérotation du verset
1Rg. 2,5
marg.|
marg.| {
325
}
.1.
Et famelici.
quia Anna prius famelica et desiderans de prole habenda, habuit prolem ad sufficientiam, ideo subditur :
marg.|
.2.
Donec. In
hebreohabetur :
Donec sterilis peperit septem.
Sed hoc videtur esse contra illud, quod postea dicitur eodem cap. quod Anna concepit et peperit tres filios et duas filias, et ideo dicunt aliqui Hebrei, quod duo filii Samuelis computantur hic inter liberos Anne : quia de ipsa exiverunt mediante Samuele : et sic dicitur peperisse septem. Alii vero Hebrei dicunt, quod quando Anna pariebat unum puerum, Phenenna sepeliebat duos de suis : et ideo nato quarto ipsius Anne puero, octo liberi Phenenne fuerunt mortui, et sic non remanserunt sibi nisi duo pueri, quia secundum ipsos, decem habuit : ut dictum est supra 1 capitulo Igitur quando vidit, quod Anna quintum conceperat, et apropinquabat partui timuit de morte duorum liberorum, qui sibi remanserunt : propter quod humiliavit se coram Anna : et instanter petiit, ut oraret pro vita puerorum sibi remanentium, quod et factum est. Et ideo illi duo pueri licet essent ipsius Phenenne, tamen de cetero vocati sunt pueri Anne, eo quod eius orationibus erat vita eis concessa. Iste expositiones non habentur de textu : sed ponuntur ab Hebreis ad verificandum hoc dictum,
peperit
septem
.
Et ideo melius videtur dicendum : quod translatio nostra sit melior, in qua dicitur : Peperit plurimos. Ad cuius intellectum sciendum quod dictio {326}Hebraica, que ponitur hic, s. sibeath, equivoca est ad designandum septem : et hanc significationem sequuntur hic Hebrei moderni, ut predictum est, et ad designandum satietatem, et hanc significationem secutus est translator noster : et forsitan illo tempore Hebrei illam sequebantur, secundum hoc igitur Anna peperit satietatem id est habuerat pueros ad sufficientiam, quam sufficientiam expressit translator noster dicendo :
Plurimos,
quod convenientius fuit dicere, quam si dixisset satietatem, vel satis. Secundum enim quod dicit Hiero. In Epist. ad Pammachium de optimo genere interpretandi : Melior interpretatio non semper est transferendo verbum ex verbo, sed aliquando melius est transferre sensum ex sensu : ut eadem veritas diversis proprietatibus idiomatum applicetur.
marg.|
.3.
Et que multos habebat.
quia sicut Anna multiplicabatur in prole, ita Phenenna diminuebatur, secundum quod dicunt expositores Hebrei et catholici.
Numérotation du verset
1Rg. 2,6
marg.|
.4.
Dominus mortificat.
pueros Phenenne.
marg.|
.5.
Et vivificat.
pueros Anne.
marg.|
.6.
Deducit ad inferos. In
hebreohabetur : Ad fossam id est sepulchrum.
marg.|
.7.
Et reducit.
quia aliquando contingit, quod aliqui de quorum sepultura iam tractatur ad vitam reserventur : sicut de Ezechia habetur 4Rg. 20. pro humiliatione sua coram Domino.
marg.|
.8.
Dominus pauperem.
quia de divitiis et honoribus frequenter deiicit {327}aliquos propter eorum superbiam : et aliquos pauperes et abiectos elevat ad divitias et honores, propter eorum humilitatem, per hoc innuit Anna, quod sic factum est a Domino de ipsa et Phenenna.
Numérotation du verset
1Rg. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Domini.
Hic consequenter ponitur Dei magnificatio : et primo quantum ad potentiam, et hoc est in actu creationis, cum dicitur : Domini. Secundo quantum ad sapientiam, in actu gubernationis, cum dicitur.
marg.|
.2.
Pedes.
dirigendo eos in via morum. Tertio, quantum ad eius iustitiam in actu debite punitionis, cum dicitur.
marg.|
.3.
Et impii
scilicet in tenebris culpe, et postea in tenebris gehenne.
marg.|
.4.
Quia non.
quia per potentiam secularem nullus poterit manum Dei evadere.
marg.|
.5.
Dominus. In
iudicio extremo.
marg.|
.6.
Et dabit
id est ipsi Christo, cui pater dedit iudicium, ut habetur Io. 5.d. Et quia iudicabit in forma humanitatis, in qua fuit coram Pilato iudicatus, ideo sequitur :
marg.|
.7.
