Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset 2Rg. 18,1 

Igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos
et centuriones,
Numérotation du verset 2Rg. 18,2 

et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab, et tertiam in manu Abisai filii Sarvie fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth.
Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
Numérotation du verset 2Rg. 18,3 

Et respondit populus : Non exibis, sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt, quia tu unus
pro decem millibus computaris. Melius est igitur ut sis nobis in urbe presidio.
Numérotation du verset 2Rg. 18,4 

Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum1 hoc faciam. Stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
1 videtur rectum] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,5 

Et precepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens : Servate mihi puerum Absalom.
Et omnis populus audiebat precipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 18,6 

Itaque egressus est populus in campum contra Israel. Et factum est prelium in saltu Ephraim.
Numérotation du verset 2Rg. 18,7 

Et cesus est ibi populus Israel ab exercitu David. Factaque est ibi plaga magna in die illa viginti millium.
Numérotation du verset 2Rg. 18,8 

Fuit autem ibi prelium dispersum super faciem omnis terre et multo plures erant quos saltus
consumpserat de populo quam hi quos voraverat gladius in die illa.
Numérotation du verset 2Rg. 18,9 

Accidit autem
ut occurreret Absalom servis David sedens in2 mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhesit caput eius quercui, et illo suspenso inter celum et terram mulus cui sederat pertransivit.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,10 

Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.
Numérotation du verset 2Rg. 18,11 

Et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ?
Numérotation du verset 2Rg. 18,12 

Qui dixit ad Ioab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis precepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 18,13 

Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso.
Numérotation du verset 2Rg. 18,14 

Et ait Ioab : Non sicut tu vis sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres Ioab3 lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom. Cumque adhuc palpitaret herens in quercu,
3 Ioab] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,15 

cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
Numérotation du verset 2Rg. 18,16 

Cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israel volens parcere multitudini.
Numérotation du verset 2Rg. 18,17 

Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Rg. 18,18 

Porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis. Dixerat enim : Non habeo filium
et hoc erit monumentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom usque ad diem hanc4.
4 diem hanc] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,19 

Achimaas autem filius Sadoc ait : Curram et annuntiabo5 regi quia iudicium fecerit ei Deus6 de manu inimicorum eius.
5 annuntiabo] nuntiabo Weber |
6 Deus] Dominus Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 18,20 

Ad quem Ioab dixit : Non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia. Hodie nolo te nuntiare : Filius enim regis est mortuus.
Numérotation du verset 2Rg. 18,21 

Et ait Ioab Chusi : Vade et nuntia regi que vidisti. Adoravit Chusi
Ioab et cucurrit.
Numérotation du verset 2Rg. 18,22 

Rursus7 autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab : Quid impedit si et8 ego curram post Chusi ? Dixitque ei9 Ioab : Quid vis currere fili mi ? Veni huc10, non eris boni nuntii baiulus.
7 rursus] rursum Weber |
8 et] etiam Weber |
9 ei] om. Weber |
10 veni huc] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 18,23 

Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre currens ergo Achimaas
per viam compendii transivit Chusi.
Numérotation du verset 2Rg. 18,24 

David autem sedebat inter duas portas. Speculator vero qui erat in fastigio porte super murum elevans oculos vidit hominem solum currentem11
11 solum currentem] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,25 

et exclamans indicavit regi. Dixitque rex : Si solus est bonus est nuntius in ore suo12.
12 suo] eius Weber
Properante autem illo et accedente propius,
Numérotation du verset 2Rg. 18,26 

vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait : Apparet mihi alter13 homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
13 alter] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,27 

Speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex : Vir bonus est et nuntium portans bonum venit.
Numérotation du verset 2Rg. 18,28 

Clamans autem Achimaas dixit ad regem : Salve, rex14. Et adorans regem coram eo pronus in terram ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
14 rex] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,29 

Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum. Nescio aliud.
Numérotation du verset 2Rg. 18,30 

Ad quem rex transi ait : Et sta hic. Cumque ille transisset et staret
Numérotation du verset 2Rg. 18,31 

apparuit Chusi et veniens ait : Bonum apporto nuntium15 mi rex. Iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
15 nuntium] + domine Weber
Numérotation du verset 2Rg. 18,32 

Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens Chusi : Fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum.
Numérotation du verset 2Rg. 18,33 

Contristatus itaque rex ascendit cenaculum porte, et flevit et sic loquebatur vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi16. Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi, fili mi Absalom17 ?
16 Absalom-fili mi] inv. Weber |
17 Absalom] om. Weber |

