Capitulum 31
Numérotation du verset
1Rg. 31,1
Philistiim autem pugnabant adversum Israel et fugerunt viri Israel ante faciem Philistiim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
Numérotation du verset
1Rg. 31,2
Irrueruntque Philistiim in Saul et in1 filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul,
1 in ΩU
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 31,3
totumque pondus prelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis.
Numérotation du verset
1Rg. 31,4
Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me illudentes mihi. Et noluit armiger eius fuerat enim nimio terrore2 perterritus. Arripuit itaque Saul gladium3 et irruit super eum.
2 terrore ΩU
Rusch Clementina
] timore
Weber
|
3 gladium ΩU
Rusch Weber
] + suum ΩU
|
Numérotation du verset
1Rg. 31,5
Quod cum vidisset armiger eius
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
Numérotation du verset
1Rg. 31,6
Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius
in die illa pariter.
Numérotation du verset
1Rg. 31,7
Videntes autem filii4 Israel qui erant trans vallem et trans Iordanem,
4 filii ΩU
Rusch Weber
] viri
Weber
quod fugissent viri Israelite et quod mortuus esset Saul et tres5 filii eius, reliquerunt civitates suas6 et fugerunt veneruntque Philistiim et habitaverunt ibi.
5 tres
Rusch
]
om.
ΩU
Weber
|
6 civitates suas
Rusch Weber
] civitatem suam ΩU
|
Numérotation du verset
1Rg. 31,8
Facta autem altera die7, venerunt Philistiim ut expoliarent8 interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
7 altera die ΩU
Rusch
]
inv. Weber
|
8 expoliarent
Cava
Σ Λ Φ ΩU
Rusch
] spoliarent
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 31,9
Et pretiderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philistinorum per circuitum ut annuntiaretur in templo idolorum9 et in populis.
9 idolorum
Rusch Weber
]
om.
ΩU* (omissio indicatur sine adiunctione vocis)
Numérotation du verset
1Rg. 31,10
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
Numérotation du verset
1Rg. 31,11
Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad
quecumque fecerunt10 Philistiim Saul,
10 fecerunt
Rusch
] fecerant ΩU
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 31,12
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadavera11 Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque viri12 Iabes Galaad13 et combusserunt ea14 igni15,
11 cadavera
Rusch
] cadaver ΩU
Weber
|
12 viri ΩU
Rusch
]
om. Weber
|
13 Galaad ΩU
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
14 ea ΩU
Weber
] eã
cacogr. Rusch
|
15 igni ΩU
Rusch
] ibi
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 31,13
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus.
Capitulum 31
Numérotation du verset
1Rg. 31,ad litteram
marg.|
marg.| {509}
.1.
Philisthiim.
Hec est ultima pars primi libri in qua describitur ipsius Saul occubitus, et primo describitur ipsius occisio, secundo occisi vituperatio, ibi : Facta autem die altera. tertio ipsius honorabilis tumulatio, ibi : Quod cum audissent. circa primum premittitur filiorum occisio, {510}cum dicitur.
marg.|
.2.
Et percusserunt.
sic est in hebreo, et ideo aliqui libri male habent Aminadab. Isboseth non nominatur hic inter filios Saul, tum quia remanserat ad disponendam domum, tum quia non erat multum aptus ad prelium.
Numérotation du verset
1Rg. 31,2
marg.| {LYR12T#31.2}
Ionathan et Aminadab.
Hebreus et libri correcti1 habent
Abinadab
2
A
.
1
marg.|
marg.| {511}
.1.
Dixitque Saul.
Iste fuit Deg, ut communiter dicitur, et satis rationabiliter, ut videtur quia sup. 22. dicitur quod ipse adsistebat Sauli, et erat primus inter servos eius.
marg.|
.2.
Et percute,
etc id est affligentes me morte ignominiosa in contemptum persone mee, et populi mei, et per consequens redundet in contemptum Dei.
marg.|
.3.
