Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Rg. 6,1 

Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus.
Numérotation du verset 1Rg. 6,2 

Et post hec1 vocaverunt Philistiim sacerdotes et divinos dicentes : Quid faciemus de arca Dei ? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. Qui dixerunt :
1 post hec] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,3 

Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 6,4 

Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
Numérotation du verset 1Rg. 6,5 

Iuxta numerum provinciarum Philistinorum2 quinque anos aureos facietis,
2 Philistinorum Λ D Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudinem3 anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis gloriam Deo Israel4, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
3 similitudinem] similitudines Weber |
4 gloriam - Deo Israel] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 6,6 

Quare aggravatis5 corda vestra sicut aggravavit Egyptus et pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt ?
5 aggravatis Rusch Clementina ] gravatis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,7 

Nunc ergo arripite et facite plaustrum
novum unum et duas vaccas
fetas quibus non est impositum iugum
iungite in plaustro
et recludite
vitulos
earum domi.
Numérotation du verset 1Rg. 6,8 

Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea que exolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat.
Numérotation du verset 1Rg. 6,9 

Et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames,
ipse fecit nobis hoc malum6 grande, sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit.
6 hoc malum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,10 

Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
que lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum recluserunt7 domi.
7 recluserunt] concluserunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,11 

Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam que habebat mures aureos et similitudinem anorum.
Numérotation du verset 1Rg. 6,12 

Ibant autem in directum vacce per viam que ducit Bethsames
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant,
neque ad dexteram neque ad sinistram sed et satrape Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames.
Numérotation du verset 1Rg. 6,13 

Porro Bethsamite metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent.
Numérotation du verset 1Rg. 6,14 

Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamite et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt
super ea holocaustum Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 6,15 

Levite autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam que erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamite obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illo8 Domino.
8 illo A Λ Rusch ] illa Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,16 

Et quinque satrape Philistinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 6,17 

Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum,
Numérotation du verset 1Rg. 6,18 

et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam que erat absque muro et usque ad Abel
magnum super quem posuerunt arcam Domini que erat
usque in illo die9 in agro Iosue Bethsamitis.
9 in illo die R Φ Rusch ] in illa die Weber , in die illa Σ, in illum diem Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 6,19 

Percussit autem
de viris Bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo
septuaginta viros
et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna.
Numérotation du verset 1Rg. 6,20 

Et dixerunt viri Bethsamite : Quis poterit stare in conspectu
Domini Dei sancti huius ? Et ad quem ascendet
a nobis ?
Numérotation du verset 1Rg. 6,21 

Miseruntque nuntios
ad habitatores Chariathiarim dicentes : Reduxerunt Philistiim arcam Domini descendite et reducite10 eam ad vos.
10 reducite Λ Φ Rusch Clementina ] ducite Weber

