Capitulum 23
Numérotation du verset
1Rg. 23,1
Et annuntiaverunt1 David dicentes : Ecce Philistiim oppugnant Ceilam2 et diripiunt areas.
1 annuntiaverunt D Φ
Rusch Clementina
] nuntiaverunt
Weber
|
2 Ceilam hic et ubique
Rusch Clementina
] Ceila hic et ubique
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,2
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philisteos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philisteos et salvabis Ceilam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,3
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus, quanto magis si ierimus in Ceilam adversus agmina Philistinorum ?
Numérotation du verset
1Rg. 23,4
Rursus ergo David consuluit Dominum. Qui respondens ait3 : Surge4 vade in Ceilam ego enim tradam Philisteos in manu tua.
3 ait R D Φ
Rusch
] ei
praem. Weber
|
4 surge] + et
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,5
Abiit David et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisteos et abegit iumenta eorum,
et percussit eos plaga magna et salvavit David
habitatores Ceile.
Numérotation du verset
1Rg. 23,6
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam ephod secum habens descenderat.
Numérotation du verset
1Rg. 23,7
Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceilam et ait Saul : Tradidit eum Dominus5 in manus meas, conclususque est introgressus urbem in qua porte et sere sunt6.
5 Dominus] Deus
Weber
|
6 sunt Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,8
Et precepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet ad Ceilam7 et obsideret David et viros eius.
7 ad Ceilam
Rusch
] in Ceila
Weber
, in Ceilam
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 23,9
Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
Numérotation du verset
1Rg. 23,10
Et ait David : Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire ad Ceilam8 ut evertat propter me urbem9,
8 ad Ceilam A D Φ
Rusch
] ad Ceila
Weber
, in Ceila Σ Λ, in Ceilam
Clementina
|
9 propter me - urbem]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,11
si tradent me viri Ceile10 in manum11 eius ? Et si descendet Saul sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
10 Ceile Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] Ceila
Weber
|
11 in manum
Rusch
] in manus
Weber
, in manu A Λ D Φ m
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,12
Dixitque David rursum12 : Si tradent me viri Ceile13 et viros qui sunt mecum in manus14 Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
12 rursum]
om. Weber
|
13 me - viri Ceile
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
14 in manus
Rusch Clementina
] in manu
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,13
Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti, nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset15
quam ob rem dissimulavit exire.
15 et salvatus esset
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,14
Morabatur autem David in deserto in locis munitissimis16 in monte17 solitudinis Ziph,
16 munitissimis] firmissimis
Weber
|
17 in monte] mansitque
praem. Weber
|
in monte opaco18 querebat tamen eum Saul cunctis diebus, et non tradidit eum in manus eius19.
18 in monte opaco Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
19 in manus eius] Deus
praem. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,15
Et vidit David quod egressus esset Saul ut quereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
Numérotation du verset
1Rg. 23,16
Et surrexit Ionathas filius Saul et abiit ad David in silvam20, et confortavit manus eius
20 in silvam Σ Λ
Rusch Clementina
] in silva
Weber
in Deo. Dixitque ei :
Numérotation du verset
1Rg. 23,17
Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
Numérotation du verset
1Rg. 23,18
Percussit igitur uterque fedus coram Domino, mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,19
Ascenderunt autem Ziphei
ad Saul in Gabaa dicentes : Nonne ecce21 David latitat apud nos in locis tutissimis silve, in colle Achille que est ad dexteram deserti ?
21 ecce Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,20
Nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manu22 regis.
22 in manu R Λ
Rusch
] in manus
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,21
Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
Numérotation du verset
1Rg. 23,22
Abite ergo23 et diligentius preparate, et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius velociter24, vel quis viderit eum ibi dixistis25 recogitat enim de me quod callide insidier ei.
23 ergo Λ D Φ
Rusch
] + oro
Clementina Weber
|
24 velociter]
om. Weber
|
25 dixistis]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,23
Considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram26 se obstruserit27
perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
26 in terram Λ Φ
Rusch Clementina
] in terra
Weber
|
27 obstruserit] abstruserit
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,24
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimuth.