Arripuit,
etc. ex hoc dicunt doctores nostri concorditer ipsum esse damnatum, quia interfecit seipsum, quod nulli est licitum. Ad hoc etiam inducitur, quod habetur 1Par. 10.d. « Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prevaricatus sit mandatum Domini, quod preceperat » etc. Hebrei vero dicunt ipsum esse salvatum, quia audita Domini sententia sibi per Samuelem annuntiata de omnibus peccatis suis penituit, et licet primo fuisset desolatus, tamen divinam sententiam de morte sua, et filiorum suorum ac regni translatione patienter acceptavit, ut divina voluntas impleretur. Quod videtur ex hoc, quod modico cibo sumpto pro sustentatione nature per totam noctem ambulavit, ut veniret ad prelium secundum divinum iudicium ibidem moriturus, nec Ionathan primogenitum suum, seu alios duos filios suos ibidem existentes suasit de prelio recedere volens divinam sententiam non solum in se. sed etiam in filiis recipere in penam suorum peccatorum. Ad hoc etiam inducunt Hebre. quod Samuel dixit ei. Tu, et filii tui cras eritis mecum id est in parte iustorum tum quia Samuel in illa parte erat, tum quia Ionathas, qui erat sanctus, et bonus, credendus est, quod in parte sanctorum sit receptus, et idem dicunt de Saule, quia eodem modo dicitur de utroque. Tu, et filii, etc. Ad hoc etiam videtur facere, quod dictum est supra 9 capitulo de Saule, quod erat electus, et bonus, nec erat in filiis Israel vir melior illo. Et ideo licet postea multipliciter, et graviter peccaverit, videtur tamen divine pietati congruum, ut propter precedentem bonitatem dominus dederit ei in fine penitentie locum ad evadendum penam eternam non tamen ad recuperandum regiam dignitatem. Nec auctoritates superius in pluribus locis allegate de abiectione Saulis a Deo videntur aliud sonare, nisi de regia dignitate, que ad David erat transferenda ex determinatione divina. Ad illud autem, quod obiicitur in contrarium dicunt Hebrei, et aliqui etiam Christiani, quod interficere seipsum intuitu proprie persone, ut quis per hoc mortem acerbiorem, vel turpiorem evadat, semper est illicitum, secundum quod dicit Augu. 1. de civitate Dei c. 17. sed interficere seipsum intuitu divini honoris, ne, s. vituperium exerceatur {512}in proprio corpore redundans in Dei vituperium, sicut timebat Saul, ne in ipso, qui erat principalis in populo, fierent ludibria in contemptum Dei Israel, ut dicunt isti, hoc non est illicitum. Et hoc modo Rasias videtur se interficere, 2. Mach. 14. nec tamen inde vituperatur in Scriptura, sed magis laudari videtur. Hoc etiam modo Samson se interfecit, ut dicitur Iudic. 16. Isto etiam modo alique sancte mulieres, et de quibus solennizat ecclesia, se interfecerunt, ne infideles ipsis abuterentur, exercendo luxuriam contra divinum honorem. Verumtamen Aug. 1. de civitate Dei, istas personas non excusat a culpa, nisi fecerint hoc instinctu divino nobis occulto. Isto etiam modo posset excusari Saul, si alie vie non sufficerent, nisi contrarium inveniat expresse determinatum in Sacra Scriptura, vel per auctoritatem ecclesie, quod non recolo me vidisse. Ad illud autem, quod obiicitur. 1Par. 10.d. « Mortuus est Saul propter iniquitates suas », etc. potest dici. quod propter iniquitates suas pena mortis inflicta est sibi, et filiis suis, sed quod propter hoc sit damnatus, auctoritas non sonat, sicut fur suspenditur propter furta sua, si tamen peniteat in fine veraciter, et mortem patienter sustineat, efficitur dignus vita eterna. Residuum autem huius auctoritatis inducte exponetur. 1Par. 10 capitulo Quod autem sequitur, insuper et Pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino, non valet, quia licet tunc non speraverit quando ipsam consuluerit, tamen de omnibus istis, et aliis malis finaliter penituit, et tunc in Domino speravit de salute eterna, licet non de temporali vita.
marg.|
.4.
