Nicolaus de Lyra

<12.5837> Prefatio ‘Per me reges’

Numérotation du verset 1Rg. Prol.5837,1 
prol.| {LYR12.0L1} {309} 1 Per me reges regnant. (Proverbiorum 8.b.a) Sicut dictum fuit in principio libri Iudicum, populus Israel post ingressum terre promissionis habuit triplicem modum gubernationis quia primo fuit gubernatus per iudices usque ad Saulem, secundo per reges a Saule usque ad captivitatem Babylonicam, tertio per pontifices a reditu dicte captivitatis et citra.
a Prv. 8, 15.
1 Prefatio] Praefatiunculia Nicolai de Lyra Ed1603
2
{LYR12.0L2}De gubernatione autem populi sub iudicibus, vel potius de Deo populum gubernante per iudices actum est in libro Iudicum ; sicut dictum fuit ibidem. Et eodem modo in libris Regum et Paralipomenon agitur de Deo gubernante populum per reges. Et hoc est quod dicitur in verbo preassumpto :
3
{LYR12.0L3} Per me reges regnant. In quo quidem verbo primo tangitur huius gubernationis rector principalis cum dicitur :   Per me quia verbum propositum dicitur in persona sapientie increate que Deus est. Secundo tangitur rector ministerialis, cum dicitur   Reges in plurali. quia sub uno rectore primo qui Deus est, sunt multi reges generis humani.
4
{LYR12.0L4}Circa primum sciendum quod sicut dicitur in libro De causis, propositione prima, prima causa plus influit in causatum quam causa secunda. Et ideo Deus qui est primus et universalis rector totius creature plus facit ad gubernationem cuiuslibet communitatis quam omnes {310}alii ; imo sine ipso alii nihil possunt facere propter quod de ipso dicitur Sap. 8.a. : « Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ». Et ideo in persona ipsius dicitur Prv. 8.b. « Per me potentes imperant, et legum conditores iusta decernunt ».
5
{LYR12.0L5}Circa secundum considerandum quod, licet Deus omnia gubernare possit et regere per seipsum, tamen ad conservandum pulchritudinem universi que consistit in ordine partium ad invicem et ad Deum, sicut ad primum ducem, inferiora regit per media, ut corporalem creaturam per spiritualem, et eodem modo vulgares homines per reges.
6
{LYR12.0L6}Sciendum tamen quod in populo Israel aliqui fuerunt reges ex divina permissione ad malum populi subiecti, de quibus dicit Dominus Osee 8.a. « Ipsi regnaverunt, et non ex me ». Aliqui autem fuerunt ex divina ordinatione ad bonum populi subiecti, secundum quod dicit 2Par. 13. « Non ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum » etc.
7
{LYR12.0L7} De istis autem tribus, videlicet de Deo principaliter populum Israel regente, et de bonis regibus ex divina ordinatione institutis ad populi promotionem, et de malis permissis a Deo regnare in populi delinquentis penam, secundum quod dicitur Osee 13 capitulo « Dabo tibi regem in furore meo », tractatur in libris Regum et Paralipomenon ut patebit persequendo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. Prol.5837), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_Prol.5837)

Notes :