Capitulum 18

Numérotation du verset 2Rg. 18,1 
marg.| {1. 255va} {a} Igitur considerato] etc. Decimumoctavum capitulum est hoc : In quo primo agitur de pugna inter exercitum David, et exercitum Absalon. Secundo de morte Absalon. Tertio de luctu David super morte eius, scilicet Absalon.
marg.| Igitur considerato David populo suo, etc. David interpretatus manu fortis, vel aspectu desiderabilis, et significat quemlibet iustum, fortem in opere, et aspectu desiderabilem in virtute. Populus David est congeries operum. Ps. 34. In populo gravi laudabo te. Super hunc populum debet David constituere tribunos, et centuriones, id est fidem Trinitatis, et continentiam corporalem. Fides intus mundat mentem Act. 15.b. Fide purificans corda eorum. Continentia exterius mundat corpus, que multum placet Deo. Unde 1Th. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, etc. Tribunus ergo propter ternarium trinitatis ad fidem refertur. Centurio propter custodiam quinque sensuum, ad continentiam corporalem.
marg.| {d} Et dedit] etc. Hic significantur tria opera penitentium, scilicet eleemosyna, ieiunium, et oratio. Ioab interpretatur paternitas, vel inimicitie. Et significat pietatem, que etiam se ad inimicos extendit. Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos Dare ergo tertiam partem populi sub manu Ioab, est, se, et alios, ad eleemosynam invitare. Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosyna. Tobie quarto b. Quomodo potueris, esto misericors, si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude : Premium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat. Eccles. 3.d. Eleemosyna resistit peccatis. Luce undecimo f. Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Abisai interpretatur patris mei rugitus, sive patris mei incensum : Et significat orationem. Unde Psalmo centesimoquadragesimo. Dirigatur oratio mea, Domine, sicut incensum in conspectu tuo. Ioab, et Abisai fuerunt fratres, quia eleemosyna, et oratio tanta germanitate coniuncta sunt, ut neutrum sine altero sufficiat peccatori ad sui reconciliationem : Oratio enim Deo, eleemosyna proximo reconciliat. Sub manu ergo Abisai tertiam partem populi committere, est tempore, et loco orationi instare. Ethai interpretatur protectio mea : Et significat ieiunium, quod propriam substantiam proprie protegit, et custodit. Sub manu ergo Ethai dare tertiam partem populi, est corpus suum ieiuniis, disciplinis, et vigiliis castigare. Totus populus his tribus committitur, quia omnia penitentium sunt, aut ad Deum per orationem, aut ad proximum per eleemosynarum largitionem, aut ad seipsum per ieiunii affectionem. Pugnat ergo David contra Absalon, id est vir iustus contra diabolum, qui impugnat tripliciter, superbia, avaritia, luxuria. He sunt tres turme, quas fecerunt Chaldei contra Iob. 1. Primum, id est superbiam vincit Abisai. Secundum, id est avaritiam vincit Ioab. Tertium, id est luxuriam vincit Ethai.
marg.| {1. 255vb} {b} Tribunos] Tribunus est, qui preest Tribui : Centurio qui preest centum.
marg.| {e} Sub manu Ethai] GLOSSA Iste filius illius Achis putatur, cum quo David amicitias habuit, 1Rg. 27.a.
marg.| {f} Non exibis] ne forte moriaris in bello, et remaneat populus tuus sicut oves errantes sine pastore.
marg.| {g} Quia tu unus] etc. quasi dicat, te solum querunt, non alios curant sicut supra Reg. 31.a. Totum pondus prelii versum est in Saul. Similiter 3Rg. 22.e. sic dicunt illi de Ramoth Galaad : Non pugnabitis contra aliquem, nisi contra regem Israel.
marg.| {h} Presidio] id est in refugium.
marg.| {i} Hoc faciam] Sic Prelatus debet acquiescere consilio subditorum, quando utile est.
marg.| {k} Egrediebatur] ad bellum.
marg.| {l} Centeni, et milleni] id est circiter septem millia.
marg.| {m} Puerum] GLOSSA non etate carnis, sed parvitate sensus. 1. Corinthiorum 14.d. Nolite fieri parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote.
marg.| {n} Pro Absalon] reservando.
marg.| {o} Contra Israel] id est contra exercitum Absalon.
marg.| {p} Multo plures] Simile Iosue 10.c. ubi dicitur : Mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserat filii Israel.
marg.| {q} Quos saltus] GLOSSA Bestie scilicet que in saltu erant, vel ipse saltus asperitates.
marg.| {s} Adhesit] capillis {1. 256ra} Δ interceptis ramis.
marg.| {b} Sed et si fecissem] Antipophora est. Posset enim dicere Ioab, quod hoc veniret ad regem.
marg.| {c} Animam] id est conscientiam.
marg.| {d} Ex adverso] id est mihi adversarius esses.
marg.| {e} Non sicut tu vis] scilicet fiet, id est non evadet.
marg.| {i} Super eum acervum] ut duplici morte periret tamquam facinorosus, quippe qui parricidium iam mente fecerat, et ad concubinas patris intraverat.
marg.| {k} Omnis autem Israel] GLOSSA scilicet qui cum Absalon rebellis extiterat.