Quod
Iste predicto modo ab Hebreis non excusatur, nec etiam a Latinis. Dicunt enim communiter, quod fuit Deg Idumeus, qui timens gravius affligi a David si superviveret, ideo ex tristitia, et quasi desperans surripuit sibi vitam. Sicut et Cato propter Cesaris victoriam, quod factum fuit pusillanimitate, prout declarat Aug. 1. de civitate Dei. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
Veneruntque
non mansive, sed quod occupaverunt aliqua fortalitia, ponentes ibi milites, ne filii Israel rebellarent, sicut dictum fuit, supra 13 capitulo de statione Philisthinorum, principes autem Philisthiim, et communitas populi reversi fuerunt in terram suam.
marg.|
.6.
Facta.
Hic consequenter ponitur ipsius Saul occisi vituperatio, cum dicitur.
marg.|
.7.
Et preciderunt.
ad eius vituperium et laudem idolorum suorum, quibus illam victoriam attribuebant.
marg.|
.8.
Et posuerunt.
ea consecrando idolo pro victoria habita.
marg.|
.9.
Corpus.
ad inferendum maius vituperium, et ad suam victoriam ostendendum.
marg.|
.10.
Quod.
Hic consequenter describitur ipsius honorabilis tumulatio, {513}cum dicitur : Quod cum audisset, etc. Isti autem pre ceteris doluerunt de vituperio Sauli illato : eo quod liberaverat eos de manu Naas regis Ammon, ut dictum fuit supra 11.
Numérotation du verset
1Rg. 31,ad litteram
marg.|
.1.
Et ambulaverunt.
quia de die non poterant illa corpora auferre.
marg.|
.2..
Et combusserunt.
aromatica multa {514}ibidem comburendo, sicut fiebat antiquitus in sepulturis solennibus, sicut dicitur 2Par. 16. In sepultura Asa regis Iuda. Posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis, que erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
marg.|
.3.
Et ieiunaverunt septem. In
signum tristitie pro morte Saul et filiorum eius.
Numérotation du verset
1Rg. 31,moraliter
marg.|
marg.| {509}
.1.
Philisthiim.
secundum Gregorium hom. 10. Inimicorum omnium caput est diabolus, et huius capitis membra sunt omnes iniqui, propter quod sicut supra cap. 29. per Philistheos intelliguntur infideles, qui sunt membra diaboli, sic in isto capituloper Philistheos possunt demones intelligi propter conformitatem capitis ad membra, et eorum connexionem. In hoc autem bello Philisthinorum contra Israel, aliqui de populo Israel fugientes turpiter evaserunt, et aliqui gladiis Philisthinorum interfecti fuerunt, et aliqui, scilicet Saul, et armiger eius, propriis gladiis occubuerunt, licet ante Saul a sagittariis fuisset vulneratus, ut dicitur {510}in textu, et idem probabiliter videtur de armigero ipsius. Per primos autem, qui evaserunt cum aliqua turpitudine, significantur illi, qui de bello demonum contra nos evadunt sine culpa mortali, non tamen sine veniali, que habet aliquam turpitudinem annexam. Per secundos autem, qui ceciderunt gladiis Philisthinorum, significantur illi, qui cadunt in mortale peccatum, et hoc tentationibus demonum, per tertios vero, qui a Philistheis lethaliter vulnerati gladiis propriis se interfecerunt, significantur illi, qui tentationibus demonum vulnerantur peccato mortali, et cum hoc postea proprio motu mortaliter peccant, vel alios ad hoc inducunt, et sic gladiis demonum, et suis propriis moriuntur.
