Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Rg. 14,1 

Intelligens autem Ioab filius Sarvie quod cor regis versum esset ad Absalom,
Numérotation du verset 2Rg. 14,2 

misit Thecuam
et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam : Lugere te simula et induere veste lugubri, et ne unguaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,3 

Et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
Numérotation du verset 2Rg. 14,4 

Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit et dixit : Serva me rex.
Numérotation du verset 2Rg. 14,5 

Et ait ad eam rex : Quid cause habes ? Que respondit : Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est enim vir meus,
Numérotation du verset 2Rg. 14,6 

Et ancille tue erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset, et percussit alter alterum et interfecit eum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,7 

Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem, et querunt extinguere scintillam meam
que relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquie super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 14,8 

Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam et ego iubebo pro te.
Numérotation du verset 2Rg. 14,9 

Dixitque mulier Thecuites ad regem : In me domine mi rex iniquitas
et in domum patris mei, rex autem et thronus eius sit innocens.
Numérotation du verset 2Rg. 14,10 

Et ait rex : Qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te.
Numérotation du verset 2Rg. 14,11 

Que ait : Recordetur rex Domini Dei sui et1 non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum. Qui ait : Vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram.
1 et] ut Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,12 

Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
Numérotation du verset 2Rg. 14,13 

Dixitque mulier : Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
et locutus est rex verbum istud
ut peccet et non reducat abiectum2 suum ?
2 abiectum] eiectum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,14 

Omnes morimur et quasi aque delabimur in terram que non revertuntur, nec vult Deus perire3 animam
3 Deus perire] inv. Weber
sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est.
Numérotation du verset 2Rg. 14,15 

Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem4 verbum hoc presente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancille sue.
4 dominum meum-regem] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,16 

Et audivit rex verba5 ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui querebant
5 verba] om. Weber
de hereditatem Domini delere me et filium meum simul6.
6 querebant… simul] volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,17 

Dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium,
sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione
moveatur.
Unde et Dominus Deus tuus est tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,18 

Et respondens rex dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier : Loquere domine mi rex.
Numérotation du verset 2Rg. 14,19 

Et ait rex : Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier et ait : Per salutem anime tue domine mi rex, nec ad sinistram nec ad dexteram7 est ex omnibus his que locutus est dominus meus rex. Servus enim tuus Ioab ipse precepit mihi, et ipse posuit in os ancille tue omnia verba hec,
7 nec ad sinistram-nec ad dextram] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,20 

ut verterem figuram sermonis huius. Servus tuus Ioab precepit istud. Tu autem domine mi sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 14,21 

Et ait rex ad Ioab : Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 14,22 

Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab : Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex. Fecisti enim sermonem servi tui.
Numérotation du verset 2Rg. 14,23 

Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 14,24 

Dixit autem rex : Revertatur in domum suam et faciem meam non videat.
Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
Numérotation du verset 2Rg. 14,25 

Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
Numérotation du verset 2Rg. 14,26 

Et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur,
quia gravabat eum cesaries, ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico.
Numérotation du verset 2Rg. 14,27 

Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar elegantis forme8.
8 elegantis forme] eleganti forma Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,28 

Mansitque Absalom in9 Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,29 

Misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset et ille noluisset venire
Numérotation du verset 2Rg. 14,30 

dixit servis suis : Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem ordei. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab scissis vestimentis suis dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni10.
10 et venientes...agri igni] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,31 

Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
Numérotation du verset 2Rg. 14,32 

Et respondit Absalom ad Ioab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem et11 diceres ei : Quare veni de Gessur ? Melius mihi erat ibi esse. Obsecro ergo ut videam faciem regis, quod si memor est iniquitatis mee et12 interficiat me.
11 et] ut Weber |
12 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 14,33 

Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei : Vocatusque Absalom et13 intravit ad regem et adoravit super faciem terre coram eo osculatusque est rex Absalom.
13 et] om. Weber

