Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Rg. 5,1 

Et venerunt
universe tribus Israel ad David in Hebron dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
Numérotation du verset 2Rg. 5,2 

Sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 5,3 

Venerunt quoque et seniores1 de Israel
1 seniores] senes Weber
ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fedus in Hebron coram Domino. Unxeruntque David regem2 super Israel.
2 regem] in praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 5,4 

Filius triginta annorum erat David cum regnare cepisset,
et quadraginta annis regnavit.
Numérotation du verset 2Rg. 5,5 

in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus. In Hierusalem
autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
Numérotation du verset 2Rg. 5,6 

Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum
habitatorem terre. Dictumque est ad David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cecos et claudos
dicentes : Non ingredietur David huc.
Numérotation du verset 2Rg. 5,7 

Cepit autem David arcem Sion. Hec est civitas David.
Numérotation du verset 2Rg. 5,8 

Proposuerat enim in die illa praemium
qui percussisset Iebuseum
et tetigisset
domatum
fistulas
et abstulisset3 claudos et cecos
3 abstulisset] om. Weber
odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Cecus et claudus non intrabunt templum.
Numérotation du verset 2Rg. 5,9 

Habitavit autem David in arce Sion4 et vocavit eam civitatem David, et edificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
4 Sion] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 5,10 

Et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
Numérotation du verset 2Rg. 5,11 

Misit quoque Hiram rex Tyri
nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes et edificaverunt domum David.
Numérotation du verset 2Rg. 5,12 

Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 5,13 

Accepit ergo adhuc concubinas
et uxores
de Hierusalem postquam venerat de Hebron. Natique sunt David et alii filii et filie.
Numérotation du verset 2Rg. 5,14 

Et hec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem : Samua
et Sobab et Nathan et Salomon
Numérotation du verset 2Rg. 5,15 

et Iabaar5
5 Iabaar ΩM Rusch ] Iobaar ΩSJ, Iebahar Clementina , Ibaar Weber
et Elisua et Nepheg
Numérotation du verset 2Rg. 5,16 

et Iaphia
et Elisama et Elida
et Elipheleth.
Numérotation du verset 2Rg. 5,17 

Audierunt ergo6 Philistiim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi ut quererent David. Quod cum audisset David descendit in presidium.
6 ergo] vero Weber
Numérotation du verset 2Rg. 5,18 

Philistiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,19 

Et consuluit David Dominum dicens : Si ascendam ad Philistiim et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philistiim in manu tua.
Numérotation du verset 2Rg. 5,20 

Venit ergo David in Baalpharasim
et percussit eos ibi et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aque. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,21 

Et reliquerunt ibi sculptilia sua que tulit David
et viri eius.
Numérotation du verset 2Rg. 5,22 

Et addiderunt adhuc Philistiim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,23 

Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisteos et tradas eos in manus meas ?7 Qui respondit : Non ascendas obviam eis8.
7 si…meas] om. Weber |
8 obviam eis] om. Weber |
sed gYra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum.
Numérotation du verset 2Rg. 5,24 

Et cum audieris
sonitum gradientis in cacumine pirorum,
tunc inibis prelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philistiim.
Numérotation du verset 2Rg. 5,25 