Et sublimabit
id est uncti sui. Christus enim in humanitate fuit unctus plenitudine gratie. Licet autem Christus appareat in iudicio in forma humanitatis, tamen non erit infirmitati subiectus, sicut fuit coram Pilato. Sed apparebit in forma gloriosa omni creature, etiam supremis angelis prelata. Ideo bene dicitur : Et sublimabit
cornu id est potestatem. Christi sui. Tunc enim potestas Christi sublimabitur, quando omnia ei perfecte subiicientur, quod non est adhuc impletum, secundum quod dicit Paulus Apostolus Hebr. 2.b. Nunc autem necdum videmus omnia
{328}
esse subiecta ei. Ad cuius intellectum considerandum quod in Christo est duplex natura, scilicet divina et humana. Secundum divinam omnia plene sunt ei subiecta, nec potestas eius deprimi potest, aut sublimari, cum sit infinita. Secundum vero naturam humanam sublimata est potestas Christi, et adhuc sublimabitur, licet enim ab instanti illius sancte unionis nature divine et humane in supposito verbi omnia plene subiecta fuerint humanitati Christi auctoritative, non tamen executive. Primum patet, quia quanto aliqua sunt deitati propinquiora, tanto alia sunt ei magis subiecta : sicut patet de elementari regione, que tota subiecta est lationi astrorum, ut omnis virtus eius inde gubernetur, ut dicitur. 1. Meteororum. Corpora vero celestia subiecta sunt angelis sive intelligentiis moventibus ea : et iterum angeli inferioris et medie Ierarchie, subiecti sunt angelis Ierarchie superioris. Natura autem humana in Christo ab instanti unionis predicte propinquior fuit deitati omnibus angelis : quia unita est ei in esse hypostatico. Angeli enim quantumcumque supremi non sunt ei sic uniti, quia nusquam angelos apprehendit, ut dicitur ad Hebr. 2. sed tantum per operationem, s. per apertam visionem et fruitionem perfectam : et ideo ab instanti unionis predicte omnia sunt subiecta Christo homini auctoritative. Secundum similiter patet : quia ante resurrectionem natura humana in Christo fuit possibilis et subiecta penalitatibus ad complendum mysterium nostre redemptionis, et sic non fuerunt ei omnia subiecta executive. Sed quando resurrexit ad vitam immortalem, natura illa fuit plene gloriosa in anima et corpore, et per consequens potestas eius tunc fuit sublimata, propter quod tunc dixit {329}apostolus Mt. 6.d. Data est mihi, etc. Et adhuc sublimabitur in futuro iudicio quando sententia eius quam proferet in natura humana, ut predictum est perfecte implebitur in omnibus tam in electis quam in damnatis, et secundum h.d. hic : Et
sublimabit
.Sciendum autem, quod Ionathan filius Ozihel in translatione Chaldaica alter exponit canticum Anne predictum, cuius sensum accipiam prout potero, addendo etiam aliqua ad maiorem intellectum. Dicit igitur, quod Anna per spiritum propheticum cognovit statum Iudeorum futurum tempore filii sui Samuelis et temporibus sequentibus : et secundum hoc prophetiam suam protulit per modum orationis et divine laudis, sicut et psalmi sunt quedam prophetie prolate per modum laudis divine. Dicit igitur, quod Anna primo spiritu prophetico cognovit filium suum Samuelem futurum prophetam magnum in Israel : et facturum signa et mirabilia, sicut patet, infra 7 capitulo quod ipso offerente sacrificium pro filiis Israel, dominus intonuit fragore magno, et exterruit Philistheos, et debellavit. Et infra 12 capitulo Samuele rogante Deum, dominus dedit voces et pluvias contra solitum cursum nature : ut per hoc populus Israel petendo regem cognosceret se peccasse, ut habetur ibidem. Cognovit etiam, quod tempore filii sui Israelite de servitute Philisthinorum essent liberandi saltem in parte, et secundum hoc dixit : Exultavit cor meum in
Domino : propter predicta. Secundo cognovit in spiritu prophetico, quod filius, filii Samuel, s. Heman cum quatuordecim filiis suis futuri erant cantores divinarum laudum in templo Domini, ut habetur. 1Par. 25. et propter h.d. Et exaltatum est cor meum id est gloria mea in Deo meo. Tertio vidit Anna per spiritum prophetie, quod Philisthei propter captionem arce et deductionem in terram suam percutiendi erant a Domino : intantum, quod compellerentur eam remittere super plaustrum novum cum emenda pro peccati sui recognitione, ponendo in capsella iuxta arcam mures aureos et Anos aureos : ut habetur infra 6. et propter h.d. Dilatatum est os meum, ad narrandum vindictam Domini, super inimicos meos id est Philistheos, qui erant inimici populi Israel, quia letata sum in salutari tuo, in hoc quod coges hostes remittere arcam modo predicto. Quarto vidit Anna, quod Seccacherib dicturus foret blasphemias contra dominum : et quod niteretur destruere civitatem Ierusalem et templum, sed ab angelo Domini percuteretur eius exercitus usque ad 185. milia virorum, et sic compelleretur fugere in terram suam verecunde, ut habetur 4. Re. 19. Et propter hoc dixit Anna : Non est sanctus, ut est
