Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Rg. 8,1 

Factum est autem post hec percussit David Philistiim et humiliavit eos. Et tulit David frenum tributi de manu Philistiim.
Numérotation du verset 2Rg. 8,2 

Et percussit Moab et mensus est eos funiculo coequans terre,
mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum
et unum ad vivificandum. Factusque est Moab David serviens sub tributo.
Numérotation du verset 2Rg. 8,3 

Et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
Numérotation du verset 2Rg. 8,4 

Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum. Dereliquit autem ex eis centum currus.
Numérotation du verset 2Rg. 8,5 

Venit quoque Syria Damasci ut presidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
Numérotation du verset 2Rg. 8,6 

Et posuit David presidium in Syria Damasci
factaque est Syria David serviens sub tributo. Servavit Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset 2Rg. 8,7 

Et tulit David arma aurea et torques1 quas2 habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem.
1 et torques] om. Weber |
2 quas] que Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 8,8 

Et de Bethe3 a et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David es multum nimis. De quo fecit Salomon omnia vasa erea in templo, et mare eneum et columnas, et altare4.
0 Cf. Ios. 19, 25 : Beten
3 Bethe] Bete Weber |
4 de quo… et altare] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 8,9 

Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer,
Numérotation du verset 2Rg. 8,10 

et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adadezer, et in manu eius erant vasa aurea et vasa argentea5 et vasa erea
5 vasa aurea-et vasa argentea] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,11 

que et ipsa sanctificavit rex David
Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
Numérotation du verset 2Rg. 8,12 

de Syria et Moab et filiis Ammon et Philistiim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba.
Numérotation du verset 2Rg. 8,13 

Fecit quoque sibi David nomen
cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cesis decem et octo6 millibus
6 decem et octo] duodecim Weber
et in Gebelem ad viginti tria millia.
Numérotation du verset 2Rg. 8,14 

Et posuit in Idumea custodes statuitque presidium et facta est universa Idumea serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset 2Rg. 8,15 

Et regnavit David super omnem Israel. Faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
Numérotation du verset 2Rg. 8,16 

Ioab autem filius Sarvie erat super exercitum. Porro Iosaphat filius Achilud7 erat a commentariis,
7 Achilud ΩS ΩM Rusch ] Ahilud Weber
Numérotation du verset 2Rg. 8,17 

et Sadoc filius Achitob et Achimelech filius Abiathar erant8 sacerdotes,
8 erant] om. Weber
et Saraias scriba.
Numérotation du verset 2Rg. 8,18 

