Capitulum 1
Numérotation du verset
2Rg. 1,1
Secundus liber Samuelis incipit.
Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cede Amalech
et maneret duos dies in Siceleg1.
1 duos dies - in Siceleg]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,2
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput. Et ut venit ad David cecidit super faciem suam
et adoravit.
Numérotation du verset
2Rg. 1,3
Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad David2 : De castris Israel fugi.
2 David] eum
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,4
Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? Indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex3 prelio et multi corruentes ex4 populo mortui sunt, sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt.
3 ex] e
Weber
|
4 ex] e
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 1,5
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiavit ei5 : Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius ?
5 nuntiavit ei] nuntiabat
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,6
Et6 ait adolescens qui nuntiabat7 ei : Casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam.
6 et]
om. Weber
|
7 nuntiabat] narrabat
Weber
|
Porro currus et equites appropinquabant ei :
Numérotation du verset
2Rg. 1,7
Et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem : assum,
Numérotation du verset
2Rg. 1,8
dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalechites sum.
Numérotation du verset
2Rg. 1,9
Et locutus est mihi : Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustie et adhuc tota anima in me est.
Numérotation du verset
2Rg. 1,10
Stansque super eum occidi illum. Sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam
Et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio eius8
et tuli9 ad te dominum meum huc.
8 eius] illius
Weber
|
9 tuli] adtuli
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 1,11
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Numérotation du verset
2Rg. 1,12
et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et Ionathan10 filium eius et super populum Domini
10 Ionathan] super
praem. Weber
et super populum11 Israel
11 populum] domum
Weber
eo12 quod corruissent gladio.
12 eo]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,13
Dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu13 ? Qui respondit : Filius hominis advene Amalechite ego sum.
13 tu]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,14
Et ait David ad eum14 : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
14 David-ad eum]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,15
Vocansque David unum de pueris suis15 ait : Accedens
15 suis]
om. Weber
irrue in eum. Qui percussit illum et mortuus est.
Numérotation du verset
2Rg. 1,16
Et ait ad eum David : Sanguis tuus
super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te dicens : Ego interfeci christum Domini.
Numérotation du verset
2Rg. 1,17
Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius.
Numérotation du verset
2Rg. 1,18
Et precepit ut docerent filios Iuda arcum
sicut scriptum est in libro Iustorum :
Numérotation du verset
2Rg. 1,19
Incliti Israel
super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes ?
Numérotation du verset
2Rg. 1,20
Nolite annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte letentur filie Philistiim, ne exultent filie incircumcisorum.
Numérotation du verset
2Rg. 1,21
Montes Gelboe
nec ros, nec pluvie veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo
Numérotation du verset
2Rg. 1,22
a sanguine interfectorum,
ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam abiit16
16 abiit] rediit
Weber
retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis.
Numérotation du verset
2Rg. 1,23
Saul et Ionathas17 amabiles et decori valde18 in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores
17 Ionathas] Ionathan
Weber
|
18 valde]
om. Weber
|
leonibus fortiores.
Numérotation du verset
2Rg. 1,24
Filie Israel, super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro.
Numérotation du verset
2Rg. 1,25
Quomodo ceciderunt fortes in prelio ?
Ionathas19 in excelsis tuis
19 Ionathas] Ionathan
Weber
occisus est ?
Numérotation du verset
2Rg. 1,26
Doleo super te frater mi Ionatha20 decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium summ, ita te diligebam21.
20 Ionatha] Ionathan
Weber
|
21 sicut…diligebam]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 1,27
Quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica ?
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Rg. 1,1
marg.|
Factum est autem]
etc. Sicut dictum est supra. Liber Regum apud Latinos quatuor voluminibus {1.
