Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Rg. 7,1 

Factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 7,2 

Dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,3 

Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est
in corde tuo vade fac, quia Dominus tecum est.
Numérotation du verset 2Rg. 7,4 

Factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens :
Numérotation du verset 2Rg. 7,5 

Vade et loquere ad servum meum David : Hec dicit Dominus : Numquid tu edificabis mihi domum ad habitandum ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,6 

Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Egypti usque in diem hanc, sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio
Numérotation du verset 2Rg. 7,7 

per cuncta loca
que transivi cum omnibus filiis Israel. Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui precepi ut pasceret populum meum Israel dicens : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,8 

Et nunc hec dices servo meo David : Hec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
Numérotation du verset 2Rg. 7,9 

et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua. Fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
Numérotation du verset 2Rg. 7,10 

et ponam locum
populo meo Israel
et plantabo eum, et habitabit cum1 eo, et non turbabitur amplius, nec addent filii iniquitatis
1 cum] sub Weber
ut affligant eum sicut prius
Numérotation du verset 2Rg. 7,11 

ex die qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Predicitque tibi Dominus quod domum
faciat tibi Dominus,
Numérotation du verset 2Rg. 7,12 

cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,13 

Ipse edificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,14 

Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium. Qui si inique
aliquid gesserit arguam eum
in virga virorum
et in plagis filiorum
hominum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,15 

Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul quem amovi a facie mea2.
2 mea] tua Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,16 

Et fidelis erit domus tua,
et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam3, thronus4 tuus erit firmus iugiter.
3 meam] tuam Weber |
4 thronus] et praem. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 7,17 

Secundum omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 7,18 

Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino.
Et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea quia adduxisti me hucusque ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,19 

Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus meus5, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum, ista est enim lex Adam Domine Deus.
5 meus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,20 

Quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te ? Tu enim scis servum tuum Domine Deus.
Numérotation du verset 2Rg. 7,21 

Propter verbum tuum
et secundum cor tuum
fecisti
omnia magnalia hec, ita ut notum faceres
servo tuo.
Numérotation du verset 2Rg. 7,22 

Idcirco magnificatus es Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te in omnibus que audivimus auribus nostris,
Numérotation du verset 2Rg. 7,23 

que est autem
ut populus tuus Israel gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Egypto gentem et deum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,24 

Firmasti6 tibi populum tuum Israel in populum sempiternum et tu, Domine, factus es eis in Deum.
6 firmasti] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,25 

Nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum
et fac sicut locutus es,
Numérotation du verset 2Rg. 7,26 

ut7 magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur : Dominus exercituum Deus super Israel, et domus
7 ut] et Weber
servi tui David erit stabilita coram Domino,
Numérotation du verset 2Rg. 7,27 

quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti auriculam8 servi tui
8 auriculam] aurem Weber
dicens :
domum edificabo tibi.
Propterea invenit servus tuus cor suum
ut oraret te oratione hac.
Numérotation du verset 2Rg. 7,28 

Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus et verba tua erunt vera. Locutus es enim ad servum tuum bona hec.
Numérotation du verset 2Rg. 7,29 