Banaias autem filius Ioiade9 super Cerethi et Phelethi, filii autem David sacerdotes erant
9 Ioiade] Ioiada Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Rg. 8,1 
marg.| Factum est autem] Hoc capitulum bipartitum est. Primo agit de victoriis David, et subiugatione hostium {1. 248rb} eius. Secundo de officialibus eius.
marg.| {z} Et tulit] id est abstulit.
marg.| {a} Frenum tributi] id est imperium, sive dominium tributi, quo Philistei Israel refrenabant tenens eum sub tributo. Vel tulit frenum tributi de manu Philistiim, id est sumpsit tributum a Philisteis, id est coegit eos dare tributum, et sic refrenavit eos. Quandoque enim civitates Philistinorum fecit David sibi tributarias, et ita innuitur 1Par. 18.a. ubi dicitur sic factum est post hoc, ut percuteret David Philistiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philistiim.
marg.| {b} Mensus est eos funiculo] id est cui voluit, dedit hereditatem, et terram eorum distribuens, et mensurans, sicut possessor agrum suum mensurat funiculo.
marg.| {c} Coequans] Hyperbole est, id est ita humilians eos, ut non apparerent super terram.
marg.| {d} Duos funiculos] id est divisit eos in duas partes.
marg.| {e} Unum ad occidendum] id est unam partem occidit, aliam reservavit, quasi dicat ad arbitrium suum, quos voluit occidit, et quos voluit, servavit.
marg.| {f} Ad vivificandum] id est ad conservandum in vita. Simile. 1Rg. 27.d. David virum, et mulierem non vivificavit, id est non re servavit in vita.
marg.| {g} Adarezer] qui interpretatur testimonium fortitudinis, et significat adulationem.
marg.| {i} Soba] interpretatur serra secans, et significat apertam detractionem. Ista duo debet David, id est quilibet iustus percutere, et occidere.
marg.| {h} Regem] regionis Emath, ut dicitur 1. Paralipomenon 18.c.
marg.| {k} Ut Domina] Trans flumen Euphratem dominari, omnia temporalia propter Deum contemnere, et subiicere sibi, vel abiicere a se iuxta illud 2Cor. sexto c. Egentes, multos autem locupletantes, nihil habentes, et omnia possidentes.
marg.| {l} Super flumen] id est ut, ampliaret regnum suum usque ad Euphratem. Ita enim legitur 1Par. 18.a. quando perrexit David, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphratem.
marg.| {m} Ex parte eius] id est ex parte Adarezer.
marg.| {n} Subnervavit] quia noluit equos sibi multiplicare, iuxta illud, quod precepit Dominus Deuteronom. decimoctavo d. Cum fuerit rex constitutus, non multiplicabit sibi equos. Equos subnervare, est a se superbiam resecare.
marg.| {o} Centum] relinquere, est perfectionem operum retinere. Hec duo debent simul, scilicet bene operari, et non superbire, hoc est, sua opera infirma reputare.
marg.| {p} Damasci] civitas metropolis Syrie.
marg.| {q} Presidium] id est auxilium.
marg.| {r} Et posuit David presidium in Syria Damasci] GLOSSA id est qui eam sibi tutam facerent, id est milites posuit in Damasco, qui custodirent sibi Syriam. Unde idem dicitur hic presidium quod supra 1Rg. 13. et 14. dicitur statio Philistinorum. Unde 1Par. 18.b. dicitur. Posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera.
marg.| {s} Torques] 4. Paralipom. 18.b. dicitur. Pharetras aureas.
marg.| {t} De Bete] Iste civitates {1. 248va} aliis nominibus appellantur. 1Par. 18.c. id est de Thebath, et Chun.
marg.| {a} Mare Eneum] de quo dicetur. 3Rg. 7. Eneum, ad abluendum.
marg.| {b} Et columnas] ad sustentandum.
marg.| {c} Altare] ad immolandum.
marg.| {d} Rex Emath] hoc est, Antiochie.
marg.| {e} Et in manu] id est Ioran.
marg.| {f} De manubiis] id est spoliis.
marg.| {g} Fecit] GLOSSA erexit scilicet sibi fornacem triumphalem.
marg.| Vel nomen id est famam. De quo Prv. 22.a. Melius est nomen bonum, quam divitie multe. Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine. HIERONYMUS. Crudelis est, qui famam negligit.
marg.| {h} Cesis decem] GLOSSA Hieronymi Quod in quibusdam codicibus, duodecim millia cesa dicuntur, vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem, et octo cecidit, Ioab vero duodecim millia, sicut in titulo Ps. 59. scribitur Deus repulisti nos. Sed contra HIERONYMUS videtur esse, quod dicitur. 1Par. 58.c. scilicet quod Abisai interfecit decem, et octo millia. Sed non est contrarium, quia mos est scripture dicere regem fecisse, quod sui faciunt.
marg.| {i} Gebelen] civitas.
marg.| {k} In Idumea] que interpretatur sanguinea. Hec est caro nostra, que custodienda est, ne luxurietur. Hec est filia luxuriosa, de qua Sir. 42.b. Super filiam luxuriosam constitue custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire.
marg.| {l} Presidium] id est custodiam militarem.
marg.| {m} Serviens David] Tunc impletum est, quod dictum est Rebecce Gn. 25.c. Maior serviet minori, id est Esau Iacob, id est Idumeis Iudeis.
marg.| {n} A commentariis] nomen indeclinabile, sicut ab actis, a secretis, a caliculis. Et nota quod a commentariis tripliciter dicitur. Hic dicitur in GLOSSA qui vicem regis agebat cuius iudicio leges scribebantur. In Historiis a dicitur scriptor gestorum temporis. Super illud Is. 36.a. Iohahe filius Asaph a commentariis, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS id est cancellarius. In Historiis b vero dicitur scriba cancellarius.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
b ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {o} Super Cerethi, et Pheleti] GLOSSA Cerethi, et Pheleti assistebant regi, custodientes corpus eius, et interpretantur interficientes, et vivificantes, quoniam secundum iudicium eorum, digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem. Nota quod isti dicuntur fuisse septuaginta {1. 248vb} iudices locorum, qui iudicabant homines ad suspendium, vel liberationem. Sicut Moyses elegit septuaginta iudices Nm. 11.d. Unde Cerethi, sonat exterminatores : Pheleti, mirabiles.
marg.| {p} Filii autem David sacerdotes erant] Sic omnes filii Christi, sacerdotes esse debent, seipsos Domino offerentes. Unde 1. Petri 2.b. Vos estis genus electum, regale Sacerdotium. Apc. 1.b. Fecit nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Sed numquid filii David erant sacerdotes ? GLOSSA determinat hoc dicens. Sacerdos quasi sacer dux.   [Filii autem David ducatum habebant in Tribu Iuda]
marg.| Vel expone. Sacerdotes, id est pre ceteris digniores post regem. Simile Ex. 2.c. erant autem sacerdoti Madian septem filie, id est Iethro primatum habenti. Et quod sic debeat exponi, patet 1Par. 18.d. ubi sic dicitur. Porro filii David primi ad manum regis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_8)

Notes :