Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Rg. 15,1 

Igitur post hec
fecit sibi Absalom currus1 et equites et quinquaginta viros qui precederent eum.
1 currus] currum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,2 

Et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum porte in via2 et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israel ego sum servus tuus.
2 in via] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,3 

Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
Numérotation du verset 2Rg. 15,4 

Quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem ?
Numérotation du verset 2Rg. 15,5 

Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,6 

Faciebatque hoc omni Israel venienti3 ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israel.
3 venienti] qui veniebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,7 

Post quatuor autem annos,
dixit Absalom ad regem : Vadam et reddam vota mea que vovi Domino in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 15,8 

Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syrie dicens : Si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino.
Numérotation du verset 2Rg. 15,9 

Dixitque ei rex David4 : Vade in pace et surrexit et abiit in Hebron.
4 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,10 

Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens : Statim ut audieritis clangorem bucine dicite : Regnavit Absalom in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 15,11 

Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes.
Numérotation du verset 2Rg. 15,12 

Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Cum immolaret victimas, facta5 est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom.
5 facta] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,13 

Venit igitur nuntius ad David dicens : Toto corde universus Israel sequitur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 15,14 

Et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem : Surgite et6 fugiamus, neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,15 

Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quecumque preceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui.
Numérotation du verset 2Rg. 15,16 

Egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis, et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,17 

Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo.
Numérotation du verset 2Rg. 15,18 

Et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi et Phelethi et omnes Gethei pugnatores validi7 sexcenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, precedebant regem.
7 pugnatores validi] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,19 

Dixit autem rex ad Ethai Getheum : Cur venis nobiscum ? Revertere et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus de loco tuo.
Numérotation du verset 2Rg. 15,20 

Heri venisti et hodie compelleris8 nobiscum egredi. Ego autem vadam quo iturus sum. Revertere et reduc tecum fratres tuos et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem quia9 ostendisti gratiam et fidem.
8 compelleris] inpelleris Weber |
9 et Dominus… quia] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 15,21 

Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita ibi erit servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 15,22 

Et ait David Ethai : Veni et transi. Et transivit Ethai Getheus et rex10 et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo.
10 et rex] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,23 

Omnesque flebant voce magna et universus populus transibat11. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam Olive que respicit ad desertum.
11 transibat] transiebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,24 

Venit autem et Sadoc
et universi levite cum eo, portantes arcam federis Domini12 et deposuerunt arcam Dei.
12 Domini] Dei Weber
Et ascendit
Abiathar, donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate.
Numérotation du verset 2Rg. 15,25 

Et dixit rex ad Sadoc :
Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,26 

Si autem dixerit : Non places, presto sum. Faciat quod bonum est coram se.
Numérotation du verset 2Rg. 15,27 

Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns,
revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
Numérotation du verset 2Rg. 15,28 

Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
Numérotation du verset 2Rg. 15,29 

Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei in13 Hierusalem et manserunt ibi.
13 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,30 

Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite
et nudis pedibus incedens, sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans.
Numérotation du verset 2Rg. 15,31 

Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom. Dixitque David : Infatua queso, Domine14, consilium Achitophel.
14 Domine… Achitophel] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,32 

Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Chusi15
15 Chusi] Husai Weber
Arachites scissa veste et terra pleno capite.
Numérotation du verset 2Rg. 15,33 

Et dixit ei David : Si veneris mecum eris mihi oneri.
Numérotation du verset 2Rg. 15,34 

Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex, sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus, dissipabis consilium Achitophel.
Numérotation du verset 2Rg. 15,35 

Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
Numérotation du verset 2Rg. 15,36 

Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan filius16 Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
16 filius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 15,37 

Veniente ergo Chusi17 amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Hierusalem et Achitophel cum eo18.
17 Chusi] Husai Weber |
18 et… eo] om. Weber |