marg.| {l} Titulum] in monimentum sui, et erat nomen tituli, manus Absalon. Hunc titulum putant quidam fuisse arcum triumphalem, qui dicitur fornix, in quo sculpta manus Absalon, sed IOSEPHUS dicit fuisse statuam marmoream. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit quod Absalon adhuc pendens in quercu petiit inducias, ut erigeret sibi titulum. Putabat enim filios suos sibi succedere in regno, et ideo noluit relinquere nomen, id est memoriam sui.
marg.| {m} In valle] que duobus stadiis distabat a Hierusalem.
marg.| {n} Quia iudicium] id est vindictam iustam.
marg.| {o} Non eris nuntius] Volebat enim minorem nuntium premittere.
marg.| {q} Et ait Ioab Chusi] HIERONYMUS dicit quod Chusi non est hic proprium nomen, sed appellativum, et est idem quod Egyptius. Non enim sustineret Ioab tantum virum, ut est Chusi, deferre ad regem tale nuntium. Unde etiam noluit, quod Achimaas deferret.
marg.| {p} Boni nuntii] id est leti, quia dolebat rex de morte Absalon.
marg.| {r} Currens ergo] GLOSSA Sic quidam conversione novissimi, fide, et dilectione fiunt primi. Unde Mt. 20.b. Erunt primi novissimi, et novissimi primi.
marg.| {s} Si solus] etc. Sed quare dixit hoc David ? Numquid sortilegus ? Non. Sed ideo hoc dixit, quia nuntii sinistrorum solent se expectare invicem, ut mutuo se consolentur, sed nuntii bonorum currunt, et festinant, nullum {1.256rb} expectare volentes, quia quilibet vult primus nuntiare bona.
marg.| {t} Et adorans] dulia.
marg.| {u} Conclusit] in mortem, vel in fugam.
marg.| {x} Nescio aliud] imperite mentitur.
marg.| {y} Iudicavit] id est iustam ultionem sumpsit.
marg.| {z} Sicut puer inimici] id est moriuntur ut ipse.
marg.| {z} Vadens] per solarium.
Numérotation du verset 2Rg. 18,moraliter 
marg.| {r} Cumque ingressus fuisset] etc. Absalon peccator est, mulus sensualitas est. Et recte per mulum significatur sensualitas. Mulus enim sterilis est, et sensualitas sterilis est. Mulus est ex equo, et asina, et sensualitas media est inter spiritum, et carnem. Absalon mulo insidet, cum peccator in sensualitate delectatur.
marg.| Cesaries Absalon divitie sunt huius mundi, quercus luxuria. Quercus enim cibus est porcorum, sicut legitur de filio prodigo. Lc. 15.d. quod implebat ventrem de siliquis porcorum. Item quercus est patula, et luxuria nimis patula est, quia multos involvit. Hec enim est via, de qua dicit Dominus Mt. 7.b. Spatiosa est via, que ducit ad perditionem, et multi intrant per eam. Et de hac quercu dicitur Is. 2.c. Dies Domini super omnes quercus Basan, id est super omnes luxuriosos, qui sunt in mundo. Basan enim interpretatur confusio, et significat mundum. Quercui igitur per cesariem Absalon pendet, quando peccator fomento divitiarum luxurie inheret. Mulus transit, et ipse remanet suspensus, quia dum peccator in luxuria detinetur, caro paulatim declinat ad mortem.
marg.| {t} Vidit autem hoc quispiam] Absalon pendentem quercui videt, et Ioab nuntiat, qui luxurie deditos, ut corrigantur, Prelato denunciat.
marg.| {u} Si vidisti, quare non confodisti] Ecce conqueritur Prelatus, quia vidit pendentem de quercu, et non confodit, id est quia vidit peccare, et non corripuit. Confodere quidem cum terra pendentem, nihil aliud est, quam duriter increpare luxurie inhiantem. Pendentem in quercu confodit Phinees, qui Iudeum cum Moabitide coeuntem in genitalibus confodit. Nm. 25.d.
marg.| {x} Et ego dedissem tibi 10. argenti siclos, et unum balteum] Hec dantur confodienti Absalon, id est predicatori peccata redarguenti. Per decem argenteos designatur operatio, et doctrina sive vita, et lingua : per balteum continentia. Unde Iob. 12.c. Balteum * regum dissolvet, et precinget fune renes eorum. Balteus dissolvitur, quando continentia amittitur. Fune renes precinguntur, quando peccata luxurie puniuntur. Decem argenteos, et balteum dedit Dominus predicatoribus. Lc. 18.e. quando dixit : Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes in manibus vestris.
marg.| {a} Si appenderes] etc. Sic respondent multi predicatores, qui peccata nobilium, et magnorum redarguere nolunt, sed potius palpant, de quibus dicit Dominus Mt. 11.b. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Mollibus quidem vestiri, est vitia palpare, ut dicit GREGORIUS in moralibus.
marg.| {f} Tulit ergo] etc. id est Prelatus trinam increpationem contra tria vitia, scilicet superbiam, avaritiam, luxuriam.
marg.| {g} Decem iuvenes] etc. id est minores predicatores.
marg.| {h} Inter fecerunt eum] id est damnum ostenderunt, nisi peniteat, et in foveam proiecerunt, id est in infernum descensurum, nisi peniteat, predixerunt.
marg.| {i} Acervum lapidum super eum comportaverunt] id est quod sine fine in inferno teneretur, vivis auctoritatibus monstraverunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_18)

Notes :