Capitulum 23
Numérotation du verset
2Rg. 23,1
Hec autem sunt verba novissima que dixit David filius Isai :
Dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psalmista1
1 psalmista ΩS
Rusch
etc.] psalta
Edmaior.
, psaltes ΨBD ΩJ
Ed1530 Clementina
etc.
Israel.
Numérotation du verset
2Rg. 23,2
Spiritus
Domini locutus est per me, et sermo eius
per linguam meam.
Numérotation du verset
2Rg. 23,3
Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel dominator hominum iustus, dominator in timore Dei.
Numérotation du verset
2Rg. 23,4
Sicut lux aurore
oriente sole
mane absque nubibus
rutilat
et sicut pluviis
germinat herba de terra.
Numérotation du verset
2Rg. 23,5
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum eternum iniret mecum. Cuncta2 enim salus mea et omnis voluntas
2 cuncta] Firmum in omnibus atque munitum
praem. Weber
nec est quicquam ex ea quod non germinet.
Numérotation du verset
2Rg. 23,6
Prevaricatores autem quasi spine evellentur
Universi
que non tolluntur manibus.
Numérotation du verset
2Rg. 23,7
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succense comburentur usque ad nihilum.
Numérotation du verset
2Rg. 23,8
Hec nomina fortium David. David3 sedens in cathedra sapientissimus, princeps inter tres.
3 David]
om. Weber
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus
qui octingentos interfecit impetu uno.
Numérotation du verset
2Rg. 23,9
Post hunc Eleazar filius patrui eius
Ahoites4 inter tres fortes qui erant cum David, quando exprobraverunt Philistiim et congregati sunt illuc
4 Ahoites] Ahoi
Weber
in prelium.
Numérotation du verset
2Rg. 23,10
Cumque ascendissent viri Israel ipse stetit et percussit Philisteos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio. Fecitque Dominus salutem magnam in die illa ; et populus qui fugerat reversus est ad cesorum spolia detrahenda.
Numérotation du verset
2Rg. 23,11
Et post hunc Semma filius Agge de Arari.
Et congregati sunt Philistiim in statione. Erat quippe ibi ager plenus lente5.
5 plenus lente
Weber
]
inv. Rusch
Cumque fugisset populus a facie Philistiim,
Numérotation du verset
2Rg. 23,12
stetit ille in medio agri et tutus est eum.
Percussitque Philisteos et fecit Dominus salutem magnam,
Numérotation du verset
2Rg. 23,13
necnon ante descenderant tres qui erant principes
inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philistiim erant posita in valle Gigantum.
Numérotation du verset
2Rg. 23,14
Et David erat in presidio. Porro statio Philistinorum tunc erat in Bethleem.
Numérotation du verset
2Rg. 23,15
Desideravit igitur David et ait :
Si quis mihi daret potum aque de cisterna que est in Bethleem iuxta portam.
Numérotation du verset
2Rg. 23,16
Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat iuxta portam, et attulerunt ad David at ille noluit bibere,
sed libavit illam Domino
Numérotation du verset
2Rg. 23,17
dicens : Propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc, num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ?
Noluit ergo bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset
2Rg. 23,18
Abisai quoque frater Ioab filius Sarvie princeps erat de tribus. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus,
Numérotation du verset
2Rg. 23,19
et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres6
6 tres] + primos
Weber
non pervenerat.
Numérotation du verset
2Rg. 23,20
Et Banaias filius Ioiade7 viri fortissimi magnorum operum de Capseel.
7 Ioiade] Ioiada
Weber
Ipse percussit duos leones Moab,
et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis.
Numérotation du verset
2Rg. 23,21
Ipse quoque interfecit virum Egyptium,
virum dignum spectaculo habentem in manu hastam.
Itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Egyptii et interfecit eum hasta sua.
Numérotation du verset
2Rg. 23,22
Hec fecit Banaias filius Ioiade,
Numérotation du verset
2Rg. 23,23
et ipse nominatus inter tres robustos
qui erant inter triginta nobiliores.