Numérotation du verset
1Rg. 23,25
Ivit ergo Saul et socii eius ad querendum eum28. Et nuntiatum est David : Statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon, quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
28 eum Cava Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 23,26
Et ibat Saul et viri eius29 ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul, itaque Saul et viri eius in modum corone cingebant David et viros eius ut caperent eum30.
29 et viri eius]
om. Weber
|
30 eum] eos
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 23,27
Et nuntius venit ad Saul dicens : Festina et veni, quoniam infuderunt se Philistiim super terram.
Numérotation du verset
1Rg. 23,28
Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philistinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem.
Capitulum 23
Numérotation du verset
1Rg. 23,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 38r
b
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 38va
Numérotation du verset
1Rg. 23,ad litteram
marg.|
marg.| {465}
.1.
Et annuntiaverunt David.
Postquam Saul persecutus fuerat David exilio, hic consequenter eum persequitur multipliciter insequendo. et quia Deus facit cum tentatione proventum, ideo circa hoc primo ponitur contra David duplex insultus. secundo triplex proventus ca. 24. Circa primum Saul persequitur David. primo in civitate, secundo in deserti vastitate, ibi : Et vidit David. Prima in tres, quia primo Ceila per David protegitur. secundo in ea contra David obsidio disponitur, ibi : Nuntiatum est autem Sauli. tertio David Dei revelatione eripitur, ibi : Quod cum rescisset. Circa primum dicitur : Et annunciaverunt scilicet viri de Ceila imminens eis periculum.
marg.|
.2.
Consuluit ergo.
Erat enim paratus iuvare filios Israel : tum quia eos diligebat : tum quia iam erat inunctus rex : et ideo curam habebat de eorum salute, tamen sicut debebat prius voluit dominum consulere : sed viri sui eum avertebant, dicentes.
marg.|
.3.
Ecce nos.
quasi dicant, si ierimus ad bellandum contra Philistheos, audiet Saul, et sic dato quod vicerimus Philistheos oportebit nos pugnare contra Saulem, et non poterimus propter laborem belli precedentis.
marg.|
.4.
Rursum.
Non quia dubitaret de victoria, cum iam super hoc habuisset divinum responsum, sed ut ex duplici responso divino viri sui {466}essent confortati, et parati ire cum eo.
marg.|
.5.
Et pugnavit adversum Philistheos.
eos debellando. Ideo subditur :
marg.|
.6.
Et abegit iumenta.
Que adduxerant Philisthei ad portandum in terram suam blada, et alia bona Hebreorum.
marg.|
.7.
Porro eo.
Istud subditur ad respondendum questioni tacite : quia dictum est, quod David bis consuluit dominum : ideo posset queri per quem, et quomodo. Et respondetur hic quod per Abiathar sacerdotem, qui fugiens ad David secum apportaverat ephod ; que est vestis summi sacerdotis, in qua erat rationale iudicii, in quo apparebat responsio Domini, prout dictum fuit Ex. 28.
marg.|
.8.
Nuntiatum.
Hic consequenter ponitur dispositio ad obsidendum David in Ceila, per Saul et viros eius. Et patet littera.
marg.|
.9.
Quod cum David.
Hic consequenter ponitur exceptio David, cum dicitur : Quod cum. per exploratores suos, eo quod semper de Saule timebat.
marg.|
.10.
Dixit ad
id est induere veste sacerdotali ad consulendum dominum.
marg.|
.11.
Et ait David
scilicet per sacerdotem dominum consulentem.
marg.|
.12.
Ut evertat propter me urbem.
Si illi de civitate noluerint me ei tradere.
marg.|
.13.
Si tradent.
Ut precaveant civitati sue. Licet iste due interrogationes sint scripte immediate absque responsione media, non tamen sic fuerunt facte : Sed habito responso de prima, scilicet de adventu Saul, facta fuit secunda de traditione David.
marg.|
.14.
Et ait dominus
id est si manseris in civitate, descendet ; quia non venit illuc, ut postea habetur : quia David inde recesserat.
Numérotation du verset
1Rg. 23,ad litteram
marg.|
marg.| {467}
.1.
Et dixit.
scilicet si manseris in civitate, et Saul illuc venerit : ita quod conditionalis est vera, quamvis neutrum evenerit. sicut ista est vera : si homo volat habet alas, quamvis utraque pars conditionalis sit falsa. Sequitur :
marg.|
.2.