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Rg. 15,1 
marg.| {b} Igitur post hec] De fuga David a facie Absalon agitur In hoc capitulo Et dividitur in tres partes. In prima ostenditur, quomodo inclinavit Absalon animos populi per multas blanditias. In secunda de immolatione Absalon in Hebron. In tertia de fuga David a Hierusalem cum domo sua, et amicis. GLOSSA Duobus annis mansit in Hierusalem, et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus, et equites. Quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione, et interfectione Sacerdotum eiectus est de regno, sed pro adulterio, et homicidio : Nathan cuncta predicente.
marg.| {c} Porte] ubi iudicia tractabantur. Iam enim aspirabat ad regnum. Nam Cheleab vel mortuus, vel iners erat.
marg.| {d} Ex una Tribu] et nominabat illam, et civitatem suam.
marg.| {e} Boni, et iusti] quasi dicat iustam causam habes, sed non est, qui iuste causam iudicet.
marg.| {f} Quis me constituat] Multi adhuc idem cogitant in corde suo, quanta bona facerem, si essem loco illius, et sepe cum veniunt ad statum illum, deficiunt omnino. {1. 253rb} Inexperti desiderant, quod experti fugiunt.
marg.| {g} Osculabatur eum] Osculo adulationis. Est enim triplex osculum. Adulationis, ut hic. Proditionis. Lc. 22.e. Iuda osculo filium hominis tradis ? Osculum reconciliationis. Lc. 15.e. pater osculatus est filium revertentem. Cantico primo. a. Osculetur me osculo oris sui.
marg.| {h} Post quatuor autem annos] reversionis in Hierusalem. Nam duobus fuit in Hierusalem, in quibus non vidit regem. Tertio, introductus est coram rege. Quarto, fecit sibi currus, et equites. Quo transacto, expulit patrem de regno. Aliqui habent, post sex annos, sed idem est, incepta computatione a morte Amnon, quando fugit Absalon ad Tholomai regem Gessur. Ibi enim Tribus annis fuit, et duobus, in Hierusalem, in quibus non videt regem. Sexto anno viso rege, fecit sibi currus, et equites, quo transacto, expulit patrem de regno. Alia littera, quam ponit HIERONYMUS habet, post quadraginta annos. Quadraginta enim anni fluxerant, ex quo occisi sunt Sacerdotes Nobe, quos occidit Saul. 1Rg. 21.d. usque tunc. Qui ponuntur hic, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech Sacerdotem fefellit, quando dedit ei panes propositionis, et gladium. 1Rg. 21. Ita dicit HIERONYMUS in GLOSSA Sed contra HIERONYMUS dicit quedam alia GLOSSA Supra eod. Non pro seductione inquit, et interfectione Sacerdotum, eiectus est David de regno, sed pro adulterio, et homicidio, Nathan cuncta predicente. Preterea, nemo punitur a Deo sine culpa sua, proprie sumpto verbo punitionis, sed David non peccavit in nece Sacerdotum, ergo ob hoc non est punitus a Deo, ergo propter interfectionem Sacerdotum non est eiectus de regno. Quia autem David non peccavit contra Achimelech, patet per hoc, quod Dominus excusat eum Mt. 12.a. Preterea, IOSEPHUS dicit quatuor annos fuisse post reconciliationem Absalon usque ad persecutionem patris, ergo falsa est littera, que dicit post quadraginta annos, etc. Solutio : Utrumque verum est, et post quatuor annos, et post quadraginta. Post quatuor scilicet a reconciliatione. Post 40. vero a Sacerdotum interfectione, et post sex ut dictum est ab occisione Amnon. Ad Aliud dicimus, quod opiniones Sanctorum sunt ad hoc. Quidam volunt, quod ideo David eiectus est a regno, quia fefellit Achimelech, propositionis petendo, et comedendo panes, et de hoc excusat eum Dominus, et quia dixit, quod Saul mittebat eum, et indiscrete locutus est coram Doeg Idumeo pastore Saulis, qui tunc temporis erat in Nobe. Alii volunt, quod propter adulterium, et homicidium eiectus est a regno. Utrumque potest esse verum. Sed principaliter eiectus est propter adulterium, et homicidium : secundario, propter deceptionem Abimelech Sacerdotis. Vel forte HIERONYMUS loquitur secundum opinionem aliquorum, non secundum assertionem.