242vb} est distinctus, et apud Hebreos duobus tantum distinguitur : Quorum primum vocant Samuel, et continet duos primos Libros Regum. Secundum vocant Malachim, id est Regum, qui continet tertium, et quartum, ubi de Regibus Iuda, et Israel, et eorum gestis agitur. Finita ergo prima parte Samuel, id est primo Libro Regum, videndum est de secundo, qui, sicut dictum est supra, creditur compositus fuisse ab aliquo de discipulis Samuelis, qui opus suum adiungens operi magistri sui, totum nomine magistri sui intitulavit. Dividitur autem liber iste in octo partes. In prima agitur de planctu David super morte Saulis, et Ionathe. In secunda de unctione David, super Tribum Iuda tantum. In tertia de regno Isboseth, qui regnavit duobus annis super reliquas Tribus, et de contentione, que fuit semper inter ipsum, et David. In quarta agitur de morte Abner, et de morte Isboseth. In quinta de secunda inunctione David super totum Israel. In sexta de expugnatione Hierusalem, et de translatione arce, et de victoriis David. In septima agitur de fuga David a facie Absalon filii eius, et de reditu David in Hierusalem. In octava, et ultima de numeratione populi, qua offensus Dominus percussit de Israel septuaginta millia virorum, vel ducenta millia, secundum Paralipomenon.
marg.|
{o}
Apparuit homo veniens de castris]
Homo est Christus. Tres dies sunt tria tempora, scilicet ante legem, sub lege, tempus gratie. In hoc apparuit Christus in carne Gal. 4.a. Item tres dies, sunt dies passionis, dies sepulture, dies resurrectionis. In hoc apparuit Christus scissa veste, id est cicatrices passionis habens in carne. Unde et Thome dixit Ioannes 20.g. Infer digitum tuum huc, et vide manus meas. Hinc est, quod dicunt Angeli ascendenti in celum. Quis est iste, qui venit de Edom, etc. Is. 58.a. Item Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me, id est diligere debebant. Tres dies sunt, dies contritionis, confessionis, satisfactionis. In hoc tertio apparere debet homo, et ante non. Os. 6.a. Percutiet, et curabit nos, vivificabit nos post duos dies, in tertia die suscitabit nos.
marg.|
{p}
Veste conscissa]
etc. que erant signa doloris. Simile 1Rg. 4.c. de illo, qui nuntiavit Heli, quod capta esset arca, et filii sui mortui.
marg.|
{q}
Super faciem suam]
GLOSSA A parte totum. Non enim homo cadit solum super faciem, sed in eam partem, in qua est facies.
marg.|
{r}
Quod est verbum]
id est res digna verbo. Simile Ex. 2.c. ubi Moyses timens dixit : Quomodo palam factum est verbum istud ? Simile Is. 39.b. dixit Ezechias : Non fuit verbum, quod non ostenderim eis.
marg.|
{s}
Unde scis]
etc. Magna, et nova narrabat, et ideo non {1.
243ra} statim credidit, sed quomodo sciat querit. Quidam enim audita tantum narrant, quibus non statim credendum est. Quidam narrant visa, et illis credendum est aliquando, non semper. Aliquando enim transfigurat se Angelus tenebrarum in Angelum lucis, scilicet ad decipiendum, ut dicitur 2Cor. 11.c. Et ideo. Io. 4.a. Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint, quia multi pseudoprophete exierunt in mundum.
prol.|
{a}
Super hastam]
GLOSSA Quia fatigatus sustentabatur.
marg.|
{b}
Currus]
hostium, scilicet.
marg.|
{c}
Amalecites sum]
GLOSSA Hunc aiunt Hebrei filium fuisse Doeg.
marg.|
{d}
Interfice me]
quasi dicat Saul ad puerum : benefacies, si me occidis, quia liberabis me ab angustia magna. Et hoc dicebat Saul magis volens interfici a proselyto, quam ab incircumcisis.
marg.|
{e}
Tota anima mea]
GLOSSA Id est totus vigor anime.
marg.|
{f}
Stansque super]
Mentitur, sed ut placeret David hoc dicebat.
marg.|
{g}
Post ruinam]
GLOSSA Id est vulnerationem.
marg.|
{h}
Quod erat]
id est quod esse solebat. Non enim videtur verum, quod tunc haberet Saul diadema regium in capite. Vel forte galeam diadematam, id est in qua erat aliqua corona sculpta, vel depicta in signum regium, diadema vocat. Hebrei dicunt hunc puerum filium fuisse Doeg Idumei, qui portabat insignia regis, qui moriens tradidit ea filio suo, ut deferret ea ad David, et sic redderet eum placabilem sibi. Nec est contrarietas, quod filius Amalecites dicitur, et pater Idumeus, quia omnes Amalecite Idumei sunt, sed non
marg.|
{e} converso. Nam primogenitus Esau fuit Eliphaz, cuius filius Amalech, unde Amalecite. Ita legitur Gn. 36.b. Sed adhuc restat questio. Si iste iuvenis erat filius Doeg, qui tam familiaris erat Saul, quomodo erat tam familiaris ignotus Saul, ut quereret : Quisnam es tu ? Responsio. Ex nimia sanguinis effusione tam caligaverat visus in eo. Vel quia puer erat, nondum frequentabat curiam regis.
