Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Rg. 11,1 

Factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabbath1
1 Rabbath scrips. , Rabbach Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba “he. Ier.” ΩJ, Rabba Weber
David autem remansit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 11,2 

Dum hec agerentur accidit quedam die2 ut surgeret David
2 quedam die] om. Weber
de stratu suo post meridiem
et deambularet in solario
domus regie. Viditque mulierem se lavantem
ex adverso super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde.
Numérotation du verset 2Rg. 11,3 

Misit ergo rex et requisivit que esset mulier. Nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bersabee3
3 Bersabee] Bethsabee Weber
filia Eliam, uxor Urie Ethei4
4 Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,4 

Missis itaque David nuntiis tulit eam, que cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea, statimque sanctificata est ab immunditia sua
Numérotation du verset 2Rg. 11,5 

et reversa est in5 domum suam concepto fetu. Mittensque nuntiavit David et ait : Concepi.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,6 

Misit autem David ad Ioab dicens : Mitte ad me Uriam Etheum. Misitque Ioab Uriam ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 11,7 

Et venit Urias ad David. Quesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,8 

Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam et lava pedes tuos.
Egressusque6 est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
6 Egressusque] Egressus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,9 

Dormivit autem Urias ante portam domus regie cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.
Numérotation du verset 2Rg. 11,10 

Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias ad domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? Quare non descendisti ad domum tuam ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,11 

Et ait Urias ad David : Arca Dei7 et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terre manent, et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam et per salutem anime tue quod non faciam rem hanc.
7 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,12 

Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie et cras dimittam te. Mansit Urias in Hierusalem die illa et altera.
Numérotation du verset 2Rg. 11,13 

Et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
Numérotation du verset 2Rg. 11,14 

Factum est ergo mane et scripsit David epistolam ad Ioab misitque per manum Urie,
Numérotation du verset 2Rg. 11,15 

scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum est prelium8 et derelinquite eum ut percussus intereat.
8 est prelium] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,16 

Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi9 sciebat viros esse fortissimos.
9 ubi] quo Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,17 

Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Etheus.
Numérotation du verset 2Rg. 11,18 

Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba prelii.
Numérotation du verset 2Rg. 11,19 

Precepitque nuntio dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
Numérotation du verset 2Rg. 11,20 

si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut preliaremini ? An ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,21 

Quis percussit Abimelech filium Ieroboal10 ? Nonne mulier misit super eum fragmen mole de muro et interfecit eum in Thebes ? Quare iuxta murum accessistis ? Dices : etiam servus tuus Urias Etheus occubuit.
10 Ieroboal Rusch ΩSM etc.] scrips. , Ierobaal ΩJ Clementina etc., Hierobaal Weber (Σ Λ H), Hieroboseth Weber cum nonnullis codicibus
Numérotation du verset 2Rg. 11,22 

Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia que ei preceperat Ioab.
Numérotation du verset 2Rg. 11,23 

Et dixit nuntius ad David : Prevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum. Nos autem facto impetu persecuti sumus eos11 usque ad portam civitatis.
11 sumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,24 

Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis. Quin etiam servus tuus Urias Etheus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 11,25 

Et dixit David ad nuntium : Hec dices Ioab : Non te frangat ista res. Varius enim eventus est prelii
et nunc hunc, nunc illum consumit gladius. Conforta bellatores tuos adversum urbem, ut destruas eam et exhortare eos.
Numérotation du verset 2Rg. 11,26 

Audivit autem uxor Urie quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,27 

Transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor
peperitque ei filium. Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino.