dominus, qui ipse est sanctussanctorum, ut habetur Daniel. 9. Neque
enim est alius extra te scilicet verus Deus, quia aliqui dicuntur dii erronee : sic Iupiter et Saturnus et consimiles, vel participative, ut iudices et viri sancti. Et non est fortis sicut Deus noster, quia in momento et per unicum angelum conteret ipsius Sennacherib exercitum. Quinto vidit futurum esse, quod Nabuchodonosor rex Babylonis destrueret civitatem et templum, et populum Israel captivaret, ut habetur 4Rg. 6. et de hoc multum gloriaretur, propter quod dixit : Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes de civitatis destructione, et populi Israel captivatione. Recedant vetera de ore vestro id est verba superba, que dicuntur vetera, quia initium omnis peccati est superbia, ut habetur. Eccl. 10.b. Quia Deus scientiarum
dominus
est, quasi dicat, ipse scit tempora futura determinata, in quibus adducet super vos vindictam propter peccata, unde et postea Nabuchodonosor in furiam versus est, ut habetur. Daniel. 4. Et Balthasar eius abnepos, secundum Iosephum occisus est. Secundum vero alios Hebreos Balthasar fuit eius nepos, cui concordat dictum Ier. 27.a. Ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis, et servient ei omnes gentes, et filio filii eius, nec plures ibi exprimuntur : et Babylon destructa fuit per Cyrum et Darium, ut habetur. Dan. 5. Et ipsi preparantur cogitationes : quia homo videt ea, que parent, Deus autem intuetur cor. ut habetur : infra 16.b. Sexto vidit, quod Greci afflicturi essent filios Israel tempore Antiochi illustris, qui cegit filios Israel transire ad Gentilem ritum, et in templo Domini posuit abominandum idolum, ut habetur 1. Mach. 1. Et quod per Mathathiam et filios eius Greci forent debellandi, et mundandum templum Domini, ut habetur id est Mach. 3. {330}Et propter hoc dicit Anna. Arcus fortium superatus est id est virtus Grecorum est debellata. Et infirmi accincti sunt robore id est Machabei, qui respectu Grecorum videbantur nullius momenti, et tamen pluries eos superaverunt et de terra Israel eiecerunt, ut patet in processu libri Machab. Septimo vidit in spiritu tribulationem futuram Iudeis tempore Aman Agagite, et filios Israel liberandos ab illa per Mardocheum et Esther, ut habetur in processu libri Esther. Et quantum ad hoc dixit Anna. Repleti, alias saturati prius id est Aman et filii eius pleni divitiis et delitiis temporalibus. Pro panibus se locaverunt, quia pro servanda et sustentanda vita sua libenter supposuissent se servituti Esther et Mardochei, unde Esther 7. dicitur quod Aman rogavit Esther reginam pro anima sua, et famelici saturati sunt id est Iudei qui tunc erant pauperes et abiecti, per Esther et Mardocheum fuerunt elevati per totum imperium Assueri. Donec sterilis peperit plurimos id est Ierusalem sive Iudea, que secundum Hebreos modo dicitur sterilis, eo quod Iudei qui sunt eius filii inde sunt eiecti, et per orbem dispersi : pariet tamen plurimos ut dicunt, quia in adventu Messie quem expectant, dicunt Ierusalem et Iudeam debere repleri filiis Israel ibidem de diversis mundi partibus congregandis, et dicunt quod tunc omnes alie nationes subiicientur eis. Et que multos habebat filios, infirmata est id est Roma sive Romanum imperium, quod vastavit Iudeam et dispersit Iudeos, tunc debilitabitur, et ad nihilum deducetur. Sed illud quod hic dicitur, de partu sterilis, secundum veritatem intelligitur de ecclesia que primo videbatur sterilis propter paucitatem fidelium : sed peperit plurimos in conversione multitudinis gentium ad fidem. Et sic exponit Apostolus ad Galatas 4 capitulo Letaris sterilis, etc. Et que multos habebat filios, infirmata est id est synagoga, ut patet per orbem universum. Dominus