Verumtamen usque ad tres
non pervenerat. Fecitque eum
auricularium
a secreto
sibi David8.
8 auricularium…sibi David] David sibi auricularium a secreto
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 23,24
Asael frater Ioab inter triginta. Eleanan filius patrui eius de Bethleem.
Numérotation du verset
2Rg. 23,25
Semma de Arari, Elica de Arodi,
Numérotation du verset
2Rg. 23,26
Helas9 de Phalti10, Hira filius Acces de Thecua,
9 Heles
Rusch
|
10 Phalti] Felthi
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 23,27
Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Usathi,
Numérotation du verset
2Rg. 23,28
Selmon Ahoites11, Maharai Netophathites,
11 Ahoites
Rusch
] Aohites
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 23,29
Heled filius Banaa, et ipse Netophathites, Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin,
Numérotation du verset
2Rg. 23,30
Banahi Aufrathonites, Heldai
de torrente Gaas,
Numérotation du verset
2Rg. 23,31
Abialbum Arbathites, Azamaveth de Beromi,
Numérotation du verset
2Rg. 23,32
Eliaba de Salboni. Filii Iasen, Ionathan Naran12,
12 Naran]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 23,33
Semma de Orodi, Haiam filius Saar Arothites13,
13 Saar Arothites] Sarar Arorites
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 23,34
Elipheleth filius Aasbai14 filii Maachathi, Eliam filius Achitofel Gelonites,
14 Aasbai
Rusch Weber
] Saalbai ΩM, Saasbay ΩS, Abasbai ΩJ
Numérotation du verset
2Rg. 23,35
Esrai de Carmelo, Pharai15
15 Pharai] Farai
Weber
de Arbi,
Numérotation du verset
2Rg. 23,36
Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi,
Numérotation du verset
2Rg. 23,37
Selech16 de Ammoni, Naarai Berothites armiger Ioab filii Sarvie,
16 Selech ΩJ
Rusch Weber
] selec
plerique codd. Clementina
; cf. 1Par. 11, 39
Numérotation du verset
2Rg. 23,38
Hira Hiethrites, Gareb et ipse Hiethrites,
Numérotation du verset
2Rg. 23,39
Urias Hetheus. Omnes triginta septem.
Capitulum 23
Numérotation du verset
2Rg. 23,1
marg.|
{n}
Hec autem verba]
predicti psalmi.
marg.|
{o}
Sunt novissima]
Dicunt quidam hunc psalmum, qui dictus est novissime scriptum a David. Unde <Glossa> interlinearis dicit : Novissima, quia hanc laudem David in articulo mortis Domino devote cantavit. Alii dicunt, novissima verba David, scilicet que sequuntur, scilicet Spiritus Domini, etc. Et dicunt predictum Psalmum non annumerari centum quinquaginta Psalmis, quos fecit David, qui in Psalterio mystice componuntur, vel novissima dicuntur hec verba, quia ultimam laudem confessionis significant, quia superato hoste, et peracta penitentia, et victoria mortis, Sancti cantabunt in eternum. Unde Ps. 88. Misericordias Domini in eternum cantabo.
marg.|
{p}
Dixit vir]
id est David.
marg.|
{q}
Cui constitutum est]
id est cui promissio facta est, de Christo nascituro ex semine eius.
marg.|
{r}
Egregius psaltes]
GLOSSA Egregius psaltes, quia lucidissime de Christo dicit, et incarnationem eius, ac redemptionem humani generis prophetavit.
marg.|
{s}
Spiritus Domini]
id est Spiritus sanctus.
marg.|
{t}
Et sermo]
id est filius.
marg.|
{u}
Dixit]
ipse David.
marg.|
{x}
Locutus]
interius per inspirationem. Unde Ps. 84. Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus.
marg.|
{y}
Fortis]
id est qui dat fortitudinem Israel, sicut dicitur sanctus Israel, id est sanctificans Israel.
marg.|
{z}
Dominator]
per potentiam.
marg.|
{z}
Hominum]
vel omnium.