Quamobrem dissimulavit.
post David pro tunc.
marg.|
.3.
Querebat.
Non quod semper ipsum actu quereret, sed quia semper habebat voluntatem querendi, si facultas capiendi se offerret, vel quia semper actu ipsum querebat, non per se, sed per exploratores.
marg.|
.4.
Et vidit.
Hic consequenter ponitur persecutio David in deserto. quando enim Saul vidit se esse frustratum ab intentione sua de obsidione David in loco clauso muris, persecutus fuit eum in nemoribus et silvis. In qua persecutione sic proceditur : quia primo David a Ionatha confortatur. Secundo a suis contribulibus accusatur, ibi : Ascenderunt autem Ziphei. Tertio Saul in latibulis eum perscrutatur, ibi : At illi surgentes. Circa primum dicitur : Et vidit. ad querendum David per nemora et deserta, et ideo versabatur David in tutioribus locis. {468}Et hoc est quod dicitur.
marg.|
.5.
David erat.
Qui est locus nemorosus et opacus.
marg.|
.6.
Et surrexit Ionathas.
de societate patris ipso ignorante.
marg.|
.7.
Et abiit.
Sciebat enim ubi esset, quia frequenter mittebant nuntios ad invicem, occulte tamen. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.8.
Percussit.
Tribus enim vicibus iniit Ionathas fedus cum David. Primo in domo. Secundo in agro, ut patet ex supradictis 18. cap. et 20. Tertio in deserto, ut hic patet. In signum quod fidelis anima, que significatur per Ionathan debet inire fedus cum Deo, qui per David intelligitur. Primo in domo cordis. secundo in agro operis. tertio in deserto contemplationis.
marg.|
.9.
Ascenderunt.
Hic ponitur accusatio David per contribules suos. Ziphei enim descenderunt a Ziph, qui fuit de genere Caleb, ut habetur 1Par. 2. cap. et 4. Caleb autem fuit de tribu Iuda sicut et David. Ex quo patet quod Ziphei fuerunt de eadem tribu cum David. Ex quo patet malitia eorum, qui contribulem suum innocentem accusaverunt, et cum hoc ad tradendum eum proditorie se obtulerunt. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset
1Rg. 23,ad litteram
marg.|
marg.| {469}
.1.
Considerate.
quia ad evitandum insidias meas mutat loca, et sic non possum eum invenire.
marg.|
.2.
Et revertimini
id est denuntiando mihi certa loca in quibus inveniatur, ne exercitus meus incertitudinaliter vagando ab eius captione fraudetur.
marg.|
.3.
Quod si etiam. In
cavernis.
marg.|
.4.
Perscrutabor.
Hoc dixit Saul, ut Ziphei essent magis animati ad faciendum voluntatem ipsius Saulis : quasi homines militares illius tribus essent contra David in facto isto, sicut et ipsi. Et forsitan ita erant, quod sicut Ziphei erant homines rurales timore vel favore regis erant contrarii David, sic et homines bellatores saltem pro magna parte.
marg.|
.5.
At illi surgentes.
Hic consequenter describitur perscrutatio ipsius David a Saule per indicium Zipheorum. et hoc est quod dicitur.
marg.|
.6.
Abierunt.
Ut explorarent loca in quibus David latitabat.
marg.|
.7.
David autem.
Dicit Rabbi Salomonquod Maon est nomen civitatis, cui adiacet desertum ab ea sic nominatum.
prol.|
{470}
marg.|
.8.
Ivit.
post renuntiationem Zipheorum, ut dictum est.
marg.|
.9.
Et nuntiatum est David.
per exploratores suos.
marg.|
.10.
Statimque.
Dicunt aliqui quod est nomen castri, ubi David reposuit ea que habebat, ut esset expeditior. Alii autem dicunt, quod erat caverna in rupibus magna et occulta in qua David reposuit predicta, noluit tamen ibi remanere, ne forte per Saul ibi includeretur. Sequitur :
marg.|
.11.
Porro David.
Sed videtur quod in hoc dubius fuerit in fide, quia per revelationem divinam certitudinaliter habuerat ipsum fore regem pro Saul. Dicendum quod non desperabat evasionem pro sua persona, quia certus erat de impletione divini promissi, sed desperabat se posse evadere absque bello cum Saule. Quod quidem bellum horrebat, quia timebat de morte virorum suorum et aliquorum, qui erant cum Saule eum sequentium in hoc magis involuntarie, quam voluntarie.
marg.|
.12.