Numérotation du verset
1Rg. 31,moraliter
marg.|
marg.| {
511
}
.7.
Et preciderunt.
Per hanc expoliationem significatur quod homo mortaliter peccans armis virtutum, et gratie spoliatur, {512}per hoc autem, quod caput Saul, et eius corpus ad vituperium eius appensa fuerunt in muro Bethsan, significatur infamie turpitudo, que sequitur ad mortalem culpam.
marg.|
marg.| {513}†
Quod
etc.
surrexerunt,
etc. per istos qui caput et corpus Saul auferentes{514}de muro sepelierunt, significantur illi qui turpitudinem suorum superiorum quantum possunt, bono modo satagunt occultare.
Numérotation du verset
1Rg. 31,additio
prol.|
{513}In capitulo 31. ubi dicitur in postilla : Hebrei vero dicunt Saulem esse salvatum. Opinio Hebreorum in hoc passu nullo modo videtur sustinenda, non enim habet fundamentum in auctoritate, nec in ratione : Nam fundamentum eorum assumptum ex hoc, quod Saul divinam sententiam per Samuelem sibi annuntiatam acceptavit, nullius valoris est. In hoc enim non excusant Saulem a peccato, sed potius eum gravius accusant. Quod sic patet, nam in Pythonicis divinationibus, et huiusmodi duo prohibentur in lege divina, quorum unum est tales divinatores consulere. unde Dt. 18.b. Non sit in te maleficus
neque
qui Pythones consulat. Aliud vero prohibitum est, ne quis verbis talium credat seu assentiat, unde Dt. ubi supra Gentes
iste
quarum
possidebis
terram
augures et divinos audiunt, tu
autem
a Deo tuo aliter institutus es, etc. Ubi et in sequentibus manifeste habetur : quod sicut in lege divina precipitur, ut credatur vero prophete Dei, ita in eadem lege prohibetur ne quis talibus superstitiosis vaticiniis assentiat, seu credat, ut in predicto ca. satis declaratur. Ex quibus evidenter sequitur, quod si quis consuleretPythones, seu divinos : quibus consultis non assentiret eorum vaticiniis, talis esset transgressor primi precepti tamen, si ante non solum consuleret, sed etiam eorum prenosticis assentiret, esset transgressor utriusque precepti, ut patet ex dictis. Ex quibus manifeste sequitur, quod volentes excusare Saulem a consultatione Pythonisse, per hoc quod sententiam sibi per illum suscitatum annuntiatam acceptavit, non solum ipsum non excusant a peccato consultationi, sed insuper ipsum accusant de novo peccato scilicet acquiescendi verbis magicis seu divinationibus, ut sic non solum sit Saul primi precepti supradicti transgressor, sed etiam secundi : si autem dicatur quod Saul non credidit Pythonisse, seu Pythoni, sed prophetie Samuelis, qui erat fidelis propheta Domini : hoc non valet. Nam secundum opi. Aug. supra ca. 28. traditam que vera est, ut ibi fuit declaratum, non enim Samuel in spiritu apparuit, sed demon in Samuelem transformatus est, et sic non Samueli. sed demoni credidit, verbis eius assentiendo. Dato etiam quod Samuel in propria persona apparuisset, prout quidam volunt, licet minus sane, ut supra adhuc Saul peccavit in credendo verbis illius, cuius ratio est, nam dicentes Samuelem verum fuisse suscitatum, hoc asserunt ex dispensatione divina evenisse que Pythonissam et Saulem latebat, ut expresse habetur in glo. ibidem, et sic Saul non credebat ipsum esse verum Samuelem, sed spiritum malignum arte magica in Samuelis specie apparentem, cui credendo indubie peccavit contra conscientiam committendo. Quod enim
non est ex fide,
peccatum
est. Ro. 13. Si autem dicatur, quod Saul credidit verbis sibi annuntiatis ratione signorum, que forte viderat Pythonissa, vel ipse Saul, nec ex hoc excusatur a peccato. Nam secundum Augustinum