marg.|
{a}
Iustus]
id est iustificans eos, qui timent eum, quorum proprie dominatur.
marg.|
{b}
Sicut lux]
sermo eius. Dico, est lux, etc. quasi dicat, sermo Domini illuminat, et fecundat. Illuminat quidem intellectum, et fecundat affectum. GLOSSA exponit mystice.
marg.|
{c}
Aurore]
id est Ecclesie.
marg.|
{d}
Oriente]
etc. id est resurgente a mortuis.
marg.|
{e}
Absque nubibus]
infidelitatis.
marg.|
{f}
Rutilat]
miraculis.
marg.|
{g}
Pluviis]
id est predicatione.
marg.|
{h}
Herba de terra]
id est vir fidelis de Ecclesia.
marg.|
{i}
Nec tanta]
etc. Quasi dicat, hoc fecit Dominus, non merito vite mee, sed gratia sua, quia non est tanta, etc.
marg.|
{k}
Iniret]
id est inire deberet.
marg.|
{l}
Cuncta enim]
sic continua : Vere dominator omnium est. Cuncta enim, etc. et omnis, etc. GLOSSA In huius potestate consistit.
marg.|
{n}
Ex ea]
id est in domo, vel in voluntate.
marg.|
{o}
Quod non]
etc. id est prospere fiat, quasi dicat, quecumque vult, prospere facit.
marg.|
{p}
Prevaricatores]
etc. GLOSSA Omnis arbor, que non facit fructus bonos excidetur, et in ignem mittetur. Mt. 7.c.
marg.|
{q}
Non tolluntur]
etc. manibus sed falce, quia pungunt. Unde sequitur.
marg.|
{b}
Ligno lanceato]
id est habente ferrum in capite, ut lancea, id est sarculo ferrato.
marg.|
{e}
Succense]
spine scilicet.
marg.|
{d}
Hec sunt nomina]
Hic ponitur catalogus fortium, qui fuerunt cum David. Ad cuius evidentiam breviter notandum est, quod inter viros David fuerunt triginta sex principales, et ipse fuit omnibus insignior sedens in cathedra sapientissimus, et ita fuerunt trigintaseptem cum David, de quibus omnibus fuerunt quatuor ordines. David super omnes fuit primus. Tres primi post ipsum fuerunt, Iesbaan filius Ahamoni, Eleazar, et Semma. Post istos tres fuerunt alii tres, Abisai, Sabocai, Ionatha. Post istos erant triginta residui. Et potest dici sic : Triginta erant fortes, id est in positivo gradu, tres fortiores, quasi in comparativo, alii tres fortissimi, quasi in superlativo : David vero super omnes. Inter fortes non numeratur Ioab. Vel quia princeps militie erat, et sic nota fuit eius fortitudo : vel quia indignus erat, quia in dolo occidit duos viros fortes, et strenuos, scilicet Abner, et Amasam.
marg.|
{e}
Fortium]
Regis.
marg.|
{f}
David sedet]
Aliqui libri habent sedens. Et est hoc totum sedens in cathedra sapientissimus, circumlocutio huius nominis David : Planius legitur. Sedet :
marg.|
{h}
Princeps]
GLOSSA Iesboam filius Ahamoni, sicut in 1Par. legitur 11.b. Et nota quod hic incipit computatio fortium, sed primus nominatur hic : Sed 1Par. 11.b. vocatur Iesboam.
IOSEPHUS vocat eum Eusebium filium Achinee, sed Hebreus legit hoc de David.
marg.|
{l}
Vermiculus]
GLOSSA Rab. virtus viri bellica, et domestica significatur, quia sicut vermiculus ligni, tener quidem, et fragilis, et modicus apparet, fortissimum tamen lignum terebrat, et consumit : Unde a terendo teredinis nomen accepit : Sic ille domi omnibus affabilis, quietus, et humilis, in certamine publico robustum se, et omnibus intolerabilem hostibus exhibebat. Hunc tamen principem fortium Hebreus suspicatur esse David.
