Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Rg. 17,1 

Dixit igitur Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum et consurgens persequar David hac nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 17,2 

Et irruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum.
Cumque fugerit omnis populus
qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,3 

Et reducam universum populum quomodo unus homo1 2 3 4 5 6 7
1 unus homo X ΣTOM B H ΨB*DF CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ΩS² ΩM Rusch Clementina ] inv. ΛL²H² , |
2amnis ΦRZGVP² P* I² Z ΓB ΨB² ΩS*, |
3 omne Amiatinus K, |
4 omnes Cava Π ΘHS Cor1 ( Ieronymus ) Cor2 (vel), om. <e>s CorS2 , |
5 omnis ΦP* Cor1 (hebr. anti.) Cor2 ( scilicet vir sive homo ) Cor3 (hebr.) CorS2 (Rabanus Angelomus habent et exponunt hoc [...] anti. [...] hebr. ) ΩJ Ed1530 Weber ( R E P² ), cf. RABANUS MAURUS , In loc. cit., PL 109, 106D : « Quomodo omnes! reverti solent » |
6 oves ΓA, |
7 unus ΦAM |
reverti solet8, unum enim virum tu queris et omnis populus erit in pace.
8 unus homo reverti solet CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ] revertitur omnis CorS2 (hebr.), Angelomus sic exponit : QUOMODO OMNIS etc. scilicet sicut REVERTI solent hinc (!) qui, amisso in prelio rege, revertuntur, sic universus Israel revertetur ad te. Idem dicit Ieronimus, tamen communis littera est UNUS ( ANGELOMUS LUXOVIENSIS , In loc. cit., PL 115, 371B : « ... Quomodo omnes ! reverti solent» Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te ».) CorS2
Numérotation du verset 2Rg. 17,4 

Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 17,5 

Ait autem Absalom : Vocate et Chusi9 Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat.
9 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,6 

Cumque venisset Chusi10 ad Absalom, ait Absalom ad eum : Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel facere debemus an non ? Quod das consilium ?
10 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,7 

Et dixit Chusi11 ad Absalom : Non est12 bonum hoc13 consilium quod dedit Achitophel hac vice.
11 Chusi] Husai Weber |
12 est] om. Weber |
13 hoc] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,8 

Et rursum intulit Chusi14 : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
14 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,9 

Forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco. Et cum ceciderit unus quilibet
in principio
audiet quicumque audierit
et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 17,10 

Et fortissimus
quisque15 cuius cor est quasi leonis pavore solvetur, scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt.
15 quisque] quoque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,11 

Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium, congregetur ad me16 universus Israel a Dan usque Bersabee
16 me] te Weber
quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum,
Numérotation du verset 2Rg. 17,12 

et irruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,13 

Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur,
nec calculus
quidem ex ea.
Numérotation du verset 2Rg. 17,14 

Dixitque Absalom et omnis vir Israel : Melius est17 consilium Chusi18 Arachite consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile ut induceret Dominus super Absalom malum.
17 est] om. Weber |
18 Chusi] Husai Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,15 

et ait Chusi19 Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus20 Israel, et ego tale et tale dedi consilium.
19 Chusi] Husai Weber |
20 senioribus] senibus Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,16 

Nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes : ne moreris21 hac nocte22 in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere, ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est.
21 moreris] moremini Weber |
22 hac nocte] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,17 

Ionathas23 autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel, abiit ancilla
23 Ionathas] Ionathan Weber
et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri aut introire civitatem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,18 

Vidit autem eos quidam puer
et indicavit Absalom. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,19 

Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas
et sic latuit res24.
24 latuit res] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,20 

Cumque venissent servi Absalom in domum ad mulierem25 dixerunt : Ubi est Achimaas et Ionathas26 ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter27 gustata paululum aqua. At cum28 hi qui querebant non invenissent29
25 in domum-ad mulierem] inv. Weber |
26 Ionathas] Ionathan Weber |
27 festinanter] om. Weber |
28 cum] om. Weber |
29 non invenissent] cum non repperissent Weber |
reversi sunt Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,21 

Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David dicentes30 : Surgite et31 transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
30 dicentes] atque dixerunt Weber |
31 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,22 

Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat32 et transierunt Iordanem donec dilucesceret antequam denudare verbum33, et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium.
32 cum eo-erat] inv. Weber |
33 antequam… verbum] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,23 

Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum, surrexit34 et abiit in domum suam et in civitatem suam. Et disposita domo sua suspendio interiit
34 surrexit] et praem. Weber
et sepultus est in sepulcro patris sui.
Numérotation du verset 2Rg. 17,24 

David autem venit in Castra
et Absalom transiit Iordanem ipse et omnis viri35 cum eo.
35 viri] vir Israhel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,25 

Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum. Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra36 de Iezreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarvie que fuit mater Ioab.
36 Iethra Rusch Weber ] Iezra ΩM, Ietra Clementina
Numérotation du verset 2Rg. 17,26 

Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
Numérotation du verset 2Rg. 17,27 

Cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas
de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
Numérotation du verset 2Rg. 17,28 

Obtulerunt ei stratoria
et tapetia et vasa fictilia, frumentum et ordeum et farinam et37 polentam,
37 et] om. Weber
et fabam
et lentem et38 frixum cicer
38 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,29 

et mel
et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum, suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Rg. 17,1 
marg.| {i} Dixit igitur] primo agitur In hoc capitulo de consilio Achitophel, secundo de consilio Chusi, amici David facto, reprobato consilio Achitophel : Tertio de suspendio Achitophel.
marg.| {k} Et solutis] pre timore.
marg.| {l} Fugerit] a facie nostra.
marg.| {m} Desolatum] propter fugam sociorum.
marg.| {n} Quomodo unus] id est concorditer, et faciliter.
marg.| {o} Unum enim virum] scilicet David. Ecce quod dixit Caiphas. Io. 11.f. Expedit, ut unus moriatur homo pro populo, ne tota gens pereat. Ibi res, hic figura.
marg.| {p} Rursum intulit] id est ait.
marg.| {q} Ceciderit] ex parte tua.
marg.| {r} Unus quilibet] sive {1. 254vb} magnus, sive parvus.
marg.| {s} In principio] id est in novitate regni tui.
marg.| {t} Audiet] hoc aliquis scilicet et quicumque, etc. Vel sic. Audiet hoc scilicet quicumque audierit, id est auditum habuerit.
marg.| {u} A Dan usque] etc. due civitates in terminis Iudee.
marg.| {x} Quasi arena] id est multus.
marg.| {y} Irruemus] Se associat eis, ut facilius persuadeat quod intendit.
marg.| {z} Funes] id est quas libet machinas.
prol.| {a} In torrentem] hyperbole est.
marg.| {b} Calculus] parvus lapis.
marg.| {c} Ex ea] civitate.
marg.| {d} Utile] Absalon secundum voluntatem eius, tamen simpliciter malum erat malum pene, scilicet.
marg.| {e} Abiit ancilla] GLOSSA quasi pannos lavatura.
marg.| {f} Eis] id est Ionathe, et Achimaas.
marg.| {g} Nuntium] neutri generis.
marg.| {h} Non enim poterant] id est non audebant ostendere se.
marg.| {i} Quidam puer] GLOSSA Filius eiusdem ancille ut dicitur. IOSEPHUS dicit quosdam equites eos vidisse, et nuntiasse Absalon ; qui misit post eos, ut comprehenderentur.
marg.| {k} Concito gradu] id est veloci.
marg.| {l} In Bahurim] viculus quidam est.
marg.| {1. 255ra} {a} In vestibulo suo] id est in curia sua.