mortificat. Hic consequenter ostenditur secundum dictum Ionathan filii Oziel, unde predicta contingant scilicet ex virtute divina, que potest mortificare viventes, et vivificare mortuos id est potentes huius seculi deducere ad nihilum, et abiectos et impotentes, qui quasi mortui et descendentes ad inferos computantur, reducere ad prosperum et potentem statum. Et eodem modo exponitur quod subditur :Dominus pauperem
facit et ditat humiliat, et sublevat : quia secundum ipsum populum iudaicum quem depauperavit et humiliavit per Romanos, ditabit et sublevabit per regem Messiam, et sic elevabit eum de stercore vilificationis ad sedem glorie et exaltationis temporalis. Domini
enim
sunt cardines terre. In
hebreohabetur : Fortes terre. Et posuit super eos orbem, quia terra tenet infimum locum, sicut in domo fundamentum. Pedes sanctorum suorum servabit, ne ruant in culpam, et inde in gehennam. Et impii in tenebris conticescent, s. In tenebris gehenne. Quia non in fortitudine sua
roborabitur
vir, quia non potest propria virtute subsistere, nisi divina virtute sustentetur. Dominum
formidabunt adversarii eius id est omnes Gentiles, quos vocat omnes extra sectam iudaicam existentes : et ideo vocat eos adversarios Dei, et in adventu Messie deterreri et subiugari : ideo subditur :Dominus
iudicabit fines terre, reddens penam pro peccatis perpetratis. Et dabit imperium regi suo id est Messie futuro secundum ipsos. Et sublimabit cornu id est potestatem Christi sui id est Messie, quod idem significat. Messias enim Hebraice, Christus Grece, et unctus Latine idem significant. Reges enim per inunctionem instituebantur, et Iudei expectant Messiam futurum regem, et dominari temporaliter super totum mundum. Ex predictis patet, quod expectant predictum Messiam circa cessationem Romani imperii, et secundum veritatem ille, qui tunc veniet in maxima potestate temporali erit Antichristus, secundum quod dicit Apostolus 2. ad Thessalonicenses 2.a. ubi signum precedens adventum Antichristi, dixit esse cessationem Romani imperii, dicens : Quoniam
nisi venerit dissensio primum id est discessio a subiectione Romani imperii, secundum quod exponunt doctores, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis id est Antichristus. etc.
Numérotation du verset
1Rg. 2,11
ad litteram
ad litteram
marg.|
.1.
Puer autem.
Ex hoc patet, quod supradictum est, s. quod Elcana pater Samuelis fuit de tribu Levi, aliter filius eius non posset ministrare in templo Domini.
Numérotation du verset
1Rg. 2,12
marg.|
.2.
Porro.
Hic consequenter describitur malitia filiorum Heli et Samuelis, {331}que fuit occasio terminandi regimen iudicum, et inchoandi regimen regum. Primo igitur describitur malitia filiorum Heli. Secundo filiorum Samuelis, c.8. Prima in duas, quia primo describitur filiorum Heli transgressio. Secundo transgressionis punitio, ibi : Venit autem vir Dei. Circa primum describendo filiorum Heli malitiam scriptura simul exprimit Samuelis iustitiam, ut opposita iuxta se posita magis elucescant. Primo ergo exprimitur malitia filiorum Heli, cum dicitur : Porro filii Heli, filii Belial id est absque iugo legis divine. Ideo subditur :
marg.|
.1.
Nescientes dominum neque.
de mandato filiorum Heli, qui erant sacerdotes sub patre suo.
Numérotation du verset
1Rg. 2,13
marg.|
.2.
Et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
etc id est instrumentum ad extrahendum carnes habens tres dentes.
Numérotation du verset
1Rg. 2,14
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
1Rg. 2,15
marg.|
.3.
Etiam antequam
scilicet filii Heli, quia ad eorum officium pertinebat cremare adipes sacrificiorum super altare holocaustorum.
marg.|
.4.
Da mihi carnem ut coquam sacerdoti. In
hebreo habetur : Da
{332}
mihi carnem ad assandum sacerdoti, propter hoc enim volebant accipere carnem crudam, ut coqueretur et pararetur ad eorum voluntatem contra Dei legem.
marg.|
.5. In
cendatur primum iuxta.
Illud enim de sacrificiis debebatur Domino, et ideo primum debebat sibi offerri.
marg.|
.6.
Erat ergo peccatum puerorum.
Dicuntur autem pueri moribus non etate : quia iam erant homines provecti.
marg.|
.7.
Quia detrahebant homines.
Propter quod peccatum eorum erat contra Deum : et redundabat in totum populum. Consequenter iuxta istorum malitiam describitur innocentia Samuelis cum dicitur.
marg.|
.8.
Samuel.
non in officio sacerdotali, sed in ministerio sibi competenti.
marg.|
.9.
Puer accinctus
id est est promptus et paratus.
marg.|
.10.
Ephod.