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Rg. 6,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 36va
Numérotation du verset 1Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {349} .1. Fuit ergo. Hic consequenter agitur de arce reductione. Circa quod primo de modo reducendi consilium queritur. secundo iuxta formam dati consilii reducitur, ibi : Fecerunt ergo. tertio a Bethsamitis indiscrete suscipitur, ibi : Porro Bethsamite. quarto propter hoc populus percutitur, ibi : Percussit autem. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Et vocaverunt Philisthiim, etc. idolorum suorum.
marg.| .3. Et divinos. qui per pacta cum demonibus inita tacite vel expresse dicunt hominibus aliqua incognita. Demones enim eo quod in eis remanserunt naturalia integra ex intellectus perspicacitate, et experientia{350}longi temporis, multa sciunt hominibus incognita, et de talibus predicti divini ab eis instruuntur. Aliquando etiam demones ad dicendum divinis vel etiam aliis aliqua vera a Deo coguntur, sicut patet in legendis multorum sanctorum, quod demones coacti eorum sanctitatem confitebantur. Et sic videtur fuisse in proposito, quia consilium ab eis datum cedebat ad gloriam Dei Israel et honorem ideo subditur :
marg.| .4. Si remittitis arcam etc.  nolite dimittere eam id est absque muneribus gloriam et virtutem Dei Israel significantibus. ideo subditur :
marg.| .5. Sed quod debetis id est emendam pro peccato.
marg.| .6. Et tunc curabimini, etc. a plagis vobis inflictis.
marg.| .7. Et scietis. per experientiam. quare non recedat. vos percutiens quamdiu retinetis eam. que autem sit emenda subditur :
marg.| .8. Quinque anos, etc. Per hoc designabatur plaga facta in populo {351}Philistinorum, quantum ad eorum corpora.
Numérotation du verset 1Rg. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et quinque mures. ad designandum plagam inflictam terre eorum, ut patet per predicta.
marg.| .2. Et dabitis gloriam. Per hoc enim confitebantur se percussos a Deo Israel et terram eorum, eo quod presumpserant capere arcam Dei et secum ducere ad terram suam. Ad hoc autem inducitur exemplum cum dicitur.
marg.| .3. Quare aggravatis. arcam retinendo.
marg.| .4. Sicut aggravavit Egyptus, etc. detinendo populum Israel.
marg.| .5. Nonne postquam percussus est. decem plagis.
marg.| .6. Tunc dimisit etc. ut habetur Ex. 12. sequitur :
marg.| .7. Facite plaustrum. ad ponendum arcam desuper reverenter.
prol.| {352}
marg.| .8. Et duas. habentes iam fetus natos, ut patet per sequentia.
marg.| .9. Quibus non est. Et sic non habent usum ducendi currum.
marg.| .10. Iungite in plaustro. ad retrahendum ipsum.
marg.| .11. Et recludite. Omnia ista fiebant ad experiendum virtutem Dei Israel in reductione arce. Vacce enim lactantes vitulos naturaliter inclinantur ad eos nutriendum, et ideo si ipse non reverterentur ad fetus, et portarent arcam directe ad terram Israel, et maxime quia erant inconsuete ad portandum iugum vel plaustrum trahendum, signum foret manifestum, quod ducerentur occulta Dei virtute : et ex hoc essent Phisthei certificati quod plaga eorum fuisset a Deo inflicta, sin autem : alteri cause imputarentur. Et ex his dictis patet littera.
marg.| .12. Fecerunt ergo. Hic consequenter secundum formam dicti consilii arca reducitur, Et patet littera ex dictis usque ibi :
marg.| .13. Et itinere uno gradiebantur. uniformiter.
prol.| {353}
Numérotation du verset 1Rg. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et mugientes. Quasi Deum modo suo laudantes.
marg.| .2. Sed et satrape Philisthinorum sequebantur. Ad habendum experientiam predictam.
marg.| .3. Porro. Hic consequenter agitur de arce receptione. et primo describitur ipsa receptio. secundo interponitur cuiusdam dicti explicatio, ibi : Hi sunt autem. Circa primum dicitur.
marg.| .4. Elevantes. Dicunt Hebrei quod ista letitia fuit inepta, procedens ex levitate capitis, et non ex debita reverentia.
marg.| .5. Et conciderunt scilicet postquam arca fuerat deposita per Levitas, licet ante scribatur.
marg.| .6. Vaccasque. In hoc videntur male egisse, quia femella non offerebatur Domino in holocaustum, quod erat sacrificium perfectissimum, ut habetur Levit. 1 capitulo Cetera patent.