marg.|
{i}
Scidit]
secundum morem Iudeorum, qui in signum doloris intrinseci scindunt vestes. Unde Mt. 26.f. cum princeps sacerdotum adiurasset Dominum, ut diceret, si ipse esset filius Dei, et Dominus respondisset. Tu dixisti, statim scidit vestimenta sua, dicens. Blasphemavit. Sed videtur, quod faciunt contra legem. Dicitur enim Deuteronom. 14.a.
marg.|
Non vos incidetis, et non facietis calvitium super mortuo. Solutio. Ibi de incisione carnis, quam faciebant idololatre gentiles, agitur, hic autem de incisione vestis.
marg.|
{k}
Super populum]
GLOSSA Id est sacerdotes.
marg.|
{k}
Super domum Israel]
GLOSSA Generaliter.
marg.|
{l}
Unde es tu]
Sed nonne iam audierat hoc David ab ipso ? Quare ergo querit ? Responsio. Pre stupore facti, et dolore non notaverat illa verba.
marg.|
{m}
Christum Domini]
id est regem vinctum.
marg.|
{n}
Sanguis tuus]
id est damnatio tua, quia in hoc meruisti damnari. Vel sanguis, id est pena sanguinis effusi. Simile Mt. 27.c. Sanguis eius super nos, etc. Vel sanguis, id est peccatum, quasi dicat, peccatum tuum sit super caput tuum, id est pena pro peccato. Sed nota quod iste in tribus peccavit. Mentitus est, quando dixit, se occidisse {1.
243rb} Saul. Adulatus est, quando dixit. Attuli hoc ad te dominum meum. Proditorem se asseruit in hoc, quod dominum suum se occidisse dixit.
marg.|
{o}
Arcum]
id est artem sagittariam, ut possent, et scirent resistere Philisteis, qui erant sagittarii. Audierant enim populum a sagittariis interfectum. Vel arcum, id est fortitudinem, quasi dicat, precepit David, ut illi, ad quos spectat, docerent filios Iude esse fortes in timore Dei, et obsequio eius, scilicet Dei.
marg.|
{p}
In libro iustorum]
Sicut dicit GLOSSA iste liber modo non habetur, sicut nec plurimi, de quibus fit mentio in Veteri Testamento, ut est liber bellorum Domini, de quo fit mentio Nm. 21.c. et carmina Salomonis, et disputationes eius super natura omnium arborum, et animalium, et volucrum, de quibus fit mentio inf. 3Rg. 4.d. ubi dicitur. Locutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque millia, et disputavit super lignis a cedro, que est in Libano, usque ad hyssopum, qui egreditur de pariete, et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. Et libri Nathan prophete, et Ahie Silonitis, et Addo prophete. De quibus similiter fit mentio. 2Par. 9.g. ubi dicitur. Reliqua operum Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in libris Nathan prophete, et in libris Ahie Silonitis, in visione quoque Addo. Et multa huiusmodi volumina, que Scriptura commemorat, que a Chaldeis in destructione Iudee combusta fuerunt, et etiam tota bibliotheca. Sed Esdras Pontifex, et Propheta, afflatus spiritu Dei, paucos reparavit, quos modo habemus. Sed librum iustorum, de quo fit hic mentio, non reparavit. HIERONYMUS tamen dicit in libro de Hebraicis questionibus, quod liber Regum dicitur liber iustorum, eo quod de iustis agat, scilicet Samuele, David, Gad, Nathan, Elia, Eliseo, et aliis. Et secundum hoc hec dictio, sicut, respicit hoc verbum planxit. Alii dicunt, quod liber Geneseos dicitur liber iustorum, quia in eo coniici potest artem sagittandi esse utilem. Quia dicit Iacob Genesis quadragesimooctavo d. se tulisse agrum de manu Amorrhei in gladio, et arcu. Secundum omnes istas opiniones, hec dictio iustorum est masculini generis. Quidam vero legunt iustorum neutraliter. Et dicitur iustorum quasi liber iudiciorum. Nam agit de his, que iusta sunt, et facta. Et secundum hoc sensus est. Precepit David, ut docerent filios Iude a ratione artem illam servandam. Sic servatur, quod scriptum est in libro iustorum, id est iudiciorum. Liber vero iudiciorum, potest dici Exodus, ubi iudicia, et precepta traduntur.