Non est tale vestimentum sicut ephod summi sacerdotis : quod alio nomine dicitur superhumerale, de quo habetur Ex. 28. sed erat quedam vestis linea, qua utebantur Levite in suis officiis ministrando.
marg.|
.11.
Et tunicam. In
hebreo habetur : Et pallium parvum. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
1Rg. 2,ad litteram
marg.|
marg.| {
333
}
.1.
Et magnificatus.
Ex quo patet sue bonitatis augmentum.
marg.|
.2.
Heli autem.
Hic revertitur scriptura ad scribendum malitiam filiorum Heli, quia patri arguenti non acquieverunt, sed obstinati in malitia remanserunt. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
.3.
Et audivit.
retrahentes eum a sacrificiis Domini propter predicta.
marg.|
.4.
Et quomodo.
Iste erant mulieres, que veniebant, ut purificarentur post partum, ut precipitur Levit. 12. et filii Heli solicitabant eas, et aliquas decipiebant.
marg.|
.5.
Et dixit.
Reprehendit eos nimis molliter, propter quod dicit Hieron. super locum istum : Heli pro iniquitate filiorum suorum damnatus est, corripuit quidem eos, sed lenitate patris, non auctoritate pontificis, et quia eos tenebatur corripere : ideo non solum pro iniquitate filiorum, sed etiam pro sua fuit punitus.
marg.|
.6.
Ut transgredi.
quia sicut dictum est, pro malitia eorum populus retrahebatur a sacrificiis debitis, et a debita reverentia erga Deum.
marg.|
.7.
Si peccaverit.
per orationes et sacrificia.
marg.|
.8.
Si autem quasi d<icat>
remittetur sibi per talia, non quia tale peccatum sit simpliciter irremissibile, sed quia de difficili est remissibile. {334}Et per talem modum dicit salvator Mt. 12. Qui autem dixerit verbum contra Spiritumsanctum, non remittetur ei in hoc seculo, neque in futuro.
marg.|
.9.
Et non audierunt.
Ex quo patet eorum obstinatio.
marg.|
.10.
Quia dominus.
Contrarium autem videtur dici Ezech. 33 capitulo Nolo mortem peccatoris, etc. Dicendum quod Deus non vult mortem peccatoris per se, sed per se vult iustitiam suam, sicut et bonitatem ad quam sequitur punitio peccatoris, que aliquando fit per mortem corporalem, et aliquando cum hoc per modum gehenne.
marg.|
.11.
Puer autem.
Hic convertitur scriptura ad describendum Samuelis iustitiam, iuxta filiorum Heli malitiam ratione supra dicta, cum dicitur.
marg.|
.12.
Proficiebat.
etate, scilicet et virtute.
marg.|
.13.
Et placebat.
sicut dicitur de sancto Sebastiano : Necesse erat, ut quem Deus tanta perfuderat gratia, ab omnibus amaretur.
marg.|
.14.
Venit autem.
Hic consequenter describitur transgressionis filiorum Heli punitio : Et primo describitur huius punitionis denuntiatio. Secundo executio c.4. Prima in duas, quia primo denuntiatur per nuntium extraneum, Secundo per discipulum subiectum 3. cap. Circa {335}primum dicitur : Venit autem. Huius viri nomen non exprimitur : ideo circa hoc varie dicitur. Ab antiquo dixerunt aliqui, quod Phinees, filius Eleazari sacerdotis qui adhuc vivebat. Sed hoc videtur impossibile, quia Phinees ante mortem Mosi iam erat ad minus 30. annorum, vel circiter : quia tunc factus fuit Phinees princeps exercitus contra Madianitas, ut habetur Nm. 31. Item a morte Mosi usque ad mortem Heli antequam pauco tempore vir iste Dei venit ad Heli, fluxerunt anni trecenti 57. Quod declaratur sic : quia ducatus Iosue incepit immediate a morte Mosi. Tempus autem ipsius Iosue quo prefuit. non exprimitur in Scriptura : sed continetur sub tempore Othoniel qui ei successit, et hoc tempus fuit 41. annorum, ut habetur Iudic. 3. post ipsum Aod prefuit 80. annis, Iudic. 3. Postea Delbora 40. Iudic. 5. Postea Gedeon 40. Iudic 8. Postea Abimelech tribus annis, Iudic. 9. Post eum Thola. 23. Iudic. 10. Post Tola, Iair 23. Iudic. 10. Post Iair filii Israel fuerunt sine iudice 18 annis quibus servierunt Philistheis, et filiis Ammon, ut habetur Iudic. 10. Postea Iephte prefuit sex annis. Iudic. 