marg.|
{m}
Octingentos]
IOSEPHUS dicit nongentos. Sed 1Par. 11.d. dicitur trecentos. GLOSSA Sed quod ibi minus habetur, hic suppletur. Ubi autem hoc factum fuerit, non legitur nisi hic.
marg.|
{a}
Δ
Post hunc]
scilicet Iesboam.
marg.|
{b}
Eleazar]
Iste est secundus inter primos tres fortissimos.
marg.|
{c}
Patrui eius]
scilicet David.
marg.|
{d}
Qui erant]
primi.
marg.|
{e}
Quando exprobraverunt]
filiis Israel.
marg.|
{f}
Illuc]
1Par. 11.c. dicitur, in Aphec Domini.
marg.|
{g}
Ipse stetit]
scilicet Eleazar.
marg.|
{h}
Deficeret]
pre lassitudine.
marg.|
{i}
Et populus]
Israel.
marg.|
{k}
Semma]
Iste est tertius inter primos tres fortissimos.
marg.|
{l}
In statione]
id est in expeditione.
marg.|
{m}
Lente]
In 1Par. 11.c. dicitur, hordeo, et utrumque potuit esse verum, sed in diversis partibus agri, vel mixtim.
marg.|
{n}
Ille]
scilicet Semma.
marg.|
{o}
Tuitus]
id est tutatus.
marg.|
{p}
Eum]
scilicet agrum.
marg.|
{q}
Et ante]
ista, que dicta sunt.
marg.|
{r}
Tres]
scilicet Abisai, Sobocai, Ionathan. Isti sunt secundi tres, quibus historia huius libri attribuit delationem aque de cisterna Bethlehem. IOSEPHUS vero attribuit illis tribus prioribus.
marg.|
{s}
Inter triginta]
id est principes respectu eorum, id est illis priores in fortitudine, et probitate.
marg.|
{t}
In speluncam]
Non fuit hoc, quando David fugit a facie Saulis, sed post peccatum Bersabee, ut dicit HIERONYMUS
marg.|
{u}
In valle gigantum]
GLOSSA id est in valle Raphaim.
marg.|
{x}
In presidio]
id est in munitione, vel expeditione.
marg.|
{y}
Statio]
id est exercitus.
marg.|
{z}
Et ait]
GLOSSA ut suos tentaret.
prol.|
{a}
Iuxta portam]
Imperfecta est locutio, in quo etiam {1.
261rb} vehemens desiderium expressit, et suppletur biberem illam libenter.
marg.|
{b}
Tres fortes]
iam predicti.
marg.|
{c}
Libavit]
id est effudit.
marg.|
{d}
Domino]
id est ad honorem Domini. GLOSSA Exemplum fortitudinis, et constantie militibus prebuit, vincens naturam, id est appetitum, ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret.
marg.|
{e}
Num]
etc. quasi dicat, non.
marg.|
{f}
Animarum]
id est vitarum.
marg.|
{g}
Robustissimi]
id est valde robusti, vel comparatione 30.
marg.|
{h}
Erat de tribus]
id est inter istos tres scilicet secundos, quos diximus fortiores respectu scilicet triginta.
marg.|
{i}
Banaias]
Iste fuit unus de triginta fortibus.
marg.|
{k}
Fortissimi]
id est valde fortes.
marg.|
{l}
Magnorum operum]
supple ‘magistri’ ; unde <Glossa> interlinearis dicit alias : ‘magister’.
marg.|
{m}
De Cabseel]
quod interpretatur congregatio, quasi dicat, Banaias erat magister operum Cerethi, et Phelethi, quorum opera magna erant.
marg.|
{n}
Duos leones]
id est duos principes Moab, quos 1Par. 11.e. vocat duos Ariel, et Ariel interpretatur leo. Quidam ibi habent arietes, sed falso.