In capitulo nec mirum. supra allegato. non ideo quis debet credere talibus quia aliquando eveniunt ea que predicunt, ad cuius probationem adducit claram auctoritatem Dt. 14. Quod autem dicitur Saulem de omnibus suis peccatis penituisse audita sententia, talis assertio eadem facilitate contemnitur, que approbatur secundum Gregorium. Nullum enim fundamentum huius penitentie apparet in Sacra Scriptura, nisi forte in acceptatione predictesententie : que quidem acceptatio non habet penitentie rationem, sed potius peccati, ut dictum est. Si autem signum sue penitentie volunt accipere ex hoc quod modico cibo sumpto per totam noctem ambulavit, ut veniret ad prelium, ubi erat moriturus, prout in postilladicitur, hoc non videtur valere. rationabilius enim posset dici seu presumi, quod Saul ivit ad prelium, credens non esse divinam sententiam sibi prolatam, sed potius demoniacam illusionem. Ex quo aliter esset excusatus, vel saltem alienatus a peccato predicto. Illud autem quod dicunt Hebrei ad suam opinionem confirmandam ex illis verbis : Cras tu et filii tui eritis
mecum
.ratio non videtur valere. Nam ly
mecum, non est necesse, ut intelligatur in parte iustorum, sed sufficit intelligere in statu de functorum. Nec plus sonat auctoritas, ut idem postil. ait supra ca. 28. et potest argui ex verbis Christi ad {514}latronem Luc. 23.f. Hodie
mecum eris
in
paradiso
. Si enim hanc dictionem, mecum oporteret referri ad statum beatitudinis, superfluum esset addere. In paradiso, sufficeret enim dixisse hodie
mecum
e. sed quia sine tali additione posset intelligi, mecum
eris id est in statu defunctorum. ideo convenienter additur, in parad. Samuel autem non dixit : Cras eritis mecum in limbo, sed tamen dixit, eritis
mecum
. Et ideo ratio Hebreorum ex hac auctoritate non est efficax. Ad aliam vero rationem que pro Hebreorum opinione inducitur, de eo quod dictum est supra 19. cap. de Saule quod erat lectus et bonus, etc. Ex qua volunt inferre, quod licet postea graviter et multipliciter peccasset, tamen divine pietati congruum videtur, ut propter precedentem bonitatem dominus dederit ei in fine penitentie locum hoc non videtur valere. Nam licet Deus hoc potuisset facere ex dispensatione de communi tamen lege divina contrarium legitur Ezec. 18.f. Cum
averterit se iustus a iustitia : et fecerit
iniquitatem
, morietur in ea iniustitia
quam
operatus est. Sic igitur patent fundamenta He. In hoc passu nullius esse efficacie. Sententia igitur doctorum nostrorum est tenenda tanquam ex veris sumpta fundamentis. Fundatur enim primo in hoc, quod Saul seipsum occidit, quod est gravissimum peccatum, quia magis contra naturalem inclinationem, et contra caritatem quam cetera homicidia, similiter et est periculosius ceteris peccatis, cum post mortem nullus sit locus penitendi. Nec valet dicere quod hoc fecit : ne in propria persona pateretur contra honorem divinum, etc. prout in post. all. Nam ludibria seu improperia quecumque propter Deum sustinere quantumcumque ignominiosa sint et acerba, tanto magis ad divinum honorem pertinent, ut patet in Martyribus unde et Saul debuisset in Deum sperare qui potens est hominem quacumque tentatione superveniente liberare a peccato : quod tamen non fecit se occidendo, et ideo vere de ipso dicitur 1Par. 10.d. Nec speravit in
Domino