12. Post eum Abesan annis septem Iudi. 12. post eum Ahialon 10. Iudicum 12. post eum Abdon 8. Iudic. 32. post eum Samson 20. Iudic. 16. post eum Heli 40. ut habetur 1Rg. 4. qui simul iuncti faciunt annos 357. Alii vero dixerunt, quod iste vir fuit Helias propheta, Sed hoc etiam videtur impossibile, quia ante mortem Heli, iam Helias fuisset 20. anno. et plus cum hic dicatur vir secundum eos. Item a morte Heli usque ad tempus quo Helias fuit raptus, ut habetur 4Rg. 2 capitulo fluxerunt anni 208. Quod declaratur sic : quia Samuel prefuit post Heli, cuius tempus non exprimitur : et ideo continetur sub tempore Saulis, et istud tempus fuit 40. annor. ut habetur Act. 13. post Saul regnavit David 40. annis 2Rg. 5.g. post David Salomon 40. 3Rg. 11. post eum Roboam 17. 3Rg. 14. post eum Abia tribus annis, 3Rg. 15. post eum Asa 41. 3Rg. 15. post eum Iosaphat 25. 3Rg. 23. post eum Ioram annis duobus usque ad mortem Ochozie regis Israel, ut habetur 4Rg. 1. qui anni simul iuncti faciunt annos. 108. Huic autem Ochozie Helias denuntiavit mortem suam vicinam antequam raperetur, ut habetur. 4Rg. 1. Propter quod, alii dicunt, quod iste vir Dei de quo hic agitur, fuit angelus in specie viri. Hebrei autem moderni dicunt quod fuit Elcana pater Samuelis a Deo missus ad ipsum Heli arguendum, et penam debitam sibi ac filiis suis nuntiandum, Ideo subditur :
Numérotation du verset
1Rg. 2,27
ad litteram
ad litteram
marg.|
.1.
Hec dicit dominus : Numquid non aperte revelatus sum.
De ista revelatione autem habetur Exodi 4. ubi dicitur quod Aaron a quo descendit iste Heli, ut dictum est supra id est capitulo per Domini revelationem ivit obviam fratri suo Mosi, et tunc revelatum fuit sibi {336}quod futurus erat summus sacerdos, ut hic dicitur, licet Ex. 4. non exprimatur.
marg.|
.2.
Et portaret ephod coram me
id est super humerale, cui coniunctum erat rationale iudicii, ut habetur Ex. 28.
marg.|
.3.
Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel
id est omnia ad ipsos pertinentia : quia aliqua de sacrificiis cremabantur ad honorem divinum, et aliqua erant ipsorum offerentium in sacrificiis pacificorum, ut frequenter supra dictum est.
marg.|
.4.
Quare
id est contemptibilem reddidistis, quia filii Heli prius accipiebant partem suam, quam pars divina offerretur, et cremaretur. Et quia aliquando accipiebant pro se illa, que debebant Deo offerri : ideo subditur :
marg.|
.5.
Et magis.
Et quia Heli tenebatur filios suos corripere de contemptu divino, ideo dicitur hic magis honorasse filios suos, quam Deum.
marg.|
.6.
Loquens.
De domo patris sui bene invenitur hoc scriptum, quia ipsi Aaron de quo iste Heli descendit, a Deo fuit datum sacerdotium, ut habetur Ex. 28. Sed de isto Heli, quod concessum fuerit a Deo sibi sacerdotium et domui eius, non invenitur nisi in isto loco. Et ideo dicunt hic Hebrei, quod illi qui descenderunt de Aaron per Eleazar, quibus ex ordinatione divina debebatur sacerdotium ante tempus Heli, fuerunt negligentes in reprehensione et doctrina populi Israel : qui declinabat ad idololatriam et ad alia enormia peccata : ideo iusto Dei iudicio translatum fuit summum sacerdotium de filiis Eleazar ad filios Ithamar in isto Heli. Deus enim suo iudicio iusto mutat tempora et etates, transfert regna atque constituit, ut dicitur Dan. 2. Et eodem modo dicendum est de summo sacerdotio, et aliis dignitatibus.
marg.|
.7.
Absit.
Ex hoc patet, quod promissiones divine et collationes alicuius boni habendi futuris temporibus intelliguntur sub conditione, s. si illi quibus fiunt tales promissiones vel collationes bene se habuerint in utendo. Ideo subditur :
marg.|
.8.
Sed quicumque.
Bene utendo summo sacerdotio vel alia dignitate.
marg.|
.9.
Glorificabo.
Conservando eum in statu sue dignitatis.
marg.|
.10.
Qui autem.
Abutendo collata sibi potestate.
marg.|
.11.
Erunt ignobiles.
Quia deiicientur a statu sue dignitatis.
marg.|
.12.