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Rg. 14,1 
marg.| {g} Intelligens autem] Moraliter. David, Christus ; Absalon peccator ; Ioab prelatus, mulier Thecuites, predicationis gratia ; Thecua enim interpretatur buccina, vel tuba. Quid ergo, Ioab Absalon ad David per mulierem Thecuitem reducere, nisi prelatum per predicationis gratiam peccatores Christo reconciliare ? Sed quia hoc pauci faciunt, conqueritur Dominus per Ezechielem c. 34.a. Gregem meum non pascebatis, quod infirmum erat, non consolidastis, etc. Et recte dicitur, quod Ioab posuit verba sua in ore mulieris, quia prelatus quicquid in reductione peccatorum perficit, totum gratie Dei tribuat. Unde Paulus 1Cor. 15.b. Abundantius omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum.   [Intelligens autem] GLOSSA quia vidit eum pro Absalon suspirasse.
marg.| {h} Ad Absalon] revocandum.
marg.| {i} Thecuam] de qua fuit Amos propheta, cuius hec vidua putatur fuisse avia. Ita dicit GLOSSA Et bene, quia etiam liber Amos sic incipit, verba Amos, qui fuit in pastoralibus Thecue.
marg.| {k} Ne ungaris] etc. id est ostende te non unctam oleo, id est neglectam.
marg.| {l} Sermones huiuscemodi] qui ponuntur infra.
marg.| {m} Adoravit] dulia, id est inclinavit ei.
marg.| {n} Serva me] etc. id est defensionem prebe.
marg.| {o} Ancille tue] GLOSSA Aiunt Hebrei, hanc mulierem vere duos filios habuisse, et pro hereditate certasse, et alterum ab altero interemptum, mulier tamen se in persona {1. 252rb} David posuit, et filios in persona Amnon et Absalon, cognationem vero, que consurgit contra filium in persona aliorum filiorum David.
marg.| {p} Deleamus heredem] id est faciamus, ne sit heres.
marg.| {q} Scintillam meam] id est filium meum. Et loquitur metaphorice, quia per illum modicum filium poterat suscitari magna progenies, sicut de modica scintilla egreditur magnus ignis. Unde IOSEPHUS sic ait. Querunt extinguere reliquam spem senectutis mee. GLOSSA vero sicut dicit. Reliquias meas a similitudine ignis.
marg.| {r} Nomen] id est memoria, quia in filio vivit pater. Vel forte nomine patris vocabatur. Vel sic, Ut non sit viro meo nomen, id est aliquis, qui vocetur filius eius. Simile Dt. 25.b. Uxor defuncti non nubat alteri, sed accipiat eam frater eius, et suscitabit semen fratris sui, et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, id est primogenitus dicetur filius defuncti.
marg.| {s} Iubebo] ut habeas pacem. Aliqui dicunt, videbo pro te, id est providebo tibi, ad idem redit. Sed videtur, quod fuerit transgressor legis, que precipit animam dari pro anima Ex. 21.c. Item Dt. 19.c. precipitur, ut si quis ex odio percusserit alium et occiderit, etiamsi fugerit in aliquam civitatum refugii, tradatur in manu proximi illius qui occisus est, et moriatur. Solutio : Rex in talibus poterat dispensare ex consensu partium aut seniorum.
marg.| {t} In me Domine] etc. id est si putas iniquum esse parcere occisori, mihi imputetur, et domui mee, tu autem sis innocens. Simile. 1Rg. 25.d. ubi dicit Abigail ad David. In me sit, Domine mi, hec iniquitas. Vel sic. Si aliqua iniquitas est, quod alter filiorum meorum surrexit in alterum, in me sit, in te autem nulla sit. Et sicut ego culpa sum si alter filiorum meorum interfecit alterum, sic et tu, si Absalon Amnon dignum morte interfecit. Sic legit GLOSSA.
marg.| {u} Adduc eum] id est affer ad me querimoniam.
marg.| {x} Domini Dei] id est promissionis huius in Domino facte. Tamen HIERONYMUS dicit in libro de Hebraicis questionibus. Recordatio hic pro iuramento posita est.
