Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 

Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
Numérotation du verset 2Rg. 19,2 

Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo suo1. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
1 suo] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,3 

Et declinavit2 populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.
2 declinavit] declinabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,4 

Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi3.
3 fili mi] + fili mi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,5 

Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
Numérotation du verset 2Rg. 19,6 

et4 diligis odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos5 occubuissemus tunc placeret tibi.
4 et] om. Weber |
5 omnes nos] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,7 

Nunc igitur surge, et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque ad6 presens.
6 ad] in Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,8 

Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Rg. 19,9 

Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 19,10 

Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem7.
7 et consilium… ad regem] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,11 

Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum8 in domo eius, quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum9 :
8 ut… eum] om. Weber |
9 quia dixerat… ad populum] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,12 

Fratres mei vos, os meum et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,13 

Et Amase dicite : Nonne os meum es et caro mea es10. Hec faciat mihi Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab.
10 es] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,14 

Et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
Numérotation du verset 2Rg. 19,15 

Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. et omnis11 Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et tranduceret eum Iordanem.
11 omnis] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,16 

Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini12 de Baurim, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
12 Gemini ΩS Rusch ] Iemini Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,17 

cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Et irrumpentes Iordanem ante regem
Numérotation du verset 2Rg. 19,18 

transierunt vada ut tranducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset 2Rg. 19,19 

Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine13 iniquitatem, neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.
13 domine] + mi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,20 

Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
Numérotation du verset 2Rg. 19,21 

Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,22 

Et ait David : Quid mihi et vobis filii Sarvie ? Cur efficimini mihi hodie in Satan ?
Eergone interficietur hodie14 vir in Israel ? An ignoras15
14 interficietur hodie] inv. Weber |
15 ignoras] ignoro Weber |
hodie me factum regem super Israel ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,23 

Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
Numérotation du verset 2Rg. 19,24 

Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis illotis pedibus
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 19,25 

Cumque occurrisset16 regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?
16 occurrisset] Hierusalem praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,26 

Qui respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque17 ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege, claudus enim sum servus tuus.
17 dixitque] dixi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,27 

Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es18 fac quod placitum est tibi.
18 es] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,28 

Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo19 habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
19 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,29 

Ait autem20 ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
20 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,30 

Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacificus21 in domum suam.
21 pacificus] pacifice Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,31 

Berzellai quoque Galaadites senex valde22 descendens de Rogelim tranduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
22 senex valde] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,32 

Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris. Fuit quippe vir dives nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 19,33 

Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 19,34 

Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,35 

Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel23 amarum, aut delectare potest servum tuum cibus et potus, vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum ? Quare servus tuus fit oneri domino meo regi ?
23 vel] aut Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,36 

Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset 2Rg. 19,37 

sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar24 iuxta sepulcrum patris mei25. Est autem servus tuus Chamaam
24 et sepeliar] om. Weber |
25 patris mei] + et matris mee Weber |
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quicquid26 tibi bonum videtur.
26 quicquid] quod Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,38 

Dixit itaque ei27 rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.
27 dixit itaque ei] dixitque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,39 

Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et28 osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.
28 restitit et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,40 

Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 19,41 

Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et tranduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque viros David cum eo ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,42 

Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior29
29 mihi propior] inv. Weber
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,43 

Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi30 iniuriam, et non nuntiatum est mihi31 priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.
30 fecisti mihi] inv. Weber |
31 nuntiatum est-mihi] inv. Weber |