marg.|
{o}
In diebus nivis]
GLOSSA Iosephi. hic apertius dicit, quid fuerit, scilicet cisterna nimis profunda tempore hiemis nivis aggere coequata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero, qui cum ceteris ad spectaculum venit in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Sed Hebreus exponit hoc metaphorice vocans istum leonem Ioab, quem interfecit Banaias 3Rg. 2.f. Cisternam vocat templum, ubi interfectus fuit Ioab. Tempore nivis fuit hoc factum, quia Banaias per hanc mortem dealbatus fuit super nivem.
marg.|
{p}
Virum Egyptium]
Quidam hoc dicunt verum fuisse ad litteram. GLOSSA marginalis exponit sic. Imitatorem Egyptii Deum blasphemantis, quem Moyses, iubente Domino, interfecit. Ille enim blasphemavit Dominum, hic prophetam, et regem. Sed <Glossa> interlinearis exponit hoc de Semei, qui maledixit David supra 16.b. quem interfecit Banaias sub Salomone 3Rg. 2.
marg.|
{q}
Virum]
GLOSSA qui 1Par. 11.e. quinque cubitos stature legitur habuisse.
marg.|
{r}
Spectaculo]
GLOSSA Spectabatur enim, ut si Hierusalem egrederetur, interficeretur. Sic enim mortuo David conventum est inter Semei, et Salomonem, ut si innueretur Semei extra Hierusalem, occideretur, et ita factum fuit, ut legitur 3Rg. 2.f.
marg.|
{s}
Inter tres]
etc. GLOSSA Abisai, Sobocai, Ionatha, quibus equiparari poterat. Et bene dicit GLOSSA quia non erat de illis, sed equalis illis.
marg.|
{t}
Nobiliores]
aliis militibus, minus tamen nobiles sex predictis.
marg.|
{u}
Usque ad tres]
primos, vel etiam secundo.
marg.|
{x}
Auricularium]
id est consiliarium suum. Unde 1Par. 11.f. dicitur. Posuit eum ad aurem suam.
marg.|
{y}
A secreto]
una dictio est, et est indeclinabilis sicut a secretis, etc. et est sensus. Fecit eum auricularium a secreto, id est conscium secretorum.
marg.|
{z}
Asael frater Ioab]
{1.
261va} Hic fuit secundus de triginta fortibus. Primus fuit Banaias, et poste a ponit eos nominatim in littera.
prol.|
{a}
Patrui eius]
id est David.
marg.|
{b}
Urias]
vir Bersabee. GLOSSA Hic ultimus ponitur pro eo, quod sequitur : Et addidit furor Domini, etc. Iam enim ultio Domini facta fuerat in David, et in domo eius, sed non in populo, qui vel non restitit David, vel consensit.
marg.|
{c}
Triginta septem]
immo quadraginta, si bene computentur, quia preter illos septem fortissimos computantur hic trigintatres. Sed potest dici, quod duo computantur hic, qui non sunt de numero, ut dicit HIERONYMUS, scilicet Ionathan, et Aran filii Iassen : Tamen quia erant fortes, numerantur hic inter alios. Item David non computatur, et ita habes trigintaseptem precise. Item nota quod in quadam GLOSSA hic dicitur, quod Banaias fuit unus de tribus fortissimis primis : Sed hoc non est verum, immo fuit de triginta. Sed quia liber hic non nominat primum de tribus fortissimis, quem Paralipom. vocat Iesboam : Ideo GLOSSA loco eius computat, Banaiam, et loco Banaie inter triginta computat alium.
Numérotation du verset
2Rg. 23,moraliter
marg.|
{1.