marg.|
{q}
Considera Israel]
Dixerat auctor, quod David planxit Saul, et Ionatham, nunc incipit planctus. Et dicitur planctus hic carmen lugubre. Et creditur compositum fuisse metrice, sicut in morte principum fieri solet ad eorum memoriam. Est autem continentia huius carminis tripertita. Primo agit de loco, ubi facta est strages, imprecans ei malum, ubi dicit. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos. Nec moveri debet quisquam, si aliquando pluraliter, aliquando singulariter loquatur de eodem loco. Est enim unus mons plures habens colles. Pluraliter ergo loquitur de ipso, {1.
243va} propter pluralitatem collium, singulariter propter unitatem montis. Unde quidam libri habent. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super te. Et legitur littera sic. Montes Gelboe subaudi, ve vobis, et postea infertur, nec ros, nec pluvia veniant super te. Secundo commendat Saulem, et Ionatham, ubi dicit. Saul, et Ionathas amabiles, et decori, etc. Tertio commendat Ionatham specialiter ostendens quantum dilexerat eum, ubi dicit. Doleo super te, Ionatha. Dicit ergo : Considera Israel, qui scilicet remansisti a strage, pro qua culpa interfecti sunt fratres tui, et precave ne, et tu in scelere simili pereas. Propter tria enim mortuus est Saul, et qui cum eo erant propter ipsum, scilicet ob multa peccata, que fecerat, propter inobedientiam suam, que pepercit Amalec, propter hoc quod Pythonissam consuluit, quasi desperans de Domino. Unde 1Par. 10.d. Mortuus est Saul propter iniquitates suas, eo quod prevaricatus sit mandatum Domini, quod preceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam Pythonissam consuluit, et non speravit in Domino, propter quod interfecit eum. Vel sic : Considera quam gloriosi fuerunt, qui pro tua libertate vulnerati sunt, et mortui. Vel sic : O Israel considera pro his, etc. id est attende, quam miserabiliter mortui sunt tam nobiles, tam strenui, et time tibi similiter posse accidere.
marg.|
{a}
Super excelsa]
id est montes Gelboe, qui excelsi sunt, quasi dicat, in locis munitis interfecti sunt. Vel super excelsa, id est propter idololatriam, que celebrabatur in excelsis. Unde 4Rg. 12.a. legitur : Fecit Ioas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eam Ioiada sacerdos, verumtamen excelsa non abstulit, id est idololatriam non destruxit. Propter hoc autem nomine excelsorum idololatria accipitur, quia Salomon tribus suis uxoribus fana construxit in montibus, ad earum idola adoranda, ut legitur 3Rg. 11. in princip.
marg.|
{b}
Quomodo ceciderunt]
Admiratio est, quomodo, scilicet tam cito viri inclyti ceciderint.
marg.|
{c}
Nolite annunciare]
GLOSSA. Prohibet, ne ullus letetur in tali casu, ne divulgetur casus populi Dei in civitatibus inimicorum. Sed quare prohibet hoc David ? Videtur, quod prohibitio hec sit inutilis, quia tantum factum, et tale non poterat celari, quod multi inimici sciebant : Nec etiam potuit, quin gauderent filie Philistiim de interfectione hostium suorum. Solutio. Licet strages populi, et mors Saulis manifesta esset, non tamen modus, quo mortuus est Saul manifestus erat, et illud prohibuit David annunciari in Geth, quia de dolore eorum augeretur gaudium filiarum Philistiim. Sed quare dicit, ne letentur filie, potius, quam filii ? Responsio : quia in strage hostium mulieres pre gaudio victorie ducebant choreas, et cantilenam aliquam ad victoriam pertinentem cantabant. Unde supra primo Regum decimooctavo interfecto Golia cantabant mulieres. Saul interfecit mille, et David decem millia.
marg.|
{d}
Montes Gelboe]
etc. Indignatus de casu fortium, ipsum interfectionis locum abominatur, et maledicit. Sed querit Raban. Quid deliquerunt montes ? Et solvit primo mystice, dicens quod Gelboe, interpretatur decursus, et significat superba Iudeorum corda. Et quia in eis rex unctus, id est Christus, corporaliter moritur, ab omni rore gratie siccantur, quoniam pro peccatis eorum ibi ceciderunt fortes, et ita punitur terra propter possessores, vel habitatores in ea. Unde Ps. 106. Posuisti terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. Unde {1.