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 
marg.| {a} Nuntiatum est autem Ioab] etc. De duobus agitur in hoc capite. Primo de consolatione David super morte Absalon ad verba Ioab. Secundo de Semei Miphiboseth, qui occurrerunt David, et Berzellai, qui conduxit David usque ad Iordanem.
marg.| {1. 256va} {a} Animam concubinarum] que omnia tenerrime diligebat David.
marg.| {b} Diligis] id est videris diligere.
marg.| {c} Habes] id est videris habere.
marg.| {d} Nunc igitur surge] saltem modo ex quo adhuc non fecisti.
marg.| {e} Satisfac] id est ostende eis faciem hilarem, et sic satisfacies eis.
marg.| {f} Universa multitudo] que erat pro patre David.
marg.| {g} Israel autem] qui erat cum Absalon.
marg.| {h} Omnis quoque populus] qui fuerat cum Absalon, hortabatur se mutuo, ut reduceret David, recolens eius beneficia.
marg.| {i} Rex] scilicet David.
marg.| {k} Et consilium] id est voluntas consiliata.
marg.| {l} Ad regem] scilicet David.
marg.| {l} Rex vero] scilicet David.
marg.| {m} Et Abiathar] tales scilicet sacerdotes debent mitti ad pacis reconciliationem faciendam.
marg.| {n} Cur venistis] quasi dicat, videte, ne sitis tardiores ceteris ad reducendum regem.
marg.| {o} In domum suam] id est in Hierusalem, ubi erat sedes regni.
marg.| {p} Quia dixerat rex] istud quia continuatur, ut reduceret eum in domum suam, maxime quia dixerat, etc. quasi dicat, quia rex mandaverat eis.
marg.| {q} Fratres mei vos] etc. Ideo maxime volebant eum reducere.
marg.| {r} Caro mea vos] hec dicebat, quia erat de Tribu Iuda.
marg.| {s} Quare novissimi] quasi dicat, vos debetis esse primi in reducendo regem, quia ipse est de Tribu vestra.
marg.| {t} Discite] O vos sacerdotes, dicit David.
marg.| {u} Caro mea es] Hoc dicebat, quia Amasa erat filius Abigail sororis David : Istum Amasam prefecerat Absalon militie sue.
marg.| {x} Hec faciat mihi] Species iuramenti est, quasi dicat mihi male accidat, si non fueris magister militie.
marg.| {y} Post Ioab] id est secundus a Ioab, quasi dicat, Ioab erit primus, et tu secundus. Aliqui libri habent, pro Ioab, id est loco Ioab.
marg.| {z} Quasi viri unius] id est {1. 256vb} unanimiter, et faciliter.
prol.| {a} In Galgala] citra Iordanem, ubi Iosue circumcidit populum. Iosue 5.c.
marg.| {b} Filius Iemini] id est Beniamin, id est qui erat de Beniamin. Vel Iemini, id est cuiusdam vilis, et ignobilis hominis.
marg.| {c} De Bahurim] hoc est, de tali loco.
marg.| {d} Puer] id est servus.
marg.| {e} Ante regem] id est coram rege, id est David vidente vadaverunt Iordanem, et venerunt ad ipsum, ut traducerent ipsum vado, vel navigio, IOSEPHUS dicit quod hi fecerunt pontem super Iordanem, ut facilius transiret rex, et familia eius.
marg.| {f} Iniuriarum] id est contumeliarum.
marg.| {g} Egressus es] supra 16.
marg.| {h} Ioseph] non quod esset de Tribu Ioseph, quia supra 16. dictum est, quod erat de cognatione Saulis, qui erat de Beniamin, sed quia habitabat in sorte Ephraim filii Ioseph.
marg.| {i} Numquid pro his] quasi dicat, numquid pro his verbis indulgebis ei ?
marg.| {k} Christo] id est regi uncto.
marg.| {l} Quid mihi, et vobis] idem supra 16.b.
marg.| {m} In Satan] GLOSSA id est in contrarium, id est cur adversamini mihi.
marg.| {n} An ignoras hodie me factum] etc. quasi dicat, illos occidam, qui me hodie fecerunt regem ? Timebat enim David, si interficeretur Semei, quod reliqui, qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.
marg.| {o} Non morieris] id est a me non interficieris. Salomon enim mortuo David occidit eum, tertio Regum secundo g.
marg.| {p} Illotis pedibus] GLOSSA pro quo in Hebreo infectis. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebreos, quibus pro naturalibus utebatur, qui dicuntur infecti, id est imperfecti, quia non erant veri pedes.