Et nuntius.
Hoc factum est ex condescensione divina, ut Saul impediretur a captione David.
marg.|
.13.
Propter.
Quia ibi fuit divisus exercitus Saulis a persecutione David.
Numérotation du verset
1Rg. 23,moraliter
marg.|
marg.| {465}
.1.
Et annuntiaverunt,
etc.
Ceilam.
que interpretatur ad fundam iacta. ideo per ipsam significatur militans ecclesia. Funda namque bellicum est instrumentum, ut patet Iudi. 19. Militans autem ecclesia semper est coniuncta bello contra demones et vitia. Per habitatores igitur Ceile significantur filii ecclesie, quorum aliqui sunt boni, aliqui mali usque ad finem mundi. tamen bonus prelatus, qui per David significatur, eo quod David fuit pastor ovium, debet utrosque consolari, sicut David habitatores Ceile consolatus fuit.
marg.|
marg.| {466}
.2.
Et diripiunt
id est rapiunt alimenta de areis, per que significantur verba divina et Eucharistie sacramentum, quibus fideles spiritualiter reficiuntur. Hec autem alimenta Philisthiim rapiunt, quando demones qui per Philistheos significantur, fructum verbi divini, et Eucharistie sacramenti suis tentationibus impediunt. Sed David habitatores Ceile salvat, quando bonus prelatus suis precibus, et exhortationibus tentationes demonum erga suos subditos evacuat. Sed quoniam sicut dictum est in filiis ecclesie aliqui mali sunt et ingrati : ideo pro illis dicitur quod viri Ceile ad tradendum David in manus Saulis fuerunt parati, sicut dicitur infra.
Numérotation du verset
1Rg. 23,moraliter
marg.|
marg.| {
467
}
.1.
Et dixit dominus.
Et per hoc significantur mali subiecti, qui bonos prelatos suos nequiter accusant, et tradunt in manibus tyrannorum.
marg.|
.9.
Ascenderunt autem.
Qui interpretantur germinantes vel florentes, et significant Phariseos qui ex radice superbie germinaverunt in odium Christi, per David significati ; sicut dictum est supra in pluribus locis, et odio persecuti sunt{468}eum usque ad mortem, eo quod arguebat vitia eorum. Et de hoc potest accipi, quod dicitur Ezech. 7 capitulo Floruit virga, germinavit superbia, iniquitas surrexit in virgam impietatis. Magna enim imo maxima impietas fuit usque ad mortem prosequi innocentem, et mundi salvatorem. Per hoc igitur quod Ziphei insidiati sunt David, ut in manus Saul traderetur, significata fuit insidiatio Phariseorum contra Christum, ut traderetur in manus Herodis : Marc. 3.a. Exeuntes autem Pharisei cum Herodianis consilium faciebant quomodo cum perderent. sed sicut David {469}tunc evasit eorum insidias, sicut dicitur.
Numérotation du verset
1Rg. 23,moraliter
marg.|
marg.| {
470
}†
Statimque descendit.
Ita Iesus tunc cum discipulis suis secessit ad mare : ut dicitur Mc. 3.
Numérotation du verset
1Rg. 23,additio 1
prol.|
{469}In capitulo 23. ubi dicitur in postilla Et dixit dominus tradet id est si manseris in civitate et Saul illuc venerit ita quod conditionalis est vera.