260rb} Moraliter. {p}
Dixit vir cui constitutum est]
HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus ponit hanc litteram : Dixit vir cui constituta est scala Christo Dei Iacob. Hec scala est penitentia, per quam David pro adulterio, et quilibet peccator ascendit ad Deum, sive in celum. Unde Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Lc. ult. Nonne hec oportuit pati Christum, etc. De hac scala dicitur Gn. 28.c. Vidit Iacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius, id est spem tangentem celum : Angelos quoque Dei ascendentes, et descendentes per eam, id est sanctas cogitationes, que ascendunt nunc ad beneficia Dei, nunc descendunt ad peccata propria, nunc in celum, nunc in infernum : et Dominum innixum scale, id est affixum Cruci. Hunc enim debet cogitare iugiter quicumque penitentiam facit. Brachia huius scale sunt contritio cordis, et confessio oris. Gradus vero scale sunt distinctiones meritorum in satisfactione. Gradus enim inseruntur brachiis scale, et gradus satisfactionis debent procedere ex contritione, et confessione.
marg.|
{b}
Sicut lux]
etc. Lux aurore, gratia est penitentie, que illuminat penitentem, pellens ab eo tenebras peccatorum. Unde Is. 58.c. Si abstuleris de medio tui catenam, orietur in tenebris lux tua, etc.
marg.|
{d}
Oriente Sole]
Sol, id est Christus moritur propter peccatum in corde peccatoris, item oritur in eodem per gratiam penitentie. Unde Mal. fin. a. Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie, et sanitas in pennis eius.
marg.|
{e}
Absque nubibus]
Qui facit bona opera, in peccato, vel intentione mala, cum nubibus rutilat : qui vero facit bona opera sine peccato, et cum recta intentione, sine nubibus rutilat. De his dicitur : Revela Domino viam tuam, et deducet quasi lumen iustitiam tuam, id est dirige opera tua ad Dominum, et ipse infundet tibi lumen gratie sue. Dt. 16.d. Iuste, quod iustum est, exequeris. Iuste, quod iustum est exequitur, qui bona, que facit, ad Dominum dirigit.
marg.|
{g}
Et sicut pluviis]
Pluvie sunt gratie, et doctrina. Terra est fidelis anima : herba penitentia inchoata. Tunc ergo herba de terra germinat pluviis, quando anima gratia Dei, et doctrina confessorum irrigata, penitentiam inchoatam usque ad plenam satisfactionem perducit. Unde Mt. 3.b. Facite fructum dignum penitentie, qui scilicet plene satisfaciat de peccato, quidam enim faciunt penitentiam, sed non fructus penitentie, qui scilicet penitentiam agunt in peccato. Alii faciunt fructus penitentie, sed non dignos, qui scilicet penitentiam agunt in gratia, sed minorem digna. Alii faciunt fructus dignos penitentie, qui scilicet plene satisfaciunt de peccatis.
marg.|
{i}
Nec est tanta]
etc. Hoc debet dicere penitens, quantamcumque penitentiam agat, reputans se nihil facere. Unde Lc. 17.c. Cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.
marg.|
{m}
Nec est quicquam]
Sic nihil debet esse in domo penitentis, quod non germinet dignos fructus penitentie. Cor doleat, os confiteatur, manus operetur, oculus ploret, venter ieiunet, et sic omnia membra, que offenderunt Deum in peccando, satisfaciant penitendo, hoc est, quod dicitur Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc, etc.
marg.|
{o}
Prevaricatores]
omnis peccator spine comparatur, quia sicut spina tangentem se manum lacerat, sic peccator corrigentem se, dente detractionis mordet. Unde Amos 5.c. Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Maxime autem avarus spine comparatur. Spina enim et florem habet, et aculeum, et avarus florem habet temporalium. Unde Ier. 48.b. Date florem Moab, quia florens egredietur, et civitates eius deserte erunt. Habet etiam spina aculeum, et divitie punctiones gravissimas. Nam, ut dicitur, cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore deseruntur. Signanter autem dicitur, prevaricatores quasi spine* evellent, quia terre tota mente quasi quibusdam radicibus sunt infixi, de quibus dicit Ps. 16. Statuerunt oculos. Item Ier. 17.b. Domine recedentes a te scribentur in terra.
