Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Rg. 3,1 

Facta est ergo longa concertatio
inter domum David et domum Saul1. David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens quotidie.
1 domum…Saul] Saul et inter domum David Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,2 

Nati quoque sunt filii David in Hebron.
Fuitque primogenitus eius Amon2
2 Amon] Amnon Weber
de Achinoem Iezraelite3.
3 Iezraelite] Iezrahelitide Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,3 

Et post eum Cheleab4 de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absolon5 filius Maacha, filie Tholomai regis Gessur.
4 Cheleab Rusch Clementina etc.] Chelaab Weber |
5 Absolon] Absalom Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,4 

Quartus autem Adonias filius Agith et quintus Saphatias6 filius Abitha,
6 Saphatias ΨB ΩS etc.] Saphacias Rusch , Saphathia Clementina , Safathia Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,5 

sextus quoque Iethraam7 de Egla8 uxore David.
7 Iethraam Weber ] Gethraham ΩM, Gethraam ΩS, Ihetraam , Hietraan Rusch ; cf. 1Par. 3, 3. |
8 de Egla] de Agla Weber |
Hi nati sunt David in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 3,6 

Cum ergo esset prelium inter domum David et domum Saul9, Abner filius Ner regebat domum Saul.
9 domum David-domum Saul] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,7 

Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Achia10. Ingressus est ad eam Abner11. Dixitque Isboseth ad Abner :
10 Achia] Ahia Weber |
11 Ingressus…Abner] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,8 

Quare ingressus es ad concubinam patris mei ?
Qui iratus nimis
propter verba Isboseth ait : Numquid caput canis ego sum
adversum Iuda hodie ? Qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,9 

Hec faciat Deus Abner et hec addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 3,10 

ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam a Dan usque Bersabee.
Numérotation du verset 2Rg. 3,11 

Et non potuit respondere ei quicquam, quia metuebat illum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,12 

Misit ergo Abner nuntios ad David in Hebron12 pro se dicentes : Cuius est terra ? Et ut13 loquerentur : Fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israel ?
12 in Hebron] om. Weber |
13 ut] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,13 

Qui ait : Optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,14 

Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul dicens : Redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum preputiis Philistiim .
Numérotation du verset 2Rg. 3,15 

Misit ergo Isboseth14 et tulit eam a viro suo Phaltiel15 filio Lais.
14 Isboseth] Hisboseth Weber |
15 Phaltiel ΩM Rusch Clementina ] Faltihel Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,16 

Sequebaturque eam vir suus plorans
usque Baurim16 et dixit ad eum Abner : Vade et17 revertere. Qui reversus est.
16 Baurim Weber ] Bahurim hic et plerique Rusch |
17 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,17 

Sermonem quoque
intulit Abner ad seniores Israel dicens : Tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
Numérotation du verset 2Rg. 3,18 

Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistiim et omnium inimicorum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,19 

Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia que placuerant Israel et universo Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 3,20 

Venitque ad David in Hebron cum viginti viris. Et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium.
Numérotation du verset 2Rg. 3,21 

Et dixit Abner ad David : Surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel et ineam tecum fedus, et imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace,
Numérotation du verset 2Rg. 3,22 

statim pueri David et Ioab venerunt cesis latronibus cum preda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,23 

Et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,24 

Et ingressus est Ioab ad regem et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te. Quare dimisisti eum et abiit et recessit ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,25 

Ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis.
Numérotation du verset 2Rg. 3,26 

Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum de18 cisterna Sira ignorante David.
18 de] a Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,27 

Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium porte, ut loqueretur ei in dolo et percussit illum
ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,28 

Quod cum audisset David rem iam gestam ait : Mundus ego sum,
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
Numérotation du verset 2Rg. 3,29 

et veniat super caput Ioab
et super omnem domum patris eius,
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens
et leprosus tenens fusum
et cadens gladio
et indigens pane.
Numérotation du verset 2Rg. 3,30 

Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in prelio.
Numérotation du verset 2Rg. 3,31 

Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,32 

Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner. Flevit autem19 omnis populus.
19 autem] + et Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,33 

Plangensque rex et lugens20 Abner ait : Nequaquam ut solent mori21 ignavi mortuus est Abner.
20 et lugens] om. Weber |
21 solent mori] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,34 

Manus tue non sunt ligate et pedes tui non sunt compedibus aggravati, sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic22 corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
22 sic] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,35 

Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die, iuravit David dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam.
Numérotation du verset 2Rg. 3,36 

Omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
Numérotation du verset 2Rg. 3,37 

Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
Numérotation du verset 2Rg. 3,38 

Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps
et maximus cecidit hodie in Israel?
Numérotation du verset 2Rg. 3,39 

