Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Rg. 12,1 

Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
Numérotation du verset 2Rg. 12,2 

Dives habebat oves et boves plurimos valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,3 

Pauper autem nihil habebat omnino, preter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et que creverat apud eum cum filiis eius, simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia.
Numérotation du verset 2Rg. 12,4 

Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et preparavit cibos homini qui venerat ad se.
Numérotation du verset 2Rg. 12,5 

Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis
dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui hoc fecit1
1 hoc fecit] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,6 

quem2 reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit.
2 quem] ovem Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,7 

Dixit autem Nathan ad David :
Tu es ille vir. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu
Saul
Numérotation du verset 2Rg. 12,8 

et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Iuda et si parva sunt ista adiiciam tibi multo maiora.
Numérotation du verset 2Rg. 12,9 

Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Etheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Numérotation du verset 2Rg. 12,10 

Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Urie Ethei ut esset uxor tua.
Numérotation du verset 2Rg. 12,11 

Itaque hec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
Numérotation du verset 2Rg. 12,12 

Tu enim fecisti abscondite, ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis huius3.
3 huius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,13 

Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino.
Dixitque Nathan
ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Non morieris.
Numérotation du verset 2Rg. 12,14 

Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen4 Domini
4 nomen] om. Weber
propter verbum hoc
filius qui natus est tibi morte morietur.
Numérotation du verset 2Rg. 12,15 

Et reversus est Nathan in5 domum suam. Percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Urie David et desperatus est.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,16 

Deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 12,17 

Venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra. Qui noluit, neque comedit cum eis cibum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,18 

Accidit autem die septima ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram, quanto magis si dixerimus mortuus est puer se affliget ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,19 

Cum ergo audisset6 David servos suos musitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus. Dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
6 audisset] vidisset Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,20 

Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est. Cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem et comedit.
Numérotation du verset 2Rg. 12,21 

Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti propter infantem ? Cum adhuc viveret ieiunasti et flebas, mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,22 

Qui ait : Propter infantem cum7 adhuc viveret ieiunavi et flevi. Dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivat8 infans ?
7 cum] dum Weber |
8 vivat] vivet Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 12,23 

Nunc autem quia mortuus est quare ieiuno ? Numquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me.
Numérotation du verset 2Rg. 12,24 

Et consolatus est David Bersabee9 uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea. Que genuit filium et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum.
9 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,25 

Misitque in manu Nathan prophete et vocavit nomen eius ‘Amabilis Domino’
eo quod eum Dominus diligeret10.
10 eum Dominus diligeret] diligeret eum Dominus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,26 

Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath11
11 Rabbath] sic omnes testes Edmaior. , praesertim Ω Rusch Weber
filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam.
Numérotation du verset 2Rg. 12,27 

Misitque Ioab
nuntios ad David dicens : Dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,28 

Nunc12 igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo ascribatur victoria.
12 Nunc] nnunc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 12,29 

Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath. Cumque dimicasset cepit eam
Numérotation du verset 2Rg. 12,30 

et tulit diadema regis eorum de capite eius, pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas
et impositum est super caput David, sed et predam civitatis asportavit multam valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,31 

