Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Rg. 4,1 

Audivit autem Isboseth1 filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolute sunt manus eius
1 Isboseth] om. Weber
omnisque Israel perturbatus est.
Numérotation du verset 2Rg. 4,2 

Duo autem viri principes latronum
erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothite de filiis Beniamin. Siquidem et Beroth reputata est in Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 4,3 

Et fugerunt Berothite in Gethaim, fueruntque ibi advene usque in tempus illud.
Numérotation du verset 2Rg. 4,4 

Erat autem Ionathe2 filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrael, tollens itaque eum nutrix sua fugit. Cumque festinaret ut fugeret, cecidit et claudus effectus est. Habuitque vocabulum Miphiboseth3.
2 Ionathe] Ionathan Weber |
3 Miphiboseth Ω Ruch Clementina ] Mifiboseth hic et ubique Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 4,5 

Venientes igitur filii Remmon Berothite Rechab et Baana ingressi sunt ferventi4 die domum Isboseth qui dormiebat super stratum suum meridie, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit5.
4 ferventi] fervente Weber |
5 et hostiaria…obdormivit] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 4,6 

Ingressi sunt autem domum latenter6 assumentes spicas tritici.
6 latenter] om. Weber
Et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 4,7 

Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum. Sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 4,8 

Et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron. Dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam. Et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius.
Numérotation du verset 2Rg. 4,9 

Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos : Vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia,
Numérotation du verset 2Rg. 4,10 

quoniam eum qui annuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio,
Numérotation du verset 2Rg. 4,11 

quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt7 virum innoxium in domo sua super lectulum suum, non queram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra ?
7 interfecerunt] interfecerint Weber
Numérotation du verset 2Rg. 4,12 