Ego autem delicatus
adhuc23
23 delicatus adhuc] inv. Weber
et unctus rex. Porro viri isti filii Sarvie duri mihi sunt. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Rg. 3,1 
marg.| {e} Facta est ergo] Due sunt partes huius cap. In prima agitur de filiis David, quos habuit de sex uxoribus in Hebron. In secunda agitur de interfectione Abner principis militie Saul, quomodo in dolo interfecerunt eum Ioab, et Abisai, et de planctu David super nece eius.
marg.| {f} Seipso robustior] id est crescens in robore.
marg.| {g} Uxore Nabal] quondam, scilicet.
marg.| {h} Filie Tholmai] Gentilis. Hanc David inter captivas concupivit, et precisis unguibus, et rasis pilis duxit.
marg.| {i} Iethraam] quem IOSEPHUS vocat Nathan.
marg.| {k} De Egla uxore] Egla sola uxor appellatur, quam secundum legem nuptialiter accepit, id est solemniter. Ita dicit GLOSSA Vel ideo sola hec dicitur uxor, quia plus ceteris eam diligebat : Sicut Rachel proprie dicta est uxor Iacob, quia eam plus diligebat. Hebrei dicunt Eglam esse Michol, que ideo sola uxor dicitur, quia in adolescentia eam primo sortitus est uxorem. Sed hoc non videtur verum, quia infra 6.c. legitur Michol subsannasse David. Item ibi dicitur, quia non est ei natus filius de David usque in diem mortis sue, quia in partu occubuit. Solutio. Ad primum dicimus, quod David in adolescentia eam plus dilexit. Et forte ob hoc superbivit Michol in tantum, ut subsannaret David. Ad aliud patet solutio, quia usque, tenetur inclusive. Tamen IOSEPHUS dicit quod Michol nullum filium habuit de David, sed de Phalti (cui dederat eam Saul, ut legitur 1Rg. 25.g.) quinque filios habuit : Sed infra 21.b. dicitur : Tulit autem David quinque filios Michol, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, non ergo Phalti. Preterea supra 1Rg. 25. dicit GLOSSA quod Phalti non cognovit Michol. Solutio. Merob soror Michol, uxor fuit Hadrielis, de qua habuit quinque filios, qua mortua Michol adoptavit eos sibi in filios. Unde sic exponenda est littera infra 21. quos Michol genuit Hadrieli, id est genitos Hadrieli, sibi in filios adoptavit.
marg.| {1. 244vb} {l} Quare ingressus es] Timebat enim ne concubinam vindicans regnum usurparet. Eadem causa fecit Salomon occidi Adoniam fratrem suum, quia petierat Abisag in uxorem. Timebat enim, ne si haberet illam uxorem, que concubina fuerat David, regnum sibi usurparet. 3Rg. 2.d. habes de morte Adonie.
marg.| {m} Qui iratus] GLOSSA Ira causa fuit, ut nutu Dei transferretur regnum ad David.
marg.| {n} Numquid caput] GLOSSA Id est vilis, et abominabilis. Et bene dicit GLOSSA quia nomine canis importatur, ut 1Rg. 24.c. Canem mortuum persequeris, et pulicem unum. Vel is est sensus : Iudea, id est fautores David contemnunt impugnationem meam, sicut strenuus vir contemnit latratum canis. Item GLOSSA Caput canis est princeps stultorum, et quasi latrantium contra Christum Domini, irrationabiliter, scilicet.
marg.| {o} Quod argueres] id est occasiones arguendi.
marg.| {p} A Dan usque Bersabee] Iste civitates sunt termini Iudee.
marg.| {q} Non potuit] id est non fuit ausus.
marg.| {r} Cuius est terra] quasi dicat, nonne terra est in manu mea, et si voluero, tradam eam tibi. Et hoc dixit, ut libentius David componeret cum eo amicitias. Vel sic, cuius est terra, nisi tua,
marg.| {o} David. Simile 1Rg. 9.c. dixit Samuel Sauli. Cuius erunt optima quecumque in Israel ? quasi dicat, tua.
marg.| {s} Unam rem] scilicet ut reducas mihi uxorem meam Michol.
marg.| {t} Misit autem David nuntios] quasi non solum ad Abner, sed etiam ad Isboseth. Unde HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit quod Abner respondit David : Non possum tibi reddere uxorem, quia rex frater eius habet eam in potestate sua. Et tunc David misit nuntios ad Isboseth. Et forte David ideo quesivit Michol, ut sic iure posset sibi regnum acquirere : Vel ideo, quia diligebat eam.
