Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 

Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uve passe, et septem1 massis palatarum
1 septem] centum Weber
et duobus2 utribus vini.
2 duobus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,2 

Et dixit rex Sibe : Quid sibi volunt hec ? Responditque Siba regi : Domine mi rex3, asini
3 regi… rex] om. Weber
domestici regis ut sedeant,
et panes et palate ad vescendum pueris tuis, vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto.
Numérotation du verset 2Rg. 16,3 

Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Hierusalem dicens : Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
Numérotation du verset 2Rg. 16,4 

Et ait rex Sibe : Tua sunt4 omnia que fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro5 inveniam gratiam coram te domine mi rex.
4 sunt] sint Weber |
5 oro] adoro Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 16,5 

Venit ergo rex David usque Baurim. Et ecce egrediebatur vir inde6 de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera, procedebat egrediens et maledicebat.
6 vir inde] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,6 

Mittebatque lapides contra David et contra universos servos7 David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7 servos] + regis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,7 

Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere8 vir sanguinum et vir Belial.
8 egredere] iter. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,8 

Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Numérotation du verset 2Rg. 16,9 

Dixit autem Abisai filius Sarvie regi : Quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi ? Vadam et amputabo caput eius.
Numérotation du verset 2Rg. 16,10 

Et ait rex : Quid mihi et vobis filii Sarvie,
dimittite eum ut9 maledicat.
9 ut] om. Weber
Dominus enim precepit
ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere
quare sic fecerit ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,11 

Et ait rex Abisai et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo querit animam meam, quanto magis hic10 filius Gemini11 maledicet mihi12 ? Dimittite eum ut maledicat
10 hic] nunc Weber |
11 Gemini] Iemini Weber |
12 maledicet mihi] om. Weber |
iuxta preceptum Domini,
Numérotation du verset 2Rg. 16,12 

si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.
Numérotation du verset 2Rg. 16,13 

Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
Numérotation du verset 2Rg. 16,14 

Venit itaque David13 rex et universus populus cum eo lassus et refocillati sunt ibi.
13 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,15 

Absalom autem et universus populus eius14 ingressi sunt Hierusalem sed et Achitophel cum eo.
14 universus populus eius] omnis populus Israel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,16 

Cum autem venisset Chusi15 Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
15 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,17 

Ad quem Absalom : Hec est inquit gratia tua
ad amicum tuum ? Quare non isti cum amico tuo ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,18 

Responditque Chusi16 ad Absalom : Nequaquam, quia illius ero quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel et cum eo manebo.
16 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,19 

Sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum ? Nonne et17 filio regis ? Sicut parui patri tuo ita18 parebo19 tibi.
17 et] om. Weber |
18 ita] sic Weber |
19 parebo] + et Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 16,20 

Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
Numérotation du verset 2Rg. 16,21 

Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui
quas dimisit ad custodiendam domum, ut cum audierit omnis Israel quod fedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 16,22 

Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 16,23 

Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum. Sic erat omne consilium Achitofphl et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.

Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 
marg.| {q} Cumque David] In prima parte huius cap. agitur de Siba, qui occurrens David fugienti, accusavit falso erga eum Miphiboseth, propter quod dedit eidem David omnia que erant Miphiboseth. In secunda parte agitur de Semei, qui maledixit David, et de patientia David.
marg.| {r} Palatharum] id est ficorum. Palathas appellat, eo quod per massas premerentur inter duas tabulas, quas palas dicunt, a quibus Palathe vocantur, ita refert GLOSSA
marg.| {s} Domine mi rex] Sic ordina litteram : Asini sunt ad hoc ut domestici regis, id est filii regis sedeant super eos. Sed hodie sedent super magnos equos domestici Christi, qui super asinam, et pullum asine tantum legitur semel sedisse, et in illa hebdomada mortem incurrit. Quid ergo facient, qui in multitudine equorum gaudent, cum Dominus etiam prohibuerit multiplicari equos. Dt. 17.d.
marg.| {t} Et palathe] sunt.
marg.| {u} Defecerit in] siti.
marg.| {x} Filius domini] scilicet Miphiboseth.
marg.| {y} Dicens] mentiendo.
marg.| {z} Patris mei] id est Saulis.
marg.| {1. 254rb} {a} Tua sint omnia] si ita est, ut dicis, aliter iudicium precipitasset, quod concedunt aliqui, quia non cognita veritate, absentem non vocatum condemnavit.
marg.| {b} Bahurim] proprium nomen loci.
marg.| {c} Semei] Hebrei dicunt, quod iste Semei fuit Nabath, pater Ieroboam, qui regnavit post Salomonem super decem Tribus.
marg.| {d} Filius Gera] Tamen in Historiis a dicitur Semei filius Cis. Binomius enim erat pater Semei. Sed videtur, quod male dicatur hic Semei de cognatione Saulis, quia infr. 19.d. dicit ipse Semei ad David : Primus hodie veni de omni Tribu Ioseph, ergo Semei erat de Tribu Ioseph, sed Saul erat de Tribu Beniamin, ergo Semei non erat de cognatione Saul. Solutio. Semei natione fuit de cognatione Saul, habitatione vero de Tribu Ioseph, quia habitabat in sorte Ephraim filii Ioseph, vel potest dici, ut dicunt Hebrei, quod Semei ex parte matris erat de cognatione Saul, ex parte patris de Tribu Ioseph. Avus enim eius fuit Iemini de Tribu Ephraim. Unde infr. eod. vocat eum David filium Iemini.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {e} Maledicebat] David scilicet.
marg.| {f} Universum] id est penam pro universo sanguine, domus Saul.
marg.| {g} Pro eo] id est loco eius.
marg.| {h} Sarvie] Sororis David.
marg.| {i} Quid mihi] GLOSSA Solus Abisai dixerat : Vadatu et amputabo caput eius, et David Abisai, et Ioab (quia videbat David, quod Ioab idem volebat) respondit : Quid mihi, et vobis, filii Sarvie ? Numquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner ? sup. 3.f.
marg.| {k} Dimitte] GLOSSA in Hebreo non habetur, dimitte, ut maledicat, sed tantum maledicat.
marg.| {l} Precepit ei] permittendo dicit GLOSSA Tamen secundum illam opinionem, que dicit quod omnis actio est a Deo, dicendum est, quod Dominus fuit auctor illius actionis, et precepit illam fieri. Sed non sic precepit illam fieri, voluit substantiam actionis, sed non qualitatem, sive modum actionis, sed permisit, similiter cum dixit : Exi, spiritus immunde. Actionem, qua exivit, voluit Dominus, sed non eius malitiam. Mala enim intentione exibat diabolus et iratus, et murmurans, et invitus.
marg.| {m} Quare sic fecerit ?] GLOSSA quia iuste omnia fecerit, scilicet dominus. Sed HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus {1. 254va} dicit quare fecerit. Semei, scilicet.
prol.| {a} De utero] id est de substantia mea. Et valet talis modus loquendi contra Iudeos, qui calumniantur illud Ps. 109. Ex utero ante Luciferum genui te.
marg.| {b} Quanto magis] quasi dicat, si hoc patior de filio, quare non patiar de alieno, ut maledicat mihi ?
marg.| {c} Filius Iemini] id est Beniamin, vel illius hominis vilis, et rustici.
marg.| {d} Ut maledicat] GLOSSA promerui enim.
marg.| {e} Afflictionem] id est sustinentiam afflictionis. Dominus enim non delectatur in pena, sed in patientia, sive sustinentia pene.
marg.| {f} Pro maledictione] id est pro patientia maledictionis. Unde GLOSSA Gregorii Qui verborum contumeliis pressus, virtutem patientie servare non potest, vel sufficit, factum David ad memoriam revocet.
marg.| {g} Spargens] GLOSSA ut fedaret eos.
marg.| {h} Gratia] In Hbr. dicitur misericordia, quasi dicat, nullius misericordie videris, quia dimisisti amicum tuum, in sua scilicet adversitate, quando esses ei necessarius. Et dixit hoc Absalon irrisorie. Unde HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit : Hec est misericordia ad amicum tuum, quod non affirmando, sed negando dicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_16)

Notes :