marg.| {y} Sanguinis] id est occisi, cuius sanguis effusus est.
marg.| {z} Vivit Dominus] iuramentum est.
marg.| {a} Non cadet de capillis] id est nec in magno, nec in modico tangetur ab illis.
marg.| {b} Dixit ergo mulier] Non sufficiebat mulieri illud iuramentum, sed volebat illud magis confirmari per iterationem, ideo ita instanter rogat.
marg.| {c} Istiusmodi rem] qualem, scilicet ego predixi, persecutionem filii mei. Unde IOSEPHUS sic dicit. Dixi ut firma sint mihi dona tua, In simili causa propitius esto tuo filio. Et nota quod mulier iam secura de promissione regis post iuramentum exponit parabolam suam.
marg.| {1. 252va} {a} Contra populum Dei] GLOSSA Absalon, scilicet et qui cum eo erant, qui quasi abiecti non reducebantur ad hereditatem Dei, et poterant coacti in terra aliena servire diis alienis.
marg.| {b} Et locutus] etc. GLOSSA Ex hoc aperitur, quod paulo superius dictum est : Cessavit Rex ire post Absalon.
marg.| {c} Omnes morimur] Hic vult eum consolari mulier super morte Amnon, quasi dicat, non est dolendum de morte alicuius, quia omnes moriemur : Et nullus de morte revocatur propter dolorem, vel luctum alicuius ? Sic igitur filium a morte revocare non potes ad vitam. Unde melius, quod viventem revoces, quam mortuum vindicando utrumque perdas. Vel sic,   [Omnes morimur] id est dolore perimus, eo quod Absalon filium tuum non revocas.
marg.| {d} Et quasi aque dilabimur] etc. Quia nullus de morte redit ad vitam, sic Absalon filius tuus non revertetur ad vitam, si occidatur, et ideo non est occidendus.
marg.| {e} Nec vult Deus] GLOSSA quasi dicat, Deus revocat peccatores, qui a diabolo captivi tenentur, et tu abiicis, qui eum debes imitari.
marg.| {f} Retracta] id est abiectum revoca. Vel retractat scilicet Deus, id est abiectum revocat. Unde Lc. 5.f. Non veni vocare iustos, sed peccatores.
marg.| {g} Veni] ego scilicet ad te.
marg.| {h} Presente populo] ut non posset postea revocare promissum.
marg.| {i} Ancilla tua] id est ego.
marg.| {k} Si quomodo] id est aliquo modo.
marg.| {l} Audivit] id est exaudivit.
marg.| {m} Delere me] Modo in prima persona, modo in tertia loquitur mulier de se : Iam dixerat, ut liberaret ancillam suam : modo dicit me. Hoc fit secundum morem Scripture, que de eodem, modo in tertia, modo in prima persona loquitur.
marg.| {n} Sicut sacrificium] GLOSSA id est firmum et acceptum.
marg.| {o} Sicut enim Angelus] id est sicut Angelus non recedit a veritate, ita Rex nec vituperio, nec laude hominum debet recedere a veritate.
marg.| {p} Nec maledictione] GLOSSA hominum.
marg.| {q} Moveatur] GLOSSA a recto.
marg.| {r} Unde] etc. id est quia non recedis a recto.
marg.| {r} Numquid manus] id est consilium, et operatio, quasi dicat, numquid omnia dixisti de consilio Ioab ?
marg.| {s} Ex omnibus] aliquid, quasi dicat, non declinasti a veritate {1. 252vb} in omnibus his, que locutus es, immo sicut dixisti, ita est. Et est modus loquendi vulgaris.
marg.| {t} Ut verterem] GLOSSA id est me in persona tui acciperem, et filios meos in persona tuorum.
marg.| {u} Sicut habet sapientiam] cum innocentia, et veritate.
marg.| {u} Puerum] id est. Absalonem : Quem vocat puerum, non propter etatem, sed propter stultitiam.
marg.| {x} Revertatur] Absalon scilicet.
marg.| {x} Non videat] GLOSSA ne presentia eius mortem Amnon ad memoriam reducens, tristitiam mihi inferat.
marg.| {y} Non vidit] duobus scilicet annis, et tribus annis iam fuerat in Gessur, et ita quinque annis fuit Absalon, quod non vidit faciem regis.