. Preterea bonitas finis non tollit malitiam actus humani, si talis actus secundum suam speciem est malus, non enim sunt facienda mala ut eveniant bona : sunt enim toleranda minora mala, ut vitentur maiora, ut dictum fuit supra c.17. Preterea si Saul excusatus fuisset a reatu homicidii ratione predicta, pari modo excusaretur Amalechita si ipsum Saulem propter eamdem rationem occidisset, cuius contrarium patet infra 2Rg. 1. ubi habetur : quod David qui fuit rex iustus audita Amalechite excusatione, ipsum mandavit interfici : Quod autem inducitur de Rasia. 2. Mac : 14. non est trahendum ad consequentiam, quia non commendatur ex hoc in Scriptura, tanquam virtuosus simpliciter, sed tanquam habens quamdam speciem fortitudinis, estimans se fortiter agere : que tamen non est vera fortitudo, sed magis quedam mollities animi non valentis maiora penalia sustinere, ut per Philo. patet in 3. Ethicorum et per Aug. 1. de civitate Dei. Potest etiam aliter dici scilicet quod Rasias ille per totum processum sue vite in Sacra Scriptura commendatur, ut patet ibidem. unde et talem presumendum est instinctu divine inspirationis hoc fecisse. Nam secundum Iuristas : qui semel bonus semper presumitur esse bonus. Secus autem de Saule de quo legitur supra 14. iuxta Hebrai. veritatem, quod
quocumque se vertebat impie agebat. De tali igitur presumendum est semper fore malum, et per consequens non instinctu divino se occidisse, sed ex desperatione seu timore acerbioris periculi, seu mortis temporalis. De Samsone autem non est trahenda consequentia, quia per illum Deus multa miracula faciebat. unde presumendum est, quod latenter inspiratione divina hoc fecit. Similiter tenendum est de sanctis feminis que tempore persecutionis seipsas occiderunt, prout dici Aug. 1. de civi. Dei, nec ad damnationem Saulis alia auctoritas sacre scripture, seu determinatio ecclesie videtur requiri, cum doctores nostri hoc concorditer teneant, ut dicitur in postilla : Nam ut In capitulo decretales epistole di. 20. scriptura rum tractatores id est doctores in earum expositionibus summis pontificibus preponuntur. unde determinatio doctorum sacre scripture in talibus tamen sufficere debet, acsi ab ecclesia determinaretur. igitur illa verba id est Paralipomenon 9. ubi dicitur : Insuper et Pythonissam consuluit, nec speravit in
Domino, intelligenda sunt de {515}desperatione simili, prout doctores nostri eam exponunt. Quod etiam malitiam totius vite ipsius Saulis postquam regnavit una cum pessimo ipsius fine sibi invicem correspondendo hoc testantur.
Numérotation du verset
1Rg. 31,replica
prol.|
REPLICA: QuamvisBurgens. ipse circa ca. 31. longa laboret digressione, volens quod Saul sit damnatus contra opinionem Hebreorum cui videtur Post. favere, non obstantibus obiectionibus Burgens. que sunt faciliter solubiles, quia volens sustinere opinionem de vera apparitione persone Samuelis modo predicto cessant omnia argumentaBurgens. que fundantur i peccatis consultationis Pythonisse. Nam Saul per Samuelem verum informatus de consultatione penituit, {516}et sententiam divinam contra se latam acceptavit, et per penitentiam meruit de vera Samuelis apparitione certificari, ut sic sine periculo deceptionis sententiam divinam acceptaret. quibus bene attentis solvuntur ea que Burgens. de gl. In contrarium adducit. Et per eamdem penitentiam et sententie acceptionem Saul meruit recipere inspirationem de seipsum occidendo, sicut communiter tenetur de Samsone. Et beatus August. primo de civ. Dei dicit, de sanctis feminis, que sese tempore persecutionis occiderunt, ne in vituperium honoris divini illusiones infidelium paterentur, et hec dicta sufficiant etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_31)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_31)
Notes :