Precepit itaque David pueris et interfecerunt eos. Precidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isboseth tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Rg. 4,1 
marg.| {u} Audivit autem Isboseth] etc. agitur in hoc capitulo de morte Isboseth, et de vindicta eorum, qui interfecerunt eum.
marg.| {x} Manus] id est fortitudo.
marg.| {y} Perturbatus] GLOSSA id est ignorans, quem potius sequatur.
marg.| {1. 245va} {a} Duo autem viri] GLOSSA Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner, sicut tradunt Hebrei, consiliati sunt cum Miphiboseth, ut Isboseth interficerent, et ipsum Regem constituerent, sed Miphiboseth consilium prodidit : Ideo sic inducitur : Erat autem Ionathe filius pedibus debilis, etc. Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim.
marg.| {b} Beroth civitas est] unde fuerunt isti duo latrones.
marg.| {c} Fueruntque ibi] etc. quo scilicet inde reversi, domum Isboseth ingressi sunt. IOSEPHUS vero dicit quod cogitaverunt a David dona accipere, et ideo interfecerunt eum, scilicet Isboseth.
marg.| {d} Nuntius de Saul, et Ionatha] nuntians ipsos esse mortuos in prelio.
marg.| {e} Ingressi sunt] etc.
Numérotation du verset 2Rg. 4,moraliter 
marg.| Moraliter. Isti duo latrones, qui domum latenter ingrediuntur, et Dominum domus interficiunt, sunt nimius potus, et cibus exquisitus, sive potus superfluitas, et cibi saturitas, que se multotiens latenter ingerunt sub specie necessitatis, et dominum domus, id est spiritum in inguine percutiunt, et occidunt, id est in luxuriam deiiciunt. Unde GREGORIUS : omnes suis vitiis favent, et quod ob carnis voluptatem faciunt, ad necessitatis referunt actiones, et sub infirmitatis velamine vitium voluptatis excusant, si quando iucunditas voluptatis irrepserit, gaudet infelix anima, ut sub obtentu salutis, obumbret negotium voluptatis. Fit autem sex modis hoc vitium, teste Beato Gregorio. Primo quando prevenitur hora. Unde Eccles. 10.c. Ve terre, cuius Rex puer est, et cuius principes mane comedunt. Is. 5.c. Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam. Sed queret aliquis, que sit hora huiusmodi, scilicet comedendi. Dicimus, quod hora tertia, et deinceps, ante non. Unde Petrus Actor. 2.c. Non sunt hi ebrii sicut putatis, cum sit hora diei tertia. Secundo, quando nimis frequenter comeditur. Semel enim in die comedere quasi vita Angelica est, bis vita humana, pluries vita iumentina, sive vita brutorum : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione. Hi sunt, qui dicunt Sap. 2.b. Venite, et fruamur bonis, que sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter : Vino pretioso, et unguentis non impleamus. Item Is. 22.d. Gaudium, et letitia occidere vitulos, iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. His dicitur Luce 21.f. Attendite vobis, ne graventur corda vestra crapula, et ebrietate, et curis huius vite, et superveniat in vos repentina dies illa quasi laqueus. Tertio modo fit, quando nimis avide comeditur, sicut Esau, qui pro edulio lenticule vendidit primogenita sua. Unde AUGUSTINUS : Malo comedere carnes cum Christo, quam lenticulam cum Esau. Non enim substantia cibi, sed aviditas sumendi, in culpa est. Gal. 5.c. Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Et alibi : Curam carnis ne feceritis in desideriis animarum vestrarum. Quarto fit, quando nimis delicata, vel nimis delicate parata cibaria sumuntur. Lc. 16.e. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et mortuus, et sepultus in inferno. Unde Seneca : Palatum tuum fames excitet, non sapores. Prv. 29.d. Qui delicate nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. {1. 245vb} Quinto modo, fit quando nimis sumptuosa cibaria emuntur. HIERONYMUS Unica silva Elephantibus sufficit, homo vero non pascitur terra, et mari. Non fames ventris magno constat, sed ambitio. Amos 6. Ve nobis, qui comeditis agnum de grege, et vitulum de medio armenti, bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph. Sexto modo fit, quando in nimia quantitate sumitur cibus, sive cara, sive vilia. In felices, qui intelligitis vos maiorem famem habere quam ventrem : Si nature debitum immoderantie tue voracitate excedis, et vinolentia te ingurgitas, quantascumque laudes lingua tua resonet, vita blasphemat. Fit etiam septimo modo quando, scilicet nimis studiose comeditur. Prv. 23.d. Cui ve, cuius patri ve, cui rixe, cui fovee, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum ? Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? Ecce sex, que facit ebrietas. Primo, ad penam obligat. Unde cui ve. Secundo, parentes damnificat : Unde cuius patri ve. Tertio, proximos exasperat : unde cui rixe. Quarto, sibi laqueum parat : unde cui fovee. Quinto, corpus vulnerat : Unde cui sine causa vulnerat. Sexto, excecat : unde cui suffossio oculorum. Tot malis, tot tormentis destituit Nabuzardan muros Hierusalem, id est virtutes anime. Hoc vitio Adam paradisum perdidit : Gn. 3. Noe femore nudavit. Gn. 9.c. Esau primogenita amisit. Gn. 25.d. Loth, quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt. Gn. 19.g. et usque ad incestum filie perduxerunt. Filios Iob in convivium duxerunt. Iob. 1.d. licet non peccassent ibi, ut dicit GREGORIUS, Samson inter epulas Philisteos prostravit. Idc. 16.f. Filii Israel carnes cupientes in deserto perierunt. Nm. 11. Ionathas propter esum mellis fere occiditur, 1Rg. 14.g. Isboseth post prandium in lecto dormiens occiditur, ut in presenti cap. Baltassar inter epulas sacris vasis abutitur, ac vocem terribilem audit : Mane Thecel Phares. Dn. 5. Iudith post vina, et epulas Holophernis caput abscidit. Iudith. 14.a. Herodes caput Ioannis in convivio amputavit. Filius Dei post prandium proditus fuit, et captus : Mc. 14.f.
marg.| {f} Spicas] GLOSSA Quasi causa primitiarum, ut regi deferre viderentur, et dolus non deprehenderetur.
marg.| {g} In conclavi] id est in secreto loco.
marg.| {h} De omni angustia] quam hucusque sensi.
marg.| {i} Occidi eum in Siceleg] sup. 2Rg. 1. in fin.
marg.| {k} Oportebat] non ut putabat.
marg.| {l} Non queram] id est non ulciscar.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_4)

Notes :