Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Rg. 21,1 

Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter, et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem,
quia occidit Gabaonitas.
Numérotation du verset 2Rg. 21,2 

Vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos : Porro Gabaonite non erant1 de filiis Israel, sed reliquie Amorreorum. Filii quippe Israel iuraverant eis ne perimerent eos2. Et voluit Saul
1 erant] sunt Weber |
2 ne perimerent eos] om. Weber |
percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Iuda.
Numérotation du verset 2Rg. 21,3 

Dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? Et quod erit piaculum3 ut benedicatis hereditati Domini ?
3 piaculum] vestri praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,4 

Dixeruntque ei Gabaonite : Non est nobis super auro et argento4 questio contra Saul et contra domum eius, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quod5 rex6 ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ?
4 auro et argento] inv. Weber |
5 quod] quos Weber |
6 rex] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,5 

Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique ita delere debemus, ne7 unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
7 ne] ut praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,6 

Dentur nobis septem viri de filiis eius ut8 crucifigamus eos Domino in Gabaa9 Saul quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.
8 ut] et Weber |
9 Gabaa] Gabaath Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,7 

Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathan, filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,8 

Tulit itaque
rex duos filios Respha filie Ahia quos peperit Saul Armoni et Miphiboseth et quinque filios Michol filie Saul quos genuerat Adrieli filio Berzellai qui fuit de Molathi.
Numérotation du verset 2Rg. 21,9 

Et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione ordei.
Numérotation du verset 2Rg. 21,10 

Tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de celo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem.
Numérotation du verset 2Rg. 21,11 

Et nuntiata sunt David que fecerat Respha filia Ahia concubina Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,12 

Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathe10 filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philistiim cum interfecissent Saul in Gelboe.
10 Ionathe] Ionathan Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,13 

Et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius, et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant.
Numérotation du verset 2Rg. 21,14 

Sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia que preceperat rex et repropitiatus est Dominus11 terre. Post hec
11 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,15 

factum est autem rursum prelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philistiim. Deficiente autem David,
Numérotation du verset 2Rg. 21,16 

Iesbidenob qui fuit de genere Arapha cuius ferrum haste trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
Numérotation du verset 2Rg. 21,17 

Presidioque ei fuit Abisai filius Sarvie et percussum Philisteum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes : Iam12 non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israel.
12 iam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,18 

Secundum quoque fuit bellum in Gob
contra Philisteos. Tunc percussit Sobochai13 de Usathi Zaph14
13 Sobochai] Sobbochai hic et ubique Weber |
14 Zaph] Seph Weber |
de stirpe Arapha, de genere gigantium15.
15 de… gigantium] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,19 

Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisteos in quo percussit Adeodatus filius
Saltus
polymitarius Bethleemites
Goliath Getheum cuius hastile haste erat quasi liciatorium texentium.
Numérotation du verset 2Rg. 21,20 

Quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quatuor, et erat de origine Arapha
Numérotation du verset 2Rg. 21,21 

et16 blasphemavit Israel. Ppercussit autem eum Ionathas17 filius Sammaa fratris David.
16 et] om. Weber |
17 Ionathas] Ionathan Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,22 

Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius.