Incipe igitur et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu Domine Deus locutus es hec9 et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
9 hec] om. Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Rg. 7,1 
marg.| {s} Factum est autem] Tres sunt partes huius capitis. In prima parte dicitur, quod David voluit edificare domum Domino, sed nuntiavit ei Dominus per Nathan, quod non faceret, quia vir sanguinum erat. In secunda rememorat Dominus per Nathan David beneficia multa, que contulit ei, promittens ei filium successorem regni. In tertia refert David gratias Deo, scilicet de promissione, orans ut impleat, quod promisit.
marg.| {t} Rex] David.
marg.| {u} In domo sua] quam fecerat auxilio Hiram.
marg.| {x} Videsne] Hoc verbo indicavit, se velle edificare domum Domino. Unde infr. 3Rg. 8.b. dicitur. Benefecisti, hoc ipsum mente pertractans.
marg.| {y} In medio pellium] Simile dixit Urias ad David infr. 11.b. Arca Dei, et Israel, et Iuda, habitant in papilionibus, etc.
marg.| {z} In corde tuo] Intelligens, quod volebat domum Domino edificare.
marg.| {a} Quia Dominus tecum est] hoc dixit a spiritu suo, non Dei. Unde GLOSSA Gregorii patet, quod prophetie spiritus Prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult, spirat. Hinc Eliseus ait. Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit, quia dum prophetie spiritum dat, et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes prophetie spiritum inveniant, quid de Deo sint, et rursum prophetie spiritum non habentes, recognoscant quid sint de semetipsis.
marg.| {b} Numquid tu edificabis] GLOSSA quasi non, quia vir sanguinum {1. 247va} es. Sed nota quod non accipitur hic, vir sanguinum, sicut in Psalmo 54. ubi dicitur. Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos. Ibi enim dicuntur viri sanguinum peccatores. Hic vero dicitur vir sanguinum, id est bellator, et sanguinis effusor. Unde 1Par. 28.a. dicitur. Non edificabis mihi Domum, eo quod sis bellator, et sanguinem multum effuderis.
marg.| {a} Per cuncta] GLOSSA Silo, Galgala, Nobe, et cetera loca, ubi tabernaculum, et arca Domini locata sunt.
marg.| {b} Numquid loquens] Alia translatio habet, Numquid loquens locutus sum alicui viro de Tribubus. Et 1Par. 17.a. dicitur. Numquid locutus sum saltem uni iudicum Israel, quibus precepi, ut pascerent populum meum Israel, et dixi, quare non edificasti mihi domum cedrinam ? Et GREGORIUS dicit Ideo a nullo iudicum edificari domum cedrinam iussit, quia omnes contra hostes pugnaverunt, et effusores sanguinis fuerunt. Sed Salomon sanguinis effusor fuit, multos enim interfecit, id est interfici iussit, et tamen ipse edificavit templum Domino. Item Moyses sanguinis effusor fuit, et tamen edificavit tabernaculum Domino. Ad hoc dicendum est, quod David semper in bellis fuit, unde non licebat ei edificare templum Domino. Unde infr. enim Reg. 5.a. dicitur. Non poterat edificare domum Dei propter bella imminentia. Item multorum sanguinem fudit, unde proprie vir sanguinum appellatur. Salomon vero et Moyses paucorum sanguinem fuderunt, unde non debent dici viri sanguinum. Unde secundum antiquam translationem, quam ponit GREGORIUS, dicitur ad David de Salomone. Filius tuus, cui non instabunt bella hostium, et qui non erit vir sanguinum, ipse edificabit mihi domum.
marg.| {c} Quare non edificasti mihi domum cedrinam] quasi dicat, nolui ut aliquis iudicum de Tribubus Israel edificaret mihi domum, sed, ut pasceret populum meum.
marg.| {d} Ego te] Non improperat peccata penitentibus Dominus, sed beneficia prestita commemorat, ut ad amorem suum provocet, et accendat.
marg.| {e} Iuxta] GLOSSA Abraham, Isaac, et Iacob, Moysi, et Iosue, quorum nomina famosa sunt in terra. Unde 1Par. 17.b. dicitur. Qui celebrantur in terra.
marg.| {f} Et ponam] quasi dicat, dabo ei pacem.
marg.| {g} Et plantabo] in pace, scilicet et securitate. Unde GLOSSA Tempus Salomonis describit, quo filii Israel pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore iudicum.
marg.| {h} Et non] GLOSSA Hec tanta bona, que in terra sperat, insipienter sapit. Sicut Iudei, qui promittunt sibi Hierusalem auream in terra.
marg.| {h} Sicut prius] Supple, nisi ipse fuerit in causa, id est quamdiu non offendet me. Aliter falsum esset, quia tempore Nabuchodonosor, et Sennacherib, et tempore Romanorum, plures, et graviores persecutiones habuerunt. Vel dici potest, quod hic promittit tantum tempore Salomonis, sicut patet per quandam GLOSSA prenotatam.
marg.| {i} Domum] GLOSSA id est filios tibi succedentes. Sicut legitur Ex. primo d. de obstetricibus, quod Dominus propter pietatem earum edificavit eis domos, id est {1. 247vb} dedit filios.
marg.| {k} Semen tuum] GLOSSA Christum.
marg.| {k} Post te] Quod non de Salomone potest intelligi, ut vult GLOSSA quia non fuit post David suscitatus, ut dicunt sancti, sed ipso vivente natus est, et in regno sublimatus. Sed posset dici, quod ideo dicitur suscitatus post eum, quia successit ei in regnum.
marg.| {l} De utero] GLOSSA vel de ore tuo, id est de substantia tua. Simile in Ps. 109. Ante luciferum genui te, id est de substantia mea, dicit patet ad filium.
marg.| {m} Usque] Hoc autem de corporali regno Salomonis non potest intelligi, quia finem habuit. Unde necesse est de Christo intelligi, qui de David natus est secundum carnem, et de regno Christiano, de quo Is. 9.b. Super solium David sedebit, et super regnum eius, ut confirmet illud, et corroboret in iudicio, et iustitia, amodo, et usque in sempiternum.