Ecce dies
id est potestatem summi sacerdotii, quod impletum fuit tempore Salomonis, qui abiecto Abiathar de summo sacerdotio, qui descenderat de Heli, instituit Sadoch summum sacerdotem, qui descenderat de Eleazar, ut habetur 3Rg. 2. Et tunc rediit summum sacerdotium ad primam lineam.
marg.|
.13.
Et videbis
id est ipsum Sadoch et posteros eius. Tamen Heli in persona sua non vidit hoc, quia mortuus fuit ante per annos 80. Quod patet quia post Heli Samuel et Saul prefuerunt 60. annis, et David rex {337}40. ut dictum est supra eod. ca. Sed illi qui descenderunt de Heli hoc viderunt, in quibus ipse Heli quodammodo remanserat, sicut homo mortuus in filio vivente. secundum illud Eccl. 30.a. Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus, similem enim reliquit sibi post se.
Numérotation du verset
1Rg. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Et non.
Quia filii sui interfecti fuerunt in virili etate, ut habetur infra c.4. Hoc etiam potest referri ad sacerdotes quos Saul fecit interfici, ut habetur infra 22. qui descenderant saltem pro maiori parte de Heli.
marg.|
.2.
Verumtamen.
Quia post institutionem Sadoch in summo sacerdotio remanserunt aliqui de domo Heli in officio sacerdotum minorum. Istud tamen erat quodammodo in confusionem et anxietatem ipsorum, eo quod videbant se deiectos a summo sacerdotio, et alios loco eorum positos. Et hoc est quod dicitur.
prol.|
{338}
marg.|
.3.
Sed ut,
etc scilicet in filiis tuis : licet non in persona tua.
marg.|
.4.
Hoc autem
id est mors filiorum tuorum.
marg.|
.5. In
die.
Futura de propinquo erit signum, quod alia certitudinaliter evenient postea scilicet interfectio sacerdotum per Saulem, et translatio sacerdotii ad Sadoch per Salomonem.
marg.|
.6.
Et suscitabo mihi,
etc id est ipsum Sadoch.
marg.|
.7.
Et animam,
etc id est Salomonem.
marg.|
.8.
Futurum.
Quia inferiores sacerdotes habebant recurrere ad summum sacerdotem, ut pro eis oraret, et faceret ei oblationem. In hebreo habetur : Veniat ad
inclinandum
pro se in obolo argenteo, etc. Quod sic exponunt Hebrei, quod sacerdotes remanentes de stirpe Heli, futuri erant humiliare se coram summo sacerdote, et orare ut possent servire in templo pro pretio oboli argentei et torte panis in die. Et littera sequens videtur concordare, cum dicitur.
marg.|
.9.
Dicatque.
Obolus autem est vicesima pars sicli, ut habetur. Ex. 30.
Numérotation du verset
1Rg. 2,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {321}
.1.
Et oravit Anna et ait : Exultavit,
etc. Per Annam, que gratia interpretatur ecclesia significatur : nam et tempus ecclesie tempus gratie nominatur, dicit Gregorius.
Exultavit
pro multiplicatione filiorum in Domino credentium.
marg.|
marg.| {322}
.2.
Et exaltatum est cornu meum in Domino
: id est Christus, qui defensor est ecclesie, propter quod de ipso dicitur Luc. 1.g. “Erexit cornu salutis nobis”, etc.
marg.|
.3.
Dilatatum est. In
predicatoribus et doctoribus et sacris eloquiis Iudeos et hereticos confundentibus.
marg.|
marg.| {
323
}†
In salutari tuo
id est Christo in ipsis principaliter operante Io. 16.a. “Sine me
nihil potest facere
” ideo subditur :
Numérotation du verset
1Rg. 2,2
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Non est sanctus
id est Christus, qui dicitur sanctussanctorum, Danielis 9.
Numérotation du verset
1Rg. 2,3
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Nolite multiplicari loqui,
etc id est superba contra Christum et Ecclesiam.
marg.|
.3.
Recedant vetera
id est ceremonie veteris testamenti.
marg.|
.4.
Quia Deus scientiarum dominus.
Ideo dedit eas simplicibus in novo testamento, Mt. 11.d. “Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis”.
Numérotation du verset
1Rg. 2,4
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {324}
.5.
Arcus fortium
id est scientia Scribarum et Phariseorum.
marg.|
.6.
Et infirmi
id est apostoli simplices et illiterati.
marg.|
.7.
Accincti sunt robore. In
Spiritus Sancti datione per quem facti sunt intelligentes scriptura s, et eloquentes in omni idiomate : et ita constantes, quod gaudebant in tribulatione. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
Numérotation du verset
1Rg. 2,5
moraliter
moraliter
marg.|
.8.