marg.|
{a}
Et si quis tangere]
etc. Hoc est, qui vult vitia reprehendere, et peccatores arguere, maxime divites huius mundi, oportet, quod armetur scuto patientie, et zelo iustitie. Patientia parum valet sine zelo, minus valet zelus sine patientia. Unde Ez. 3.b. dicit Dominus predicatoribus in persona Prophete : Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Adamas attrahit ferrum : Ecce zelus, qui attrahit peccatores. Silex ictus sustinet, neque reclamat : Ecce patientia, que verba sustinet, neque remurmurat : Sed si vera est, gaudet. Verba enim cibus sunt patientie, sicut eleemosyne pietatis. Unde Act. 5.g. post verba Apostolorum dicitur statim : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Nisi verba cibus essent patientie : Apostolus non dixisset Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur : Neque Dominus Mt. 5.a. dixisset Beati estis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in celis. Adamas pretiosus est, silex vilis quasi dicat, Propheta, cum fuerit vilis sermo tuus, non frangaris, cum fuerit pretiosus ; non extollaris.
marg.|
{c}
Ignique]
etc. Hoc est, quod dicitur Hbr. 6.b. Terra proferens spinas, et tribulos, reproba est, et maledictioni proxima, cuius consummatio in combustionem. Is. 30.g. Profunda est, et dilatata Tophet, nutrimenta eius, ignis, et ligna multa.
Numérotation du verset
2Rg. 23,mystice
marg.|
{f}
Sedet in cathedra
etc.
David]
Mystice exponitur de Christo sic. David sedet in cathedra, id est Christus in Ecclesia. Sedere, regum est, et magistrorum, et iudicum, id est Christus rex est, et fuit. Unde Za. 9.b. Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem, ecce rex tuus veniet tibi. Item magister fuit. Unde Io. 13.b. Vos vocatis me magister, et Domine, etc. Item iudex erit in secundo adventu. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens. De his tribus dicitur Is. 33.d. Dominus Iudex noster, Dominus {1.
260vb} legifer noster, Dominus rex noster : de cathedra dicitur in Ps. 106. In cathedra seniorum laudent eum.
marg.|
{g}
Sapientissimus]
Unde Ps. 146. Sapientie eius non est numerus. Sapiens enim fuit creator, sapientior recreator, sapientissimus reformator.
marg.|
{i}
Inter tres]
quasi unus inter tres personas.
marg.|
{k}
Tenerrimus ligni vermiculus]
Unde Ps. 21. Ego sum vermis, et non homo. Vermis dicitur Christus, quia vermis de sola terra nascitur sine patre : Et Christus de Virgine sine patre natus est. Vermis mollis est, cum tangitur, sed asper quando tangit, sic Christus quando tangitur devotione fidei, aut orationis, mollis est, et suavis, cum autem tanget in iudicio, asperrimus sentietur.
marg.|
{m}
Octingentos interfecit]
Demones in passione Christus vulneravit, sed in generali resurrectione penitus interficiet, quando perpetuo retrudet in inferno, quod fiet in octava etate : et ideo dicitur :
[Octingentos inter]
etc.
marg.|
{f}
David]
etc. In his verbis describitur, qualis debet esse, qui eligitur in Prelatum. Primo debet esse David, id est manu fortis, aspectu desiderabilis : id est fortis in operibus, conspicuus in moribus. Unde 1Tim. 3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Item David interfecit leonem, et ursum, et Philisteum. In leone superbia, in urso luxuria, in Philisteo avaritia designatur. Ista tria debet interficere quilibet, antequam promoveatur ad regimen aliorum, sicut David, antequam fieret rex, istos tres interfecit. Item debet esse sapientissimus : Non sufficit, quod sit sapiens, quod sapientior, sed sapientissimus debet esse. Sapientie enim Prelatorum tres sunt gradus. In primo est sapiens. In secundo sapientior. In tertio sapientissimus. Primus gradus est, ut sciat peccatores ad se retrahere. Secundus, ut sciat attractos in via salutis dirigere. Tertius, ut sciat attractos, et directos ad melius promovere. Sic fecit Dominus, primo vocavit discipulos ad se, deinde duxit secum, tandem misit in predicationem. Istum triplicem gradum sapientie significat baculus Episcopi. Est enim in summo recurvus, in medio rectus, in imo acutus. Curvitas signum est attractionis, rectitudo regiminis, acumen exhortationis. Unde versus : « Attrahe per primum, medio rege, punge per imum ».