marg.| {z} Pulcher] quoad corporis lineamenta.
marg.| {a} Decorus] quoad colorem. In duobus enim consistit pulchritudo hominis, ut dicit AUGUSTINUS in vivido colore, et competenti membrorum ordinatione.
marg.| {b} Ulla macula] E converso de populo Israelitico dicitur Is. 1.b. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
marg.| {b} Semel in anno] etc. Secundum Iosephum, tanta erat cesaries Absalon, quod vix novem diebus tonderi poterat, quam semel in anno tonsam ponderabat.
marg.| {c} Ducentis siclis] Forte tonsura eius tanti ponderis erat, vel hoc pretio emebatur a mulieribus, ut inde subornarent crines suos. Hebrei dicunt, quod singulis mensibus tondebatur Absalon, et dicunt semel in anno, id est statuto tempore, semper scilicet tricesimo die.
marg.| {c} Pondere publico] Triplex erat pondus, scilicet pondus sanctuarii, institorum, et civium, quod dicitur publicum.
marg.| {d} Nomine Thamar] hec fuit uxor Roboam filii Salomonis, que peperit ei Abiam.
marg.| {e} Ut mitteret eum] ut Absalon mitteret Ioab ad Regem.
marg.| {f} Et ille] etc. scil. Ioab.
marg.| {g} Dixit] Absalon scilicet.
marg.| {h} Igni] hoc fecit Absalon confidens de Ioab. Sepe enim invitandi sunt amici ab omni damno temporali.
marg.| {i} Scissis] in signum doloris.
marg.| {k} Segetem] etc. vel meam.
marg.| {l} Diceres ei] ex parte mea, vel in persona mea.
marg.| {m} Ibi esse] quam hic, et non videre faciem Regis.
marg.| {n} Iniquitatis] scilicet necis Amnon.
marg.| {1. 253ra} {a} Adoravit] id est inclinavit. Non vult Deus perire animam. Ez. 18.g. et 33.c. Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, et vivat, dicit Dominus. Item Is. 52.a. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet. Item Is. 30.c. Erunt aures tue audientes vocem post tergum monentis. Tunc enim Dominus post tergum fugientium clamat, cum peccatores ad penitentiam revocat. Ct. 6.d. Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Quater dicit, revertere, quia a partibus mundi quatuor vocat. Unde Ez. 37.c. Hec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Vel sic : Revertere, revertere, mente scilicet et corpore. Ad Deum : Revertere, revertere, id est de bonis omissis, et de malis commissis penitentiam age. Vel quater dicit, revertere, quia quatuor modis vocat Dominus peccatores, scilicet per beneficia, per flagella, per predicationem, per inspirationem. Unde Prv. 1.c. Sapientia foris predicat, in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens : Usquequo parvuli diligitis infantiam ? Ecce quatuor vocationes, et tamen nullus audit. Unde ibidem sequitur. Vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret, et despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Sic reprobi nolunt Domino respondere. Boni vero statim respondent. Unde 1Rg. 3.a. Vocavit Dominus Samuel. Qui respondens ait : Ecce ego. Item Iob. 14. Vocabis me, et ego respondebo tibi. Item Habac. 2.a. Contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me, id est qualiter. Prime enim vocationi respondendum est per gratiarum actionem. Unde 1Th. 5.d. In omnibus gratias agite. Secunde, per patientiam. Unde Sap. 2.d. Contumelia, et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam. Tertie, per fidei obedientiam. Hbr. 11.b. Credere oportet accedentem ad Deum. Quarte per consensum, et operationem. Quod multi non faciunt, quibus dicit Apostolus 1Th. 5.d. Spiritum nolite extinguere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_14)

Notes :