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Rg. 11,1 
marg.| {a} Factum est autem] De duobus agitur in hoc capitulo. Primo de adulterio David cum Bersabee uxore Urie. Secundo de morte Urie.
marg.| {b} Eo tempore] etc. GLOSSA In Hebreo ita legitur. Eo tempore, quo reges processerant ad bella, misit David Ioab, etc. Processerant scilicet ad pugnam contra David rex Rohob, et Istob, Soba et Maacha, qui reges Syrie fuerunt, {1. 249vb} et pugnare voluerunt contra David, conducti a rege Moab, sed devicti sunt.
marg.| {c} Quo solent] etc. GLOSSA id est in vere, quando pulsa frigoris asperitate, pabula reperiuntur iumentorum. Nota quod etiam demones illo tempore acrius impugnant, et plura bella aggrediuntur. Unde Adam eo tempore, id est in vere tentatus est a diabolo, et superatus Gn. 3. Et Dominus eo tempore a diabolo tentatus, sed non superatus, quia viriliter pugnavit in passione. Tunc ideo Ecclesia quadragesimale ieiunium in eo tempore constituit, quo maxime scilicet ieiunio vincitur.
marg.| {d} Remansit] otiosus.
marg.| {e} Dum hec agerentur] scilicet dum Ioab vastaret filios Ammon.
marg.| {f} Lavantem] propter fluxum menstruum, ut quidam volunt. Ita refert GLOSSA
marg.| {g} Filius Heliam] iste Heliam fuit Achitophel, qui dedit consilium Absalon contra David. Forte in ultione huius facti accidit hoc ei.
marg.| {h} Hethei] Vel Cethei. Idem enim est Hetheus, et Cetheus, ut dicit HIERONYMUS sicut Oreb, et Coreb.
marg.| {i} Statimque sanctificata] id est statim post coitum lavit se. Vel statim concepit, et cessavit menstruus sanguis, quem nature scilicet sagacitas dicitur preservare post conceptum in alimoniam fetus. Quidam dicunt Bersabee tunc fuisse in menstruis, et statim ad tactum regis cessasse menstruum. Epiphanius Martyr dicit quod cum David vocasset Bersabee, cognovit hoc Nathan propheta in spiritu, et festinabat ad David, ut prohiberet eum ab adulterio, sed impedivit eum Belial. Nam in via invenit hominem occisum, mortuum, et nudum, et moram fecit ibi, et rex implevit peccatum suum, et luxit Nathan.
marg.| {k} Mittensque] Bersabee nuntium.
marg.| {l} Mitte ad me Uriam] Sicut dicit IOSEPHUS, ideo vocavit eum ab expeditione, ut ingrederetur ad uxorem suam, et adscriberetur ei partus, et sic adulterium Bersabee celaretur, ne quasi adultera lapidaretur.
marg.| {m} Lava pedes tuos] GLOSSA id est post laborem balneis utere. Partem posuit pro toto corpore. Non enim tantus vir discalceatus incedebat.
marg.| {n} Cibus regius] GLOSSA ut refectus deliciose provocatus in libidinem dormiret cum uxore, et sic adulterium lateret.
marg.| {o} Numquid non de via venisti] quasi dicat, multum laborasti, et deberes quiescere cum uxore tua in domo tua.
marg.| {p} Ut comedam, et bibam, et dormiam] etc. Bene dicit, comedam, et bibam, et postea dormiam cum uxore, quia ut dicit HIERONYMUS venter, et genitalia vicina sunt, et pro vicinitate membrorum sequitur confederatio vitiorum. Unde Apostolus Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Ex. 32. Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere, id est cum idolo fornicari.
marg.| {q} Cum uxore mea] Sic debemus nos dicere, quia arcam Domini, id est sepulchrum eius Sarraceni tenent.
marg.| {r} Per salutem tuam, et per salutem anime tue non faciam rem hanc] supple iuro.
marg.| {s} Inebriavit eum] ut estuans mero moveretur ad libidinem. {1. 250ra} Sed nec concitatus est desiderio uxoris.
marg.| {a} Posuit Uriam] etc. credidit Ioab, quod Urias deliquisset in Regem, propter quod iussisset fieri Rex, et ideo cito consensit, et fecit.
marg.| {b} Nuntiavit omnia] ipsi David.
marg.| {c} Abimelech] Iud. 9.g.
marg.| {d} Filium Ierobaal] id est Gedeonis.
marg.| {e} In Thebes] nomen est turris.
marg.| {f} Hetheus] vel Cetheus quod idem est.
marg.| {g} Et nunc] victorem a victo superari sepe videmus.
marg.| {h} Verbum] id est res huius verbi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_11)

Notes :