Populum quoque eius adducens serravit
et circumegit super eos ferrata carpenta
Divisitque
Cultris
et transduxit in typo
laterum.
Sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Rg. 12,1 
marg.| {i} Misit ergo Dominus] In hoc capitulo agitur de penitentia David super peccato suo. Et dividitur in quatuor partes. Primo Nathan missus a Domino proposuit David paradigma de viro habente oves plurimas, qui rapuit vicino pauperi unam oviculam, quam habebat, ut ex ea prepararet convivium hospiti, qui ei supervenerat. Et indignatus David in hominem illum, dixit : Filius mortis est. In secunda parte exposuit Nathan paradigma regi. Tu es homo ille, qui tulisti uxorem Urie, et ut occultares adulterium occidisti eum. Et penituit David, dicens : Peccavi. Et translatum est peccatum eius ab eo. Inde composuit David Psalmum illum : Miserere mei, Deus. In tertia parte reversus est Nathan in domum suam, et percussit Dominus puerum, quem genuerat David de Besabee, pro quo oravit David septem diebus, sed mortuus est iuxta verbum Nathan. In quarta parte dicitur quomodo David cepit Rabbath ad quam obsidendam premiserat Ioab cum exercitu magno.
marg.| {k} Responde] id est da responsionem tuam, ut fiat iudicium.
marg.| {l} Duo viri] GLOSSA Cum Prelati Ecclesie potentes arguunt, prius quasdam similitudines, velut de alieno negotio, inducunt.
marg.| {m} De calice] id est de aqua domi allata, quia domestica erat ovis illa non pascualis.
marg.| {n} In sinu illius] id est valde domestica fuit.
marg.| {1. 250rb}
marg.| {o} Peregrinus] ille est diabolus.
marg.| {p} Iratus] GLOSSA Post similitudines, rectam sententiam contra se quasi in alterum proferunt potentes.
marg.| {q} In quadruplum] secundum legem. Unde Zacheus dixit Lc. 19.b. Dimidium bonorum do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum, id est restituo.
marg.| {r} Verbum] id est rem huius verbi.
marg.| {s} Domum domini] id est regnum Saulis.
marg.| {t} Et uxores] Hoc numquam legitur, quod David habuit uxores Saul. Sed multa facta sunt, que non sunt scripta.
marg.| {u} Adiiciam] quasi dicat hec, et plura alia fecit tibi Dominus.
marg.| {x} Percussisti] id est percuti fecisti. Ille enim facit rem, cuius auctoritate fit.
marg.| {y} Gladius] id est tribulatio, et vindicta.
marg.| {z} De domo] Hoc factum est post mortem Salomonis in divisione regni sui. 3Rg. 12.e.
marg.| {a} Usque] id est quamdiu erit.
marg.| {b} Super te malum] hoc impletum fuit, quando Absalon persecutus est eum. infr. 15.
marg.| {c} Uxores] id est concubinas.
marg.| {d} In oculis tuis] id est palam in conspectu omnium.
marg.| {e} Proximo tuo] id est Absaloni. Absalon enim consilio Achitophel accessit ad concubinas David in conspectu omnium Infra 16.d.
marg.| {f} Solis huius] id est manifeste coram omnibus.
marg.| {g} Fecisti abscondite] id est facere voluisti abscondite, sed palam est.
marg.| {h} Verbum] id est rem huius verbi.
marg.| {i} Peccavi] GLOSSA Qui humiliter confitetur, veniam mox consequitur.
marg.| {k} Dixitque] inspiratus a Deo.
marg.| {l} Transtulit] id est dimisit.
marg.| {m} Peccatum tuum] GLOSSA omnia tamen, que predicta sunt ei pro peccato, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se penitens punit, aut Deus.
marg.| {n} Non morieris] id est non damnaberis.
marg.| {o} Blasphemare] Is. 52.b. Iugiter tota die nomen meum blasphematur Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Dixerunt .n. idololatre, {1. 250va} vel dicere potuerunt. Non est iustus Deus Israel, qui Saul amovit a regno, et David substituit, qui gravius quam Saul peccavit.
marg.| {a} Natus] de Bersabee.
marg.| {b} Morietur] Ergo punitur pro peccato patris. Contra Ez. 18.e. dicitur. Filius non portabit iniquitatem patris. Solutio : Ezechiel loquitur de pena eterna, hic vero filius punitur pena temporali pro peccato patris, et hoc quandoque facit Deus, ut dicit AUGUSTINUS Sed que iustitia est, ut unus peccet, et alius puniatur, etiam temporaliter ? Sed dicimus, quod iustitia est quoad patrem, qui punitur in filio, misericordia vero quoad filium, qui si viveret, peior forsitan efficeretur, et melius est ei sic mori, quam vivere.
marg.| {c} Percussitque] egritudine incurabili.
marg.| {d} Desperatus] de salute pueri.
marg.| {e} Deprecatusque] Sed ex quo desperavit David de salute pueri, quare ergo rogat pro ipso ? Solutio : Desperavit de convalescentia pueri per naturam Sciebat autem quod Deus super naturam est, et ideo rogavit eum.
marg.| {f} Ieiunavit] GLOSSA Nos ieiunemus, et super terram iaceamus, donec desiderium peccati funditus aboleatur. Sed secundum hanc GLOSSA videtur, quod David non pro puero, sed pro peccatis ieiunavit. Sed dicimus quod GLOSSA mystica est docens per simile, ut sicut David ieiunavit, pro corporali salute filii, et nos ieiunemus pro salute propria spirituali.