marg.| .7. Hi sunt. Quia superius dixerat, quod quinque provincie Philisthinorum secernat quinque anos aureos, et quinque mures hic explicat quod quinque civitates principales hoc fecerunt, tamen alie ville minores adiacentes adiuverunt in expensis. ideo subditur postea : Ab urbe murata usque ad villam, etc.
marg.| .8. Et usque. Quia terra Philisthinorum extendebatur usque {354}prope locum illum, et vocatur hic Abel magnus, qui supra vocatus est lapis magnus, quod patet ex hoc quod subditur :
marg.| .9. Super. Ratio autem mutationis huius nominis fuit, quia populus ibi percussus fuit et luxit, ut dicetur. Et ideo vocatus est Abel quod luctus interpretatur. Item quia nomina sunt propinqua Aben enim in hebreo lapidem significat, et mutata n in l, fit Abel, ut patet.
marg.| .10. Percussit. Hic consequenter describitur populi percussio : cuius percussionis due cause prius sunt tacte scilicet inepta letitia, et holocaustum indebite oblatum. Tertia tangitur hic scilicet curiositas, qua moti fuerunt ad videndum arcam nudam : quod sub pena mortis inhibebatur. ut habetur Nume. 4. Quarta etiam causa ex circunstantia littere datur intelligi scilicet quod arcam Domini dimiserunt nimis sub divo sine luminaribus et cultu debito. ideo sequitur :
marg.| .11. Et percussit. Quod sic debet intelligi etiam secundum Hebreos quod solum septuaginta viri sunt percussi qui erant tante reputationis quod equiparabantur quinquaginta milibus de plebeis. eo modo loquendi quo dicitur 2Rg. 18. de David : Tu unus pro decem mitibus computaris : principales enim populi percussi fuerunt, eo quod debebant ordinare populum, et precavere de predictis offensis.
prol.| {355}
Numérotation du verset 1Rg. 6,ad litteram 
marg.| .1. Miseruntque. Quia illa civitas erat securior et nobilior, propter quod arca poterat melius ibi custodiri.
prol.| Moral. Vacce portantes arcam testamenti. sunt predicatores portantes verbum Evangelii. Qui lactant filios spirituales, {356}eos consolando. mugiunt devote orando, recte incedunt sancte vivendo. Non declinant ad dexteram, allecti mundana prosperitate, nec ad sinistram prostrati adversitate. Et sic veniunt ad Bethsames, que domus solis interpretatur. id est ad celum quod casa Helios id est solis nuncupatur.
Numérotation du verset 1Rg. 6,moraliter 
marg.| marg.| {349} .1. Fuit autem arca. In hoc capitulo describitur arce reductio, per {350}quam significatur sancte crucis reportatio, quam Eraclius imperator occiso Cosdre, et Persis in deditionem receptis in {351}Hierusalem reportavit, que per Bethsames ubi arca fuit reportata significatur, eo quod Bethsames domus interpretatur. Hierusalem autem convenienter dicitur domus solis, eo quod divinitus fuit electa ad Dei cultum, et quia ibidem mysterium Christi fuit completum. Aliter autem per reportationem arce in Iudeam significari potest reversio fidei ad Iudeos circa finem mundi. Per duas autem vaccas arcam reportantes in Iudeam, intelliguntur duo predicatores contra Antichristi perfidiam scilicet Helias et Enoch, quibus eius perfidiam detegentibus Iudei dicuntur tunc recepturi fidem. De vaccis autem arcam portantibus in textu dicitur quod lactabant vitulos : per {352}quod significatur quod predicatores verbi divini debent auditores doctrine dulcedine consolari. Dicitur etiam quod vituli earum fuerunt domi reclusi, quia novicii in fide vel religione non debent hinc inde evagari. Dicitur etiam quod vacce ibant mugientes, quia predicatores per viam huius vite procedentes debent devote Deum orare. Ps. 118.g. Cantabiles mihi erant, etc. Unde de istis vaccis dicitur in hebreoquod cantabant. Item quod incedebant recte non declinantes ad dexteram vel sinistram, per quod significatur quod predicatores tenere debent rectitudinem vite et doctrine, nec ab ea declinare propter prospera vel adversa. et sic veniunt Bethsames que interpretatur domus solis. et sic in sensu anagogico signat celum beatorum. Celum enim dicitur quasi casa Helios id est solis iustitie.
Numérotation du verset 1Rg. 6,additio 
prol.| {355}In capitulo 6. ubi dicitur in postilla Et itinere uno gradiebantur id est uniformiter.
prol.| {356}In libris antiquis translatio nostra sic habet : Ibant autem vacce recto itinere : quod proprie consonat Hebraice veritati in hoc loco, et magis convenit proposito.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_6)

Notes :