marg.| {i} Que vovi] in exilio.
marg.| {k} Vovens enim] quasi dicat frequenter, et firmiter vovi, et in hoc mentiebatur Absalon.
marg.| {l} Exploratores] id est cursores.
marg.| {m} Statim ut audieritis] etc. Simile Dn. 3.a. Vobis dicitur populis, et Tribubus et linguis, in hora, qua audieritis sonitum tube, et buccine, et fistule, et cithare, sambuce, et psalterii, et symphonie, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream. Idem significatur per Absalon, et auream statuam, scilicet diabolus, quem cadentes adorant, quicumque amplectuntur {1. 253va} seculi vanitatem, que significatur per universa genera musicorum. Absalon per convivium, et simulative se regem constituit, et populum avertit a David. Sic diabolus hodie in festis, et conviviis multos a Christo avertit, et subiicit sibi quasi regi : Unde de talibus dicitur in epistola Iude. Hi sunt, qui segregant semetipsos animales spiritum non habentes. Hi sunt in epulis suis macule, convivantes, sine timore semetipsos pascentes. Hi sunt ut ibidem dicitur, impii Dei gratiam transferentes in luxuriam. Et qui sunt, qui hoc faciunt, nisi clerici, qui de patrimonio Christi luxuriose viventes, gratiam in luxuriam convertunt ? Qui quanto liberiores, tanto liberius peccant. Quibus dicit Apostolus Gal. 5.b. Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem detis in occasionem carnis. Item 1Ptr. 2.c. Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitie libertatem, sed sicuti servi Dei.
marg.| {d} Legiones Cerethi, et Phelethi] id est interficientes, et vivificantes. Tales enim ambulabant iuxta David, id est Christum, qui scilicet seipsos mortificant in carne, ut alios vivificent in spiritu. Sic enim fecit Christus, seipsum tradidit morti, ut nos a morte liberaret.
marg.| {e} Gethei] Item omnes Gethei ambulabant cum David, id est religiosi cum Christo. Geth enim interpretatur torcular, et significat claustrum ubi religiosi sub prelio regularis observantie eliquantur in vinum optimum, quod letificat Deum, et hominem. Et dicuntur sexcenti, ut sex ad perfectionem, centum ad custodiam quinque sensuum referantur. Debent enim perfecti esse in custodia sensuum, ut vana non videant, mala non audiant, dulcia non gustent, suavia non olfaciant, mollia non palpent.
marg.| {f} Pugnatores validi] contra demones per orationem, contra mundum per paupertatis amorem, contra carnem per abstinentiam, et laborem.
marg.| {a} Facta est coniuratio] cum Absalon.
marg.| {b} Et impleat] etc. id est plenam faciat ruinam.
marg.| {c} In ore gladii] id est in devoratione gladii.
marg.| {g} Sexcenti viri] IOSEPHUS dicit istos sexingentos fuisse illos, qui astiterunt in persecutione Saulis, vel potuit esse, quod hi, et illi cum eo essent.
marg.| {h} Rex] David, scilicet.
marg.| {i} Ad Ethai Getheum] Iste fuit Achis filius regis Geth, cum quo David peregrinatus est ut dicunt.
marg.| {k} Cum rege] scilicet Absalone, quem fecerunt sibi regem.
marg.| {l} Heri] id est nuper, finitum pro infinito.
marg.| {m} Regi] David, scilicet.
marg.| {n} Sive in morte] etc. Simile Ruth. 1.c. ubi dicit Ruth ad Noemi. Quocumque perrexeris, pergam, ubi morata fueris, ibi pariter commorabor, que te terra susceperit morientem, in ea moriar. Et Petrus Mt. 26.d. Si oportuerit me mori tecum, te non negabo. Et Thomas, Io. 11.b. Eamus, et moriamur cum eo. Rm. 8.g. Neque mors, neque vita separabit nos a caritate, que est in Christo Iesu.
marg.| {o} Et transi] mecum, populus, qui erat cum eo.
marg.| {q} Cedron] ubi captus fuit Dominus. Io. 18.
marg.| {s} Contra viam olive] Quidam libri non habent olive, {1. 253vb} sed correcti habent.
marg.| {u} Deposuerunt arcam] GLOSSA Ut ab Abiathar Sacerdote consuleretur Deus, quo ire deberet David.
marg.| {x} Ascendit Abiathar] GLOSSA ad orationem, ut ab omnibus videri posset.