prol.|
Licet conditionalis possit esse vera, quamvis utraque eius pars sit falsa, numquam tamen conditionalis est vera, quando oppositum consequentis est compossibile antecedenti. unde ista conditionalis, si homo currit baculus est in angulo est falsa : licet utraque eius pars esset vera. Et ideo in proposito non salvatur veritas divine responsionis per hoc quod conditionaliter, ut in postilla dicitur scilicet si manseris in civitate et Saul illuc venerit, tradent. Nam pro tunc scilicet tempore responsionis possibile erat quod non traderetur David ab illis de Ceila, licet illic remansisset, et Saul illuc venisset, cum quelibet istarum propositionum erat mere contingens et compossibilis alteri, ut de se patet. Nec valet dicere, quod apud Deum cuius scientia est ineffabilis, predicte propositiones erant necessarie. Nam divina prescientia licet sit certissima, non tamen tollit contingentiam a rebus, prout communiter tenetur a doctoribus Unde ad salvandum veritatem divine responsionis aliter videtur dicendum, s. quod David querebat a Domino, apud quem omnia sunt nuda et aperta, utrum Saul habebat in corde descendere ad Ceilam ut ipsum apprehenderet. Similiter querebat David a Deo utrum viri Ceile habebant in corde, ut traderent David, et viros eius in manu Saul propter liberationem suam. Et ad utrumque Deus respondit affirmative. que quidem responsiones fuerunt vere, etiam si Saul descendit, nec David fuit traditus, quia in mente eorum erat sic facere occurrente opportunitate, prout Deo qui novit corda hominum, erat notum, etc.
Numérotation du verset
1Rg. 23,additio 2
prol.|
In eodem capitulo 23. ubi dicitur in postilla : « Porro David desperabat se posse evadere ». Translatio nostra in hoc loco multum deviat a veritate Hebraica. Nam ibi in hoc loco sic dicitur : Porro David festinabat ad
eundum
a facie Saul. ut patet bene intelligenti illam linguam et sic ibi non fit mentio de desperatione. Nam posito quod David certitudinaliter credebat seipsum fore regem post Saulem, prout fuerat sibi divinitus revelatum, ex hoc non tollitur quin faceret quantum in ipso erat ad salvandum vitam suam, et suorum, etc.
Numérotation du verset
1Rg. 23,replica
prol.|
{470}REPLICA. In capitulo 23. postil. vult verificari divinam responsionem, cum dicitur : Si manseris tradent. dicit illam responsionem esse veram conditionaliter id est ex suppositione si Saul descenderet, et David maneret. Burgens. nescio quod confusum murmurans mensurare videtur veritatem, falsitatem, aut possibilitatem partium : volens illam conditionalem non esse veram, Si manseris tradent. eo quod utraque pars erat mere contingens, et sic alteri compossibilis. Sed istud non est dictum. Nam secundum Logicos veritas conditionalis, vel falsitas, non est ex veritate, aut falsitate partium, sicut nec contingentia : quia etsi partes conditionalis sint contingentes, stat bene conditionalem esse necessariam, imo stat partes esse impossibiles : dummodo non sint incompossibiles, et tamen conditionalem esse veram. imo necessariam. Exemplum primi : si Sortes currit, Sortes movetur. Exemplum secundi : si homo est asinus, homo est rudibilis. Omnis igitur conditionalis falsa est impossibilis : omnis vera est necessaria : quia nulla est vera, nisi equipolleat consequentie bone et formali, in qua oppositum consequentis non potest stare cum antecedente. Nunc autem propter veritatem salvandam divine responsionis qua dicitur : Si manseris tradent : hec conditionalis est necessaria : quamvis utraque pars eius fit mere contingens. sicut illa de virtute sermonis. si Sortes currit, Sortes movetur ; ita et ista de qua sermo : et non sit vera de virtute sermonis, est tamen necessaria virtute sententie Dei, non obstante contingentia antecedentis et consequentis. sicut : si Sortes est predestinatus salvabitur, est necessaria : quamvis et antecedens et consequens sit mere contingens. Et per istam Logicam magister Sententiarum in primo libro solvit argumenta in contrarium, dicens, quod Sortes secundum talem conditionalem necessario salvabitur necessitate consequentie : sed non necessitate consequentis.
marg.|
In eodem capitulo Burgensis notat nostram translationem : sicut et postillatur in tractatu suo de differentia nostre translationis et Hebraice veritatis : cum littera dicit de desperatione David. Dicunt enim in littera Hebraica non haberi, ly
desperavit,
sed loco eius,
festinavit.
Unde translatio nostra potest habere veritatem de desperatione quantum est de remedio humano non quantum est de subsidio divino. Quod statim apparuit cum de divina ordinatione occurreret nuntius, qui Saul a persecutione David averteret : et ad pugnandum contra Philistheos solicitaret. De Dei enim auxilio David numquam desperavit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_23)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_23)
Notes :