243vb} Gn. 3.c. pro peccato Ade dicitur : Maledicta terra in opere tuo. Dicitur autem, quod montes Gelboe prius fuerunt uberrimi, post maledictionem vero fuerunt steriles. Nec imprecatus est David ariditatem, sed sterilitatem, quasi aridi essent. Unde subdit.
marg.|
{e}
Neque sint agri primitiarum]
in vobis, id est fructus pecorum. Vel primitiarum, id est optimorum, sicut prius. Aliqui dicunt hoc fuisse prophetiam, que impleta fuit ad litteram tempore Elie, quando non pluit super terram annos tres, et menses sex. 3Rg. 17.a. Aliqui dicunt, quod in cacumine montis Gelboe, nec ante maledictionem, nec post pluisse, sed per maledictionem David confirmatum est.
marg.|
{f}
Quia ibi abiectus est clypeus]
id est quia ibi fortes interfecti sunt, vel quia ibi viliter, et abiecte interfectus est Saul, et Ionathas fortes, quasi non esset rex Saul. Et hoc est quod dicitur, quasi non esset unctus oleo. Et dicitur in GLOSSA Clypeus Saul abiectus, id est a Deo reprobatus. Et est argumentum, quod Saul damnatus est. Et subdit causam huius necis.
marg.|
{g}
A sanguine interfectorum ab adipe fortium]
id est propter sanguinem sacerdotum, qui sanguinem, et adipem offerebant Domino, quos interfecit in Nobe, supra 1Rg. 22.d. Vel sic : A sanguine interfectorum, et ab adipe fortium abiectus est clypeus Saul, quasi dicat, non a rusticis, sed a fortibus interfectus est Saul. Sanguis enim, et adeps, robur prestant corpori, et ideo nomine sanguinis, et adipis, fortes intelliguntur, qui dabant aliis fortitudinem, et audaciam. Secundum primam lecturam declinatur interfectus interfecti, secundum aliam interfector interfectoris, quasi dicat interfectores Saulis fuerunt fortes. Hebreus sic legit litteram : A sanguine interfectorum, et ab adipe fortium, sagitta Ionathe numquam abiit retrorsum, quin scilicet semper pertingeret, quasi dicat, Ionathas, et Saul multos de interfectoribus suis vulneraverunt.
marg.|
{h}
Saul, et Ionathas amabiles]
etc. Hec est secunda pars carminis, ubi commendantur Saul, et Ionathas a multis. Primo a constantia, ubi dicit : Numquam abiit retrorsum. Secundo a dilectione, ubi dicit : Amabiles. In tertio a pulchritudine, ubi dicit : Et decori. Quarto a velocitate, que est contraria pigritie, ubi dicit : Aquilis velociores : Et est ibi hyperbole. Quinto a fortitudine, ubi dicit : Leonibus fortiores. Sexto a pietate, ubi dicit : qui vestiebat vos.
marg.|
{i}
Vestiebat]
GLOSSA De preda hostium.
marg.|
{k}
Coccino]
id est Panno rubeo.
marg.|
{l}
Quomodo ceciderunt]
GLOSSA In peccato suo subaudi.
marg.|
{m}
In excelsis tuis]
sicut supra, in monte, vel propter idololatriam.
marg.|
{n}
Doleo super te frater mi]
Tertia pars carminis, Ubi Ionathas specialiter commendatur.
marg.|
{o}
Frater]
amore, et cultus religione.
marg.|
{p}
Quomodo ceciderunt robusti]
Ter facit hanc questionem, vel admirationem David in hoc carmine, in quo mystice innuitur, quod tripliciter cadit homo in bello Philistiim, id est demonum, scilicet cogitatione, locutione, et opere, Vel sic : Insultu carnis, infestatione avaritie, impugnatione superbie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_1)
Notes :