Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,1 

Factum est autem post hec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnavit1 Anon filius eius pro eo.
1 regnavit] regnaret Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,2 

Dixitque David : Faciam misericordiam
cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
Numérotation du verset 2Rg. 10,3 

dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David2 ad te consolatores et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam misit David servos suos ad te ?
2 miserit David] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,4 

Tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbe eorum
et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 10,5 

Quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David : Manete Hiericho
donec crescat barba vestra et tunc revertimini.
Numérotation du verset 2Rg. 10,6 

Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob decem3 millia virorum.
3 decem] duodecim Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,7 

Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,8 

Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum porte. Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,9 

Videns igitur Ioab quod preparatum esset adversum se prelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syrum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,10 

Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
Numérotation du verset 2Rg. 10,11 

et ait Ioab : Si prevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium, si autem filii Ammon prevaluerint adversum te auxiliabor tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 10,12 

Esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri, Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,13 

Iniit itaque Ioab et populus eius4 qui erat cum eo certamen contra Syros, qui statim fugerunt a facie eius.
4 eius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,14 

Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 10,15 

Videntes igitur Syri
quoniam corruissent coram Israel congregati sunt pariter.
Numérotation du verset 2Rg. 10,16 

Misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum, Sobach autem magister militie Adadezer erat princeps eorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,17 

Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem, venitque in Elam5. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
5 Elam] Helam Rusch , Helema Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,18 

fugeruntque Syri a facie Israel et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum, et Sobach principem militie percussit qui statim mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 10,19 