Saturati prius, pro panibus,
etc id est sacerdotes et scribe Iudeorum, qui prius erant repleti notitia legis et prophetarum : ita evacuati sunt bonis spiritualibus, sicut illi, qui pro victu quotidiano semetipsos locant, indigent bonis temporalibus.
marg.|
marg.| {
325
}
.1.
Et famelici
id est apostoli prius illiterati per Spiritumsanctum scientia Dei sunt repleti.
marg.|
.2.
Donec sterilis
etc id est gentilitas que sterilis erat in bonis operibus ad predicationem apostolorum valde fructificavit.
marg.|
.3.
Et que multos habebat filios infirmata est
id est Iudea, que per infidelitatem est infirmata.
Numérotation du verset
1Rg. 2,6
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Dominus mortificat.
Iudeam, dimittendo eam cadere in infidelitatem.
marg.|
.5.
Et vivificat.
Gentilitatem per fidei susceptionem.
marg.|
.6.
Deducit ad
etc. Iudeos obstinatos, dimittendo eos deduci.
marg.|
.7.
Et reducit.
Gentiles ab idololatria, per quam digni erant inferni pena, revocando.
marg.|
marg.| {326}
.8.
Dominus pauperem facit.
Populum iudaicum obstinatum spiritualibus bonis.
marg.|
†
Et ditat.
Eis Gentilem ad se conversum.
marg.|
†
Humiliat.
Iudeos in captivitate dispersos.
marg.|
†
Et sublevat.
Conversos Gentiles Iudeis dominantes. Aliter potest exponi de eadem persona ab illo loco.
Dominus
mortificat
per carnis afflictionem,
et vivificat
per spiritus consolationem,
deducit ad inferos
per considerationem pene,
et reducit
per emendationem vite,
dominus pauperem facit
in temporalibusn
et ditat
in spiritualibus.
humiliat,
in presenti,
et sublevat
in futuro.
marg.|
†
Suscitans de pulvere egenum. In
futura resurrectione.
marg.|
† Ut sedeat cum principibus. In throno glorie.
Numérotation du verset
1Rg. 2,moraliter
marg.|
marg.| {
327
}
.1.
Domini enim sunt,
etc id est prelati, et principes dominantur tantum in terra et non in celo, sicut beati.
marg.|
†
Et Posuit
id est curam orbis spiritualem et temporalem.
marg.|
.2.
Pedes
ne corruant in foveam mortalis culpe, et inde in foveam gehenne.
marg.|
.3.
Et impii
, scilicet culpe et postea gehennalis miserie.
marg.|
.4.
Quia
scilicet corporali et temporali.
prol.|
{328}†
Roborabitur.
Eo, quod est defectiva.
marg.|
†
Dominum
id est demones et peccatores obstinati.
marg.|
†
Et super ipsos. In
illa sententia terribili. Ite maledicti, etc. Matthei 25. que dabitur in celo aereo.
marg.|
.5.
Dominus
id est homines de omnibus finibus terre.
marg.|
.6.
Et dabit imperium
id est Christo homini : quia tunc omnia perfecte subiicientur ei. Ideo subditur :
marg.|
.7.
Et sublimabit
scilicet id est ipsius potestatem.
Numérotation du verset
1Rg. 2,moraliter
marg.|
marg.| {
331
}
.6.
Erat ergo peccatum puerorum.
Sic est hodie, qua propter malam vitam clericorum, curatorum et prelatorum, multi laici tam de {332}principibus quam de vulgaribus retrahuntur a bonis operibus, et ad mala dilabuntur. Greg. In pastorali. Cum pastor per abrupta graditur, consequens est, ut grex ad precipitium sequatur.
Numérotation du verset
1Rg. 2,additio
prol.|
{337
}In Primo Regum, capitulo 2. ubi dicitur in postilla : Ad cuius intellectum sciendum quod dictio Hebraica que ponitur hic, scilicet Sibea est equivoca, etc.
prol.|
Illa dictio Hebraica, s. Sibea non est proprie equivoca prout hic ponitur : solum enim significat septem in propria significatione, licet saturitatem significet secundum etymologiam. sed translatio{338}nostra que dicit plurimos, ex alia ratione obtinet veritatem. Nam in Hebraico aliquando septem accipitur pro pluribus : ut intelligatur numerus determinatus pro indeterminato. ut ibi : Apprehendent septem
mulieres
virum unum, Is. 4.a. et sic in aliis locis. quod idem est ac si diceret : plures mulieres apprehendent virum unum, prout ibidem exponitur. Et sic translator noster in hoc loco non solum sensum ex sensu, sed etiam verbum ex verbo transtulit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_2)
Notes :