marg.|
{a} Item debet esse princeps inter tres : Quasi enim tres ordines hominum sunt in Ecclesia, populus, clerus, prelatus, sive certe, Noe, Daniel, et Iob, id est rectores continentes, et coniugati. Inter hos debet esse Prelatus, Princeps, id est primum caput. Sicut enim a capite motus, et sensus ad singula membra derivantur, sic a Prelato ad subditos emanare debet exemplum boni operis, et doctrina sancte eruditionis. Item in capite sunt omnes sensus corporis, sic in Prelato omnes sensus Ecclesie debent esse. Unde in Ct. per oculos sponse, per nasum, per labia, per collum, per femora, et fere per omnia membra sponse, designantur Prelati, quia totum onus Ecclesie ipsis incumbit, et ab ipsis ratio totius administrationis Ecclesie requiretur. Unde Ez. 34.c. Ecce ego ipse super pastores, etc. Et hoc iustum est, quia ipsis solis commissus est grex, et ab ipsis solis debet exigi ratio gregis. Rationem autem exiget et secundum qualitatem, et secundum quantitatem. Secundum qualitatem, quia quales oves tradidit in baptismo, tales repetet innocentes, scilicet quia tales tradidit in baptismo, secundum quantitatem, quia quot tradidit, tot repetit. Ier. 33.c. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. Item debet esse tenerrimus vermiculus ligni, tenerrimus quidem, per mansuetudinem, vermiculus per humilitatem. Nec dicit tener vel tenerior, sed tenerrimus. In quo triplex gradus mansuetudinis exprimitur, qui debet esse in prelato. Primus est equanimis contumeliarum perpessio, hic gradus facit tenerum. Secundus est equanimis iniuriarum perpessio, hic facit teneriorem. Tertius est equanimis perpessio verberum, hic facit tenerrimum. Quidam bene sustinent verborum contumelias, hoc bonum est. Quidam bene sustinent rerum iniurias, hoc melius est. Quidam vero corporis verbera, hoc optimum est. Et hec tria requiruntur in Prelato, et ideo dicitur tenerrimus. Tales fuerunt antiquitus Prelati Dei, scilicet ad contumelias surdi, ad iniurias muti, ad verbera mortui. Item vermiculus dicitur, non vermis : In quo similiter triplex gradus humilitatis ostenditur. {1.
261ra} Primus est, libenter se subdere maiori, hic facit humilem. Secundus est, libenter se subdere pari, hic facit humiliorem. Tertius libenter se subdere minori, hic facit humillimum. Hos tres gradus debet habere Prelatus, et sic erit vermiculus, quod probatur Mt. 3.d. ubi dicit Dominus ad Ioannem : Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. GLOSSA id est perfectam humilitatem, qua se subiecit servo. Nos dicit : quia Ioannem, id est Prelatos in hoc voluit comprehendi. Ligni autem dicitur : quia vermiculus licet parvus, tamen lignum fortissimum terebat, in quo zelus iustitie, et odium peccatorum designatur, que debet habere prelatus. Nomine enim ligni, peccatum intelligitur, Is. 7.a. Requievit Syria super Ephraim, id est superbia super divitem, et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti, id est diabolice suggestionis. Ventus radicem arboris non movet, sed ramos, sic diabolus non movet peccata a corde, sed opera multiplicat.
marg.|
Ligna ergo debet terebrare prelatus, id est peccata devorare. Unde Os. 4.b. Sacerdotes peccata populi comedent, id est devorabunt, et destruent, sicut ille, qui comedit cibum. Qui igitur talem se sentit, sedeat cum David in cathedra seniorum, alioquin non in cathedra seniorum sed in cathedra pestilentie sedebit. De hoc dicitur Eccl. 7.a. Noli querere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Ez. 28.a. In cathedra Dei sedi in corde maris.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_23)
Notes :