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Rg. 21,1 
marg.| {a} Facta est quoque fames] In hoc capite agitur de septem viris suspensis in ultionem Gabaonitarum. Et notanda est historia, que aliquantulum obscura est. Sciendum igitur, quod Saul post necem 85. sacerdotum, de qua dictum est, 1Rg. 22.d. interfecit Gabaonitas, quasi pro zelo filiorum Israel, quibus iuramentum confederationis prestiterant Iosue, et seniores populi, ut legitur Iosue 9.c. et ita Saul irritum fecit iuramentum eorum, quod Dominus volens punire tempore David, post mortem Absalonis immisit famem in terram tres annis continuis, et consuluit David Dominum, qui respondit hoc accidisse propter hoc, quod Saul irritum fecerat iuramentum Iosue, et seniorum Gabaonitas occidendo : tunc David tradidit Gabaonitis, ut vindicarent se, duos filios Saul, quos pepererat ei Respha, sic legitur supra 3. Item quinque filios Michol adoptatos, quos Merob genuerat Hadrieli, ut dictum est 1Rg. 18.e. David vero pepercit Miphiboseth propter iuramentum, quod fecerat Ionathe 1Rg. 18.a. Gabaonite vero illos septem iuvenes crucifixerunt, quos postea tollens David de patibulo, tollensque ossa Ionathe, et Saul de Iabes Galaad, cum istis septem sepelivit in sepulchro Cis patris Saulis : Quo facto reddidit Dominus ubertatem terre. Sed videtur, quod Gabaonite fecerunt {1. 258ra} contra legem, suspendentes illos 7. viros, et David tradens eos. Dicitur enim Dt. 14.c. Filii non occidantur pro patribus. Item Ez. 18.c. Filius non portabit iniquitatem patris. Item 4Rg. 14.b. Solutio. Forte isti 7. fuerunt participes peccati, et ideo puniti sunt. Dicit etiam Magister in Historiis a , quod duo filii Respha, adhuc pueri cum Doeg occiderunt 85. sacerdotes Nobe, et postea Gabaonitas. Sed ubi, et quando occiderunt Gabaonitas, non legitur expressum in Biblia. Hec in prima parte huius capituli determinantur. In secunda parte epilogat historia tria famosa bella David occasione belli, quod tunc habuit contra Philisteos, narrantur autem bella, non eo ordine, quo gesta fuerunt. Primum fuit in Gob, vel in Goth, que alio nomine dicitur Gazer. In hoc bello percussit Sobocai quidam amicus David Saph de genere giganteo. Aliud bellum similiter fuit in Gob, in quo secundum Ioseph. Ephon vir fortissimus cognatus David suis in fugam conversis plurimos solus peremit. Tertium bellum fuit illud, in quo David occidit Goliam, de quo dictum est 1Rg. 17.f. Sed recapitulatur hic satis obscure. Quartum etiam bellum fuit, in quo Ionathas filius Samaa fratris David percussit virum habentem senos digitos in manibus, et in pedibus.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {a} Et consuluit] ut scita causa famis posset occurrere.
marg.| {b} Oraculum Domini] id est Dominum in oraculo, sive propitiatorio, quod erat super arcam. Vel sic, id est petiit responsum Domini.
marg.| {c} Dixitque] ipsi David.
marg.| {d} Et sanguinem] Gabaonitarum, quem effuderat rex David.
marg.| {e} Porro Gabaonite] Interpositio est, ubi ostenditur, quare occidere Gabaonitas fuit peccatum.
marg.| {f} Iuraverunt] Iosue 9.c.
marg.| {g} Pro filiis Israel] quia dicebat, quod ipsi possidebant terram, quam filii Israel debebant habere. Sed hoc fecit Saul in odio Sacerdotum. Gabaon enim erat una de civitatibus sacerdotum, ut dicitur Iosue 21.b.
marg.| {h} Dixit ergo] Repetit idem propter interpositionem.
marg.| {i} Quod erit piaculum] id est que satisfactio sufficiet vobis, ut populum Domini, non habeatis infestum.
marg.| {k} Benedicatis] id est oretis pro ipsa, ut non puniatur propter vos.
marg.| {l} Super auro] Non fit modo ita, sed omnis iniuria mulctatur pecunia.
marg.| {m} Homo de Israel] alius supple a cognatione Saul.
marg.| {n} Quod fuit inter David] etc. 1Rg. 18.d.
marg.| {o} Duos filios] GLOSSA Qui cum Doeg Idumeo adhuc pueri, sacerdotes, et Gabaonitas occiderunt.
marg.| {1. 258rb}
marg.| {p} Quos peperit] Supra 3.
marg.| {q} Et Miphiboseth] alium a filio Ionathe.
marg.| {r} Quinque filios] adoptivos. GLOSSA dicit, quos scilicet Michol uxor David, que, et Egla dicitur, adoptavit sibi in filios, quos Merob soror eius de filio Berzellai suscepit.
marg.| {s} Genuerat Hadrieli] id est   [genitos Hadrieli] sibi in filios adoptaverat.
marg.| {t} Et dedit] David scilicet illos septem filios.
marg.| {u} Donec stillaret] id est plueret, hoc est usque circiter Kalendas Septembris. Tunc enim iuxta naturam terre illius primo post messem pluvia descendit.
marg.| {x} Que fecerat] Quomodo scilicet custodierat cadavera septem filiorum, ne a bestiis devorarentur.
marg.| {y} De platea Bethsan] 1Rg. ult. d.
marg.| {z} Asportavit] David   [inde] id est de Iabes Galaad.
prol.| {a} Feceruntque] servi David.
marg.| {b} Repropitiatus] id est facta iustitia Gabaonitis, reddita est fertilitas terre, deficiente pre lassitudine.
marg.| {c} Iezbidenob] Quidam dicunt, quod tres dictiones Iebzi, nomen proprium : de, prepositio : Nob, civitas. Sed communis opinio est, quod est una dictio, et proprium nomen viri.
marg.| {d} Arapha] Hanc dicunt Hebrei fuisse Orpham nurum Noemi, que viro Getheo genuit quatuor Gigantes, qui memorantur hic Iezbinedob, Saph, Goliath, et quartum habentem senos digitos in manibus, et pedibus.
marg.| {e} Presidio] id est auxilio.
marg.| {f} Abisai] qui interposuit se.
marg.| {g} Ne extinguas] id est ne tu extinguaris in bello, qui es lucerna Israel.
marg.| {h} In Gob] GLOSSA urbs, que et Gazer.
marg.| {i} Sobocai] quidam vir Israelita.
marg.| {k} Husati] GLOSSA Locus est.
marg.| {l} Saph] illum gigantem.
marg.| {m} Tertium] Ordine narrationis, sed tempore primum. Quod enim de Golia agitur hic, recapitulatio est. Et nota quod David quatuor nominibus hic exprimitur. Dicitur enim Adeodatus, quia ad liberandum Israel a Deo datus est in regem. Dicitur filius saltus, quia de pascuis, et de saltu assumptus est in regem, 1Rg. 16. Unde Ps. 77. De post fetantes accepit eum. Dicitur polymitarius, quia mater eius fuit de genere Beseleel polymitarii, id est architectoris, a poliendo sic dictus. Vel dicitur David polymitarius, quia multis modis ampliavit cultum Dei. Dicitur et Bethleemites, a loco, quia de Bethleem fuit.
marg.| {n} In Gob] quod interpretatur lacus, quia sicut in lacu leonum, quis mittitur, ita semetipsum misit David contra Goliam.
marg.| {1. 258va} {a} Goliath] GLOSSA Goliath iteratur, quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in 1Par. 20. non nisi ter principaliter pugnasse contra Philisteos legitur.
marg.| {b} Quartum] Tamen in 1Par. 20. ubi agitur de his bellis, nulla mentio fit de interfectione Golie.
marg.| {c} Ionathas] Ionadab, et Nathan.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_21)

Notes :