marg.| {n} Ego ero] Ex hac promissione coniicitur, quod salvus sit Salomon. Unde Sir. 47.d. Finem habuit Salomon cum patribus suis.
marg.| {o} Inique] Hic insultat Iudeus dicens, quod, aut Christus inique gessit aliquid, aut non hoc de Christo intelligitur. Nos autem dicimus, quod mos sacre Scripture est, propter unitatem Christi capitis ad corpus suum, quod est Ecclesia, quod corporis sive membrorum est attribuere capiti, et
marg.| {e} converso. Unde Christus dicitur inique gessisse in membris, scilicet quorum peccata reputat sua dicens. Deus, Deus meus, respice in me, etc. verba delictorum meorum.
marg.| {p} Arguam eum] Salomonem scilicet id est Christum in membris.
marg.| {q} In virga] GLOSSA gladio inimicorum.
marg.| {q} In plagis] GLOSSA incommoditatibus corporum.
marg.| {r} Hominum] GLOSSA qui talia merentur.
marg.| {s} Misericordiam autem] Hanc misericordiam vocat, quod habuit filium successorem sibi in regno, quod non Saul. Vel misericordiam vocat finalem gratiam. Simile In Ps. 88. Si dereliquerint filii eius legem meam, et in viis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga ferrea iniquitates eorum, misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo ei in veritate mea.
marg.| {t} A facie] GLOSSA vel tua.
marg.| {u} Coram Domino] GLOSSA scilicet arca Domini. Item GLOSSA Sedere coram Domino, est beneficia eius in humilitate confiteri.
marg.| {x} Hucusque] GLOSSA id est ad regnum.
marg.| {y} Sed et hoc] scilicet quod adduxeris me ad regnum.
marg.| {y} Etiam de domo] id est de filio succedente mihi in regno.
marg.| {z} Lex Adam] GLOSSA hominis, scilicet ut tibi in simplicitate cordis, et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti. Vel potest dici, quod ista est lex Adam, id est hominis, ut sit sollicitus de successione filiorum, vel gratias agat de beneficiis sibi a Deo collatis.
marg.| {a} Scis servum tuum] id est vides, et cognoscis cor servi tui.
marg.| {b} Verbum tuum] GLOSSA quod scilicet promisisti. Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.| {c} Secundum cor tuum] GLOSSA misericordiam tuam, scilicet quia non est similis tui.
marg.| {d} Fecisti] mihi scilicet.
marg.| {e} Notum faceres] GLOSSA quod facturus es.
marg.| {f} Magnificatus] in corde meo.
marg.| {g} Extra te] id est preter te : {1. 248ra} Unde 1Par. 17.d. dicitur, Absque te ex omnibus, quos audivimus.
marg.| {a} Que est] Hic magnificat David populum Dei, et exponitur hoc tam de Episcopo, et Christiano populo quam de Moyse, et Iudaico populo. De Christo planum est in GLOSSA De Moyse vero prosequimur.
marg.| {b} Propter] in Egyptum in Moyse, scilicet cuius ministerio populum iudaicum Deus liberavit de servitute Egypti.
marg.| {c} Et poneret] scilicet gentem, id est populum Hebreorum.
marg.| {d} Sibi] id est ut nomen haberet ab Hebreis, quia dictus est Deus Hebreorum. Unde Ex. 3.f. Dominus Deus Hebreorum vocavit nos. Vel, poneret sibi nomen, id est ut famam sibi acquireret propter mirabilia, que pro eis fecit. Unde sequitur.
marg.| {e} Faceretque] Magnalia quoad Iudeorum liberationem, et deductionem. Horribilia, quoad Egyptiorum submersionem, et aliorum hostium exterminationem.
marg.| {f} Quem] scilicet populum.
marg.| {g} Redemisti] id est liberasti.
marg.| {h} Tibi] id est ut esset, et serviret tibi.
marg.| {i} Ex Egypto] id est Egyptiaca.
marg.| {k} Et Deo] id est ex diis, id est idolis, singulare pro plurali. Aliqui libri habent. Gentem, et Deum eius. Et est sensus. Quem scilicet populum redemisti tibi gentem, id est liberasti, ut esset tua gens Et Deum eius, id est Moysen, qui fuit constitutus Deus Pharaonis. Unde Ex. 7.a. Ecce constitui te Deum Pharaonis. In Hebreo sic habetur. Quem redemisti ex Egypto, gentibus, et dies eorum, quasi dicat, Egyptios in mari rubro peremisti, et in diis eorum fecisti iudicia. De Christo vero sic exponit GLOSSA dicens. Que est gens in terra alia preter electam, propter quam venit Dei filius in mundum velut in Egyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum. Deum autem eiusdem populi dominicum hominem intelligimus, quem de Egypto, id est mundo per Virginis uterum assumpsit.
marg.| {k} Suscita] GLOSSA Opere perfice, scilicet filium da, per quem stabiliatur domus mea in eternum.
marg.| {l} Deus super] 1Par. 17.d. non ponitur super, sed, Deus Israel.
marg.| {m} Auriculam] vel aurem, id est notificasti ei. Simile 1Rg. 20.c. ubi dixit Ionathas ad David. Si perseveraverit malitia patris mei, revelabo auriculam tuam.
marg.| {n} Servi tui] GLOSSA scilicet Nathan.
marg.| {o} Dicens] per prophetam mihi, scilicet.
marg.| {p} Domum edificabo] id est filios dabo.
marg.| {q} Propterea] GLOSSA quia scilicet revelasti aurem servi tui.
marg.| {r} Cor suum] GLOSSA id est audaciam cordis. Nihil corde fugacius quod invenitur cum per discretionem restringitur. Sed 1Par. 17.d. dicitur idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
marg.| {s} Benedic domui] id est multiplica filios.
marg.| {t} Servi tui] scilicet David.
marg.| {u} Coram te] id est in beneplacito tuo.
marg.| {x} Quia tu Domine Deus] qui non mentiris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_7)

Notes :