marg.| {g} Cogentes] id est obnixe rogantes.
marg.| {h} Non audiebat] id est non exaudiebat.
marg.| {i} Mussitantes] id est submissa voce loquentes.
marg.| {k} Unctusque] Antiquitus enim utebantur unguentis pro balneis.
marg.| {l} Vestem] lugubrem.
marg.| {m} Panem] id est cibum.
marg.| {n} Sermo] id est res ista digna sermone.
marg.| {o} Et flevi] pro puero, ut viveret.
marg.| {p} Si forte] Sed nonne dixerat ei propheta, quod moreretur puer ? ergo sciebat, quod non evaderet. Solutio : Sciebat, quod non evaderet secundum naturam, et hoc propheta dixerat, sed nesciebat voluntatem Domini, qui supra omnem naturam est, et ideo orabat. Sic enim Isaias dixit Ezechie. Dispone domui tue, quia morieris, et non vives, id est vivere non poteris secundum naturam, hoc ostenderat ei Dominus, sed consilium sue voluntatis non ostenderat ei Dominus.
marg.| {q} Quare ieiuno] id est ieiunare debeo.
marg.| {r} Dormivit, cum ea] non statim, sed tempore precedente.
marg.| {s} Dilexit eum] quod non consuevit dicere scriptura de reprobis. Unde argumentum est, quod salvus sit Salomon. Tamen duplex est dilectio Dei, scilicet Eterne predestinationis, qua soli electi diliguntur. Mal. 1.a. Iacob dilexi : Est dilectio presentis iustitie, qua etiam reprobi diliguntur ad tempus.
marg.| {t} Misitque eum] alendum, et erudiendum. Si principes nostri tales doctores eligerent etiam filiis suis, bene esset Ecclesie.
marg.| {u} Et vocavit] scilicet David, vel Nathan.
marg.| {x} Amabilis Domino] GLOSSA in {1. 250vb} Hebreo. Idida, id est dilectus Domini, id est propter Dominum, scilicet propter gratuitam misericordiam, quam eum diligere dignatus est, quamvis Manzer esset. Sed GLOSSA videtur esse falsa, immo legitimus, quia David duxerat Bersabee ante conceptum. Solutio : quia David adulterium commisit cum Bersabee, ideo filii eius etiam post matrimonium Manzeres appellantur. Vel quia ipsa non fuit prima uxor. Vel quia ipsa ignobilis erat respectu regis.
marg.| {y} Rabbath] Rabbath civitas est filiorum. Ammon, que nunc Philadelphia vocatur. GLOSSA Rabbath quandoque cum adiectione scribitur Rabbath, ut hic, quandoque sine adiectione Rabba.
marg.| {z} Capienda est] id est cito capietur.
marg.| {a} Urbs aquarum] GLOSSA propter abundantiam aque, que erat ibi : Vel ut quidam dicunt populorum, iuxta illud Apc. 17.d. Aque multe, populi multi.
marg.| {b} Reliquam partem] que remanserat in prelio.
marg.| {c} Civitatem] Rabbath.
marg.| {d} Ascribatur victoria] Sic sapiens totum bonum quod agit, non sibi, sed Domino ascribit. Ps. 113. Non nobis, Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Za. 6.c. Sume a transmigratione, qui venerunt de Babylone, aurum, et argentum, et facies coronam, et pones in capite Iesu filii Iosedech Sacerdotis magni, hoc est ab illis, qui transeunt ab amore mundi, sumendum est aurum sapientie, et argentum eloquentie, et inde facienda est corona, et ponenda in capite Iesu, id est gloria laudis Christo ascribenda est, hoc est, quod dicit Apostolus 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id, quod sum Item Rm. 9.c. Non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei. Item Apc. 4.d. procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in secula seculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, id est de bonis suis, et de victoriis suis, Christo gloriam attribuebant, non sibi. Unde 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur.
marg.| {e} Diadema] GLOSSA in 1Par. 20.b. legitur : Tulit David coronam Melchon de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque inde sibi diadema. Non est enim proprium nomen Melchon, sed interpretatur rex eorum. Item GLOSSA Melchon, ut volunt quidam Hebrei, idolum est Ammonitarum, cuius diadematis aurum, et gemmas dicitur David conflasse, et purgasse secundum legem, et fecisse sibi diadema. Sed videtur, quod David fecerit contra legem. Dicitur enim Dt. 7.d. Sculptilia eorum igne combures, non concupisces argentum, et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis quicquam, ne offendas, quia abominatio est Domini Dei tui, nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut illud est. Sed potest dici, quod illud, quod dicitur in Dt. intelligitur tantum de civitatibus, et populis, qui erant intra terminos terre promissionis. Sed ista civitas erat extra, et ideo non {1. 251ra} est contrarium.
marg.| {f} Serravit] GLOSSA id est serra per medium secuit.
marg.| {g} Ferrata carpenta] GLOSSA rotis incidentia. Carpentum securis est.
marg.| {h} Divisitque] eos.
marg.| {i} In typo] GLOSSA id est in similitudine. Item GLOSSA Transduxit cultros per eos modo, quo transducuntur per lateres adhuc teneros, ut conformentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_12)

Notes :