Fecit itaque David sicut ei preceperat Dominus et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venies9 Gezer.
9 venies] venias Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Rg. 5,1 
marg.| {1. 246ra} a Et venerunt, etc. Caro tua sumus] id est propinqui sumus secundum carnem, quia omnes de Iacob.
marg.| {b} Educens] in prelium.
marg.| {c} Et reducens] domum, quasi dicat tu eras dux noster.
marg.| {d} Unxeruntque David] Ecce iam ter inunctus est David. Primo in domo patris, in signum regni futuri. 1Rg. 16.c. Secundo in Hebron super Tribum Iuda tantum, sup. 2.a. Tertio in regem super totum Israel : hic GLOSSA dicit quod bis unctus fuit David. Sed quia prima unctio occulta fuit, et non in regem, sed in signum regni futuri. 1Rg. 16.c. Ideo Scriptura aliquando non computat illam.
marg.| {e} Filius triginta] etc. id est triginta annorum erat. Unde quod dicitur filius triginta annorum, etc. modus est loquendi, quo sepe utitur sacra Scriptura : sicut. 1Rg. 13.a. Filius unius anni erat Saul, etc.
marg.| {f} Quadraginta] etc. GLOSSA Queritur, cur non in summa, quadraginta anni, et sex menses numerentur. Quod ab Hebreis duobus solvitur modis. Dicunt enim, quod David sex mensibus Absalon filium suum fugerit, et eos de summa regni subtractos. Dicunt etiam, quod sex mensibus in Hebron corporis infirmitate laboravit, et idcirco eos non debere computari.
marg.| {g} In Hierusalem] Ideo primo obsedit Hierusalem, ut ea capta magis timeretur.
marg.| {h} Ad Iebuseum] qui erat de genere Chananeorum. Beniamite enim, in quorum sorte erat Hierusalem, non potuerunt eiicere Iebuseos de Hierusalem, sed in quadam parte civitatis habitabant cum eis, ut dictum est Iosue 15.g. et Idc. 1.d.
marg.| {i} Cecos, et claudos] Hos constituerant Iebusei super muros ad irridendum David, ut dicit GLOSSA quasi dicat, adeo fortis est civitas, quod non indigemus auxilio fortium. Alii dicunt, quod posuerunt imagines super muros, quas vocant cecos, et claudos, id est nihil agentes, quasi dicant, etiam nobis nihil agentibus, non poteris intrare civitatem. Vel seipsos vocant cecos, et claudos, quia David reputabat eos quasi cecos, et claudos, quasi impotentes ad ipsum : Et ipsi dicunt : Nisi abstuleris nos, quos dicis cecos, et claudos, non intrabis. Deinceps versum est in proverbium : Cecus, et claudus non intrabunt in templum Dei. Primo in lege hoc prohibitum est. Lv. 21.d. {1. 246rb} Post hec vero versum est in proverbium.
marg.| {k} Cepit autem] GLOSSA ut in principio regni sui fortitudinem demonstraret.
marg.| {k} Civitas] Tota Hierusalem dicta est civitas David, sed arx Sion specialiter, quia edificavit eam.
marg.| {l} Proposuerat] id est ostendit, quomodo cepit civitatem illam David.
marg.| {m} Premium] Non determinatur hic, quod premium, sed 1Par. 11.b. determinatur, ubi dicitur : Omnis, qui percusserit Iebuseum, primus erit princeps, et dux. Idem dicit IOSEPHUS. Et GLOSSA dicit hic principatum militie.
marg.| {n} Qui percussisset] GLOSSA quia iam capta civitate inferiori arcem obtinere non poterat.
marg.| {o} Domatum] id est tectorum canales, per quos defluunt stillicidia. Alii dicunt fistulas domatum esse cuniculos subterraneos, per quos erat ascensus usque ad tecta, vel per quos aqua ibat super murum per totam civitatem.
marg.| {p} In arce] Expulsis de Hierusalem penitus Iebuseis, excepto Ornam, qui, ut dicunt, tradidit David inferiorem civitatem.
marg.| {q} A Mello] Mello profunda vorago vallis, a qua usque sursum edificavit David murum, per circuitum arcis Sion, unum murum faciens intrinsecus, alium extrinsecus, id est duplici muro munivit arcem : Reliquam partem extruxit Ioab, ut legitur 1Par. 11.b.
marg.| {r} Artificesque] id est incisores lapidum, qui dicuntur latomi.
marg.| {s} Et cognovit] successu multiplici.
marg.| {t} Concubinas] ad multiplicandum Sobolem. Et dicit Raban. Nunc si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est, quia figure recesserunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit. Sed que sunt concubine, et uxores, nisi diverse Ecclesie, ut dicit GLOSSA Ergo peccatum est habere plures Ecclesias, vel plures prebendas.
marg.| {u} Et Nathan] non propheta, sed alius, quem mortuo patre suo adoptavit sibi David in filium.
marg.| {x} Et Salomon] Anticipatio est, quia nondum erat natus Salomon.
marg.| {x} Ut quereret] Timebat enim, ne perderet tributum in Israel.
marg.| {y} Raphaim] GLOSSA Gigantum.
marg.| {z} In Baalpharasim] Anticipatio est, quia postea sic vocatus est locus ille, quia ibi divisi sunt viri Philistiim ab invicem, et conversi in fugam. Vel ideo sic dictus, quia Philistiim idola sua, que secum attulerant, ibi reliquerunt conversi in fugam. Baal enim nomen est idoli : Phares divisio. Et tulit David idola, et combussit, ut patet. 1Par. 14.c. a   Pyrorum] sub quibus erant idola. Hebreus habet flentium, id est {1. 246va} idolorum, que digna sunt fletu, et cultores suos ad eternum fletum trahunt ; ita dicit GLOSSA
marg.| {b} Cum audieris] GLOSSA id est audieris a potestatibus Angelicis eorum idola conteri, et conculcari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_5)

Notes :