marg.| {y} Expletus esset omnis populus] id est transisset.
Numérotation du verset 2Rg. 15,moraliter 
marg.| Moraliter. {p} Rex transgrediebatur torrentem Cedron] Sic enim incipit Passio in Evangelio Ioannis : Egressus est Iesus trans torrentem Cedron. Torrens est passio Christi. Torrens enim est fortis, et Passio Christi fortis fuit. Unde Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, etc. Transitores rogat attendere Dominus passionis dolorem : non mansionarios. Unde Iob. 21.d. Interrogate quemlibet de viatoribus, et hec eadem illum intelligere cognoscetis. Item torrens in transitu deficit, et passio Christi cito transivit. Unde Ps. 109. De torrente in via bibet, etc. Item torrens sordes omnes abluit, et Christi passio omnia peccata mundi lavit, quantum in se fuit. Unde Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Dicitur autem torrens Cedron, id est cedrorum. Cedri sunt viri iusti, iuxta illud : Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur : In torrente isto plantati, id est in passione Christi per fidem, et amorem radicati. Rm. 6.a. Si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis eius erimus. Transgressus est igitur David torrentem Cedron, quia passio Christi passiones omnium Sanctorum superavit. Unde Lam. 3.c. Recordare paupertatis, et transgressionis mee, etc.
marg.| {r} Cunctus populus incedebat contra viam olive] Via olive penitentia est. Per penitentiam enim venitur ad misericordiam. Per hanc viam debent incedere, qui volunt sequi David, id est Christum. De qua dicitur Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ad dexteram ambulare in via penitentie, est penitentiam relaxare. Ad sinistram vero, nimis se affligere. Oliva radicem habet amaram, sed tamen ex ea provenit oleum. Unde Hier. sup. Marcum dicit : Oleum de amaritudine radicis surgit in pabulum luminis, in medicinam vulneris, in refectionem esurientis. Oliva exterius in cortice amaritudinem habet, sed intus in fructu habet dulcedinem. Sic penitentia amara est, sed fructus eius dulcis. Unde Apostolus ad Hbr. 12.c. Omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie. In hac via olive semper debent esse Christiani in hebdomada Dominice passionis, quia ex illa lux eterna acquiritur, anima satiatur, peccatorum vulnus curatur.
marg.| {t} Que respicit ad desertum] id est ad celum, quod Lucifer cum angelis suis deseruit. Unde desertum appellatur Lc. cap. 15.a. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne nonaginta novem relinquit in deserto, et vadit ad illam, que perierat ? Homo iste Christus, qui dimisit novem ordines in celo, et venit in terram querere hominem, qui perierat.
marg.| {1. 254ra} {a} Reporta arcam] sic forte responsum est ei.
marg.| {b} Non places] ut scilicet regnes.
marg.| {c} Faciat, quod bonum est coram se] Simile Iob. 1.d. Sicut Domino placuit.
marg.| {d} Et dixit Rex] GLOSSA quia responsum datum non est.
marg.| {e} O videns] 1Rg. 9.b. ubi est videns. GLOSSA dicit hic, id est Propheta, qui scilicet consulto Deo, populo predicebat futura.
marg.| {f} Sint vobiscum] id est in tali loco, ubi sciatis eos.
marg.| {g} Indicans mihi] GLOSSA quid agam.
marg.| {h} Operto capite] ne videretur flere. Non enim dicent principem lacryme : Et ne sui desolarentur in fletu eius.
marg.| {i} Nuntiatum est] ad cumulum doloris.
marg.| {k} Infatua] ut non credatur.
marg.| {l} Chusai] amicus David et significat discipulos Domini.
marg.| {m} Eris mihi oneri] quia nesciebat pugnare.
marg.| {n} Sic ero servus tuus] in bonis obediens.
marg.| {o} In domo regis] scilicet Absalon.
marg.| {p} Indicabis] etc. sed nonne hoc erat proditio ? Non, quia fiebat consilio Spiritus sancti. Preterea impedire malum in nullius preiudicium, non est proditio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_15)

Notes :