marg.| {u} Plorans] GLOSSA quia amittebat illam, quam non cognoverat, eo quod illa diligens David, semper tristis erat. Vel plorans, pre gaudio, quia non cognoverat eam, ut dicit HIERONYMUS. Sicut dicunt Hebrei, iste Phaltiel vir peritus erat in lege. Et ideo uxorem alterius noluit violare, ob timorem Dei, et reverentiam legis. Et ideo cum prius dictus esset Phalti, ut legitur 1Rg. 25. additur nomini suo, El, nomen Dei, et dictus est Phaltiel. Vel ideo non cognovit eam, quia Michol diligens David, semper tristis erat de eius absentia, et ille differebat dormire cum ea donec leta esset.
marg.| {1. 245ra} {a} Quam nudiustertius] id est diu est, finitum pro infinito.
marg.| {b} Nunc ergo] eum Regem super vos.
marg.| {c} Etiam ad] etc. Sed quare dividitur Beniamin ab Israel, cum nondum facta esset divisio regni, que facta fuit sub Roboam. 3Rg. 12. Solutio : patet, quod Esdras multa apposuit secundum statum, quo Bibliam reparavit, et ita loquitur hic secundum statum illum. Vel melius IOSEPHUS dicit quod Beniamite custodes erant capitis Isboseth, quia Saul de Beniamin fuit, propter quod Beniamin familiarius adherebat Isboseth filio Saul. Et ideo per se loquitur ei.
marg.| {d} Et abiit] scilicet Abner.
marg.| {e} Sicut desiderat] Excusatur hic David de ambitione, consilio Spiritus sancti. Non enim regnum desiderasset, nec accepisset, nisi Dominus dixisset : Amice, ascende superius. Utinam tales essent Prelati, nostri temporis, quod nullus vellet ascendere, donec diceretur ei : Amice ascende superius.
marg.| {f} Deduxisset] id est conduxisset parum.
marg.| {g} Et ille] scilicet Abner.
marg.| {h} Egressus itaque] cum non posset persuadere David, quod volebat, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {i} In ultionem] etc. Sed non videtur hec causa vera, quia supra 2.f. dimisit Ioab ipsum Abner, et exercitum, ad primum verbum, dicens. Vivit Dominus si locutus fuisses mane, dimisisset persequi populus fratrem suum. Sed potest dici, quod Ioab tunc nesciebat de morte Asael IOSEPHUS melius dicit quod eum occidit propter ambitionem. Timebat enim, ne David faceret ipsum principem militie eo repulso. Ipse vero dixit, se eum occidisse in ultionem fratris sui, sic excusans se de ambitione.
marg.| {k} Mundus ego] Hoc dicit, ne consentiens neci videretur, quasi dicat, non est mihi imputandum. IOSEPHUS dicit quod David tetendit manus ad celum quasi iurans, quod non esset factum eo procurante.
marg.| {l} Tenens fusum] id est effeminatus : Et secundum hoc imprecatur ei quinque, ut dicit GLOSSA scilicet fluxum {1. 245rb} seminis, plagam lepre, effeminationem, stragem in bello, mendicitatem. Vel tenens fusum, adiectivum est huius nominis leprosus. Et vocati auctor fusum illud instrumentum, quo leprosus tympanizat, ut audiatur, vel baculum, quo appodiatur. Et secundum hoc tantum quatuor imprecatur. Sed quomodo David imprecatur malum ? Responsio. Predictio est sub forma imprecationis more prophetico.
marg.| {m} Et Abisai] etc. Patet, quod Abisai interfuit occisioni Abner. Et dicit IOSEPHUS, quod Ioab locutus est Abner in dolo, et cum loqueretur cum eo, Abisai interfecit eum.
marg.| {n} Scindite] etc. quod est signum doloris, cum dicitur. Ioel. 2.c. Scindite corda vestra, et non vestimenta. Sed hoc veritatis est, illud superstitionis.
marg.| {o} Ignavi] scilicet stultitia, sed dolo, ut dicit HIERONYMUS.
marg.| {p} Ligate] HIERONYMUS non es iure belli captus, sed dolo, non viribus peremptus.
marg.| {q} Panem] id est cibum, quia nomine panis consuevit Scriptura intelligere quemlibet cibum. Unde 1Rg. 14.d. Maledictus vir, qui comederit panem ante vesperam : si non intelligeretur ibi nomine panis quilibet cibus, Ionathas non fuisset reus, qui tantum favum mellis gustaverat.
marg.| {r} Vel aliud] id est potum. Et est argumentum, quod in ieiuniis non est bibendum ante prandium nisi in necessitate, et qui bibit, solvit ieiunium.
marg.| {s} Quoniam] GLOSSA qui me Regem facere voluit super omnem domum Israel.
marg.| {t} Adhuc] GLOSSA nondum perfecte constitutus. Item GLOSSA Antiqui delicata dicebant diis consecrata, que nunc dedicata dicimus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_3)

Notes :