marg.| {q} Non laverat] in signum doloris super expulsione David.
marg.| {r} Servus meus] scilicet Siba.
marg.| {s} Sicut Angelus] id est verax, et sapiens.
marg.| {1. 257ra} {a} Neque enim] etc. quasi dicat ego non merui, quod facias mihi aliquod bonum, sed potius malum.
marg.| {b} Posuisti me] Supra 9.c.
marg.| {c} Vociferari] id est clamare.
marg.| {d} Fixum] id est immutabile.
marg.| {e} Tu, et Siba] etc. in Hebreo dicitur : Tu, et Siba dividite agrum : Quia David immemor federis, et iuramenti, quod fecerat cum Ionatha, 1Rg. 18. et 20. tam iniustum protulit iudicium, ut scilicet ea, que erant Miphiboseth daret Sibe, ideo Roboam, et Ieroboam diviserunt regnum eius, 3Rg. 12. Ita refert hic GLOSSA
marg.| {f} Dividite] quasi dicat, utrique vestrum dederam, sed quia ut erque totum habere non potest, inter vos dividatur. Unde patet, quod sup. 16.a. precipitavit sententiam, ubi Sibe dedit possessionem Miphiboseth.
marg.| {g} Postquam reversus] etc. Hoc indignando dixit Miphiboseth.
marg.| {h} Berzellai] qui prebuerat alimenta David.
marg.| {i} Galaadites] id est de Galaad civitate, vel regione.
marg.| {k} De Rogelim] civitas.
marg.| {l} Prosequi] si David vellet.
marg.| {m} Prebuit] sup. 17.a.
marg.| {n} Oneri domino meo regi] ut sic responderent senes miseri, qui castra sequuntur, et ambiunt honores, et vocari Rabbi, et digito monstrari, et dici, hic est. Sed nequitia magna est, que vetulos nostros non sinit esse senes. Illa inquam senectute, de qua dicitur Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata : cani sunt sensus hominis, et tempus senectutis vita immaculata. Sunt ergo huiusmodi et senes, et pueri. Senes tempore de quibus Dn. 13.f. Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, etc. Pueri sensu de quibus Is. 65.d. Puer centum annorum maledictus erit.
marg.| {o} Hac vicissitudine] id est ut sic mihi, retribuas quod feci tibi.
marg.| {p} Moriar in civitate mea] Simile Iob. 29.d. In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Et Poetadicit : « Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui ».
marg.| {q} Chanaan] iste fuit filius Berzellai. GLOSSA Hieronymi dicit : Chanaam interpretatur, suspirans, quamdiu cum patre {1. 257rb} fuit, suspirans vocatus est, postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaam, sed Chamaam vocatus est, id est fidelis.
marg.| {r} A me impetrabis] Numquam fuit ingratus David.
marg.| {s} Populus] qui erat cum David.
marg.| {t} Restitit] id est remansit ibi Berzellai.
marg.| {u} Benedixit] id est bona optavit.
marg.| {x} Et ille] scilicet Berzellai de populo Israel est, id est aliorum a Iuda, et Levi.
marg.| {y} Propior est rex] quia David fuit de Tribu Iuda.
marg.| {y} Numquid comedimus] quasi dicat, non fecimus propter emolumentum aliquod. Et est argumentum, quod exercitus propriis expensis debet sequi regem suum.
marg.| {a} Decem partibus] id est decem Tribubus, quia hic Israel contraheret 11. Tribus, post divisionem vero regni inter Roboam, et Ieroboam nomine Israelis intelliguntur tantum decem Tribus, et nomine Iuda, due scilicet Iudas, et Beniamin. Iste due remanserunt cum Roboam filio Salomonis, alie decem adheserunt Ieroboam servo Salomonis, quem sibi regem fecerunt. Tribus vero Levi in his non computatur, que dispersa erat per civitates suas in tota terra.
marg.| {b} Priori] id est prius vel priori, id est primogenito propter Ruben, et Simeon.
marg.| {c} Durius autem responderunt] scilicet quod mentirentur. Sic dicit HIERONYMUS vel quod non fecerunt hoc ob amorem regis. Mollius respondit Gedeon Ephraitis in casu consimili : Melior est inquit racemus Ephraim vindemiis Abiezer. Unde pacificavit eos, iuxta illud Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram, sermo durus suscitat furorem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_19)

Notes :