Videntes autem universi reges qui erant in presidio Adadezer, victos se ab Israel expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel et6 fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium prebere filiis Ammon.
6 expaverunt… Israel et] om. Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,1 
marg.| {a} Factum est] Divisum est capitulum hoc in duas partes. In prima misit David servos suos ad Hanon filium Naas, ut consolarentur eum super morte patris sui. Ipse vero ad suggestionem principum, rasit eis barbas dimidias, et prescidit vestes eorum usque ad nates. In secunda parte agitur de duplici victoria, quam habuit David contra Hanon, et adiutores eius.
marg.| {b} Rex filiorum] etc. scilicet Hanon filius eius, vel Amon.
marg.| {c} Ut] Quando fugit David a facie Achis regis Geth. 1Rg. 21.d. venit ad Naas regem Ammon, 1Rg. 22. qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit in speluncam Odollam. 1Rg. 22.a. ubi venerunt ad eum pater eius, et mater, et omnis domus eius. Inde pervenit ad Moab. 1Rg. 22.a. et dimisit apud eum patrem, et matrem, et omnem domum eius, id est familiam. Quod vero dixit Achis rex Geth. 1Rg. 21.d. Hic non ingredietur domum meam, abiit inde David, et fugit in speluncam Odollam, subaudiendum est de domo Naas. Si queritur cur ad Achis rediit 1Rg. 27.a. quem prius fugerat, intelligendum est, eum, ad quem rediit, fuisse filium eius, quem fugit. Unde in sequentibus Achis, cum quo descendebat David ad prelium, filius dicitur fuisse Maoch. Non enim a patre nomen hoc patronymicum, sed a matre sumpsit, que Maacha vocabatur. Hec dicuntur in quadam GLOSSA
marg.| {e} Hanon] vel Ammon.
marg.| {f} Rohob] Reges erant in Syria. Unde Syria Rohob est quedam pars Syrie, et Syrie Soba, alia pars.
marg.| {g} Maacha] rege.
marg.| {h} Ab Istob decem millia] etc. rege.
marg.| {i} Quod cum audisset] etc. scilicet quod Hanon conduxisset milites.
marg.| {k} Misit] ad eos.
marg.| {l} Egressi sunt] de urbe sua in campum ante portam.
marg.| {m} Partem populi] sui scilicet.
marg.| {1. 249rb}
marg.| {n} Esto vir fortis] Simile dixit Iuda 1Mcc. 3.c. Nos pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris, et Dominus conteret eos ante faciem nostram.
marg.| {o} Fugerunt] Hoc est, quod dicitur Iacob. 4.b. Resistite diabolo, et fugiet a vobis.
marg.| {p} Ingressi] scilicet Syri.
marg.| {q} Civitatem] suam, scilicet unde exierant in campum ad pugnandum.
marg.| {r} Venit Hierusalem] Ad David.
marg.| {s} Adarezer] rex Soba.
marg.| {t} Princeps] id est qui ducebat eos.
marg.| {u} Contraxit] id est congregavit.
marg.| {x} In Helam] civitas.
marg.| {y} Currus] Metonymia est, id est sedentes in curribus.
marg.| {z} In presidio] id est auxilio.
marg.| {a} Prebere] contra David.
Numérotation du verset 2Rg. 10,moraliter 
marg.| Moraliter. {d} Tulit itaque] Hanon interpretatur dolor eorum, et significat diabolum, qui nisi dolorem eorum querit, qui serviunt ei. David interpretatur manu fortis, vel aspectu desiderabilis, et significat Christum, qui est fortis operibus sed decorus virtutibus, qui fuit fortis in passione, sed aspectu desiderabilis in resurrectione. Fortis manu contra adversarios, aspectu desiderabilis ad amicos. De fortitudine eius dicit Iob. 9.b. Si fortitudo queritur, robustissimus est. De aspectu eius desiderabili dicit Petrus prima primo capitulo : « In quem desiderant Angeli prospicere ». Quippe quia visio eius, est vita eterna. Ioannis 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Servi David quos misit ad consolandum Hanon super morte patris, sunt predicatores, quos mittit Christus ad consolandum peccatores. Unde ipsemet dicit de se Is. 61. a Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Sion. Sic debent facere predicatores. Per barbam intelligitur fortitudo, quia soli viri barbam habent. Duplex autem fortitudo debet esse in predicatore, sermonis scilicet et operis, ut audacter dicat, et faciat veritatem. Quidam enim audacter, et libenter dicunt veritatem, sed facere erubescunt, ne dicantur papalardia. De quibus dicitur {1. 249va} Prv. 26.c. Abscondit piger manus suas sub ascella sua, et laborat, si ad os suum eas convertit, id est si quod dicit ore, opere compleverit. Ideo inanes sunt semper, et famelici. Scriptum est enim Prv. 18.d. De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum eius saturabunt eum. Item Prv. fin. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eum in portis opera sua. De his dicitur Lc. 9.c. Qui me erubuerit, et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua, et patris, et sanctorum Angelorum. Habent igitur dimidiam barbam rasam, quia fortes sunt in sermone, sed debiles, vel nulli in opere, clari in verbo, obscurissimi in exemplo. Propter quod dicit Dominus Mt. 23.a. Que dicunt facite, que autem faciunt, nolite facere, dicunt enim, et non faciunt. Iesus vero cepit facere, et docere. Tales sunt similes cymbalo Ecclesie, quod alios vocando ad Ecclesiam, seipsum consumit. Dum bene dicunt et male faciunt, seipsos confundunt. Unde in libro Prosperi dicitur. Bene docere, et male vivere, quid aliud est, quam se sua voce damnare ? Magis vult Ammon, id est diabolus, quod dimidia barba radatur predicatori, quam tota, quia quanto melius predicat, et male vivit, tanto maius scandalum facit, quia propter tales contemnitur verbum predicationis, sicut dicit Apostolus. Rm. 2.d. Quid in lege gloriaris ? per prevaricationem legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes. Dicit etiam Satyricus : Omne animi vitium tanto conspectius in se crimen habet, quanto qui peccat, maior habetur. De his proprie dicitur Iob. 40.b. Ossa eius sicut fistule eris. Fistula sonum habet, sed non sensum. Unde recte significat, qui bonum sermonem habent, sed sensum bene vivendi non retinent. Vestes vero prescindere, est bonam conversationem auferre. De his vestibus dicitur Eccles. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida, id est conversatio tua munda, et tunc oleum de capite tuo non deficiet, id est gratia predicationis a mente. Nam sepe bene viventi infunditur gratia Predicandi. Sed non sufficit diabolo vestes prescindere, id est bona opera auferre, sed usque ad nates prescindit. Et hoc fit, quando ablata bona vita, turpitudo incontinentie manifestatur. Bar. 6.c. Sacerdotes sedent habentes scissas vestes, et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
a Cf. « Papelardus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 145a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAPELARDUS



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_10)

Notes :