marg.| {b} Ptisanas] GLOSSA hordeum siccatum, pilo tusum, decorticatum, inde fit cibus aptus carenti dentibus. Hoc est ptisana. Sed nota quod pilum est ille malleus, sive illud instrumentum, quo teritur hordeum. Pila vero est vas in quo teritur. Unde Prv. 27.d. Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas, feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius.
marg.| {c} Transierunt] etc. Simile respondit Rahab Iosue 2.c. de duobus exploratoribus.
marg.| {d} At cum hi] etc. id est nuntii Absalon.
marg.| {d} Eum] GLOSSA Vel eos.
marg.| {e} Invenissent] GLOSSA reperissent.
marg.| {e} Fluvium] scilicet Iordanem.
marg.| {f} Donec dilucesceret] id est prius quam dies esset.
marg.| {g} Denudaretur] id est manifestaretur.
marg.| {h} Et nec unus] de sociis David.
marg.| {i} Suspendio interiit] Nec fecit hoc ex indignatione tantum, sed ex magnanimitate. Unde IOSEPHUS dicit : Sciens Achitophel David cito, post victoriam rediturum in regnum, et melius sibi fore, ut libere, et magnanime abrumperet vitam, quam se David reservaret ad penas, contra quem talia consilia Absaloni dedisset.
marg.| {k} In castra] GLOSSA Hebraice, Manaim, ubi scilicet Angeli obviaverunt Iacob. Gn. 23.a. Unde ibi dicitur : Abiit Iacob itinere, quo ceperat, fueruntque ei obviam Angeli, quos cum vidisset : Castra Dei sunt hec : Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est castra.
marg.| {l} Qui] scilicet Iezra.
marg.| {m} Naas] GLOSSA Qui et Isai dicitur, ut fertur, pater David. Unde nota quod pater David trinomius fuit, Isai, Iesse, Naas. Hic septem habuit filios, ut dictum est supra 1Rg. 16. Septem dico proprios, et veros, et Nathan filium Samaa habuit filium adoptivum, et duas filias, scilicet Sarviam, et Abigail. Sarvia mater fuit Ioab, et Abisai, et Asael. Abigail mater fuit Amase, quam Abigeam vocat. Et ita Ioab, et Amasa consobrini erant.
marg.| {n} Sobi filius Naas] scilicet regis, cum quo pugnavit Saul. 1Rg. 11.c. Naas quoque fecit misericordiam cum David. 1Rg. 22. quando scilicet fugiebat a facie Saulis. Interempto vero David Ammon, qui servos eius declaraverat. 2Rg. 10. constitutus est ab eodem David in loco fratris iste Sobi. Ita refert GLOSSA
marg.| {o} Stratoria] GLOSSA lectorum. Unde IOSEPHUS dicit : Obtulerunt ei stratos lectos.
marg.| {u} Polentam] GLOSSA puram farinam.
marg.| {x} Fabam] etc. GLOSSA genus leguminis.
marg.| {d} Suspicati sunt, etc. fame] Et ideo dederunt.
marg.| {m} Cumque] etc. David Christus : Castra David sunt claustra religiosorum. Unde sic dicit GREGORIUS Claustrum intrare, nihil aliud est, quam se ad bellum contra hostes Christi armare. Unde Eccles. 2.a. Filii accedens ad servitutem Dei, etc. De his castris proprie accipitur illud Ct. 6.a. Pulchra es amica mea, suavis, et decora, sicut Hierusalem terribilis, ut castrorum acies ordinata. Pulchra fide, amica caritate, suavis mansuetudine, decora contemplatione. Unde sequitur. Sicut Hierusalem terribilis, tribulationum perpessione. Ordinata dicit, quia tres sunt ordines in claustris habitantium, secundum statum suum, David, id est Christo ibi munera offerentium. Bochri scilicet et Machir, et Berzellai : Bochri interpretatur primogenitus meus, vel dilectus mihi, et significat novitios, sive incipientes : Unde recte : Bochri filius Naas, qui interpretatur serpens, quia novitii sunt filii Christi, qui est verus serpens : Ad cuius aspectum filii Israel sanantur, sicut legitur Nm. 21.c. ubi dicitur : Fecit Moyses eneum serpentem, et posuit pro signo, quem percussi aspicientes sanabantur. Sed pro signo, cui contradicetur. Hoc est signum, de quo dicitur Mt. 12.c. Magister, volumus a te signum videre. Qui respondens ait : Generatio {1. 255rb} mala, et adultera signum querit, et signum non dabitur ei nisi signum Ione prophete. Item est de Rabbath filiorum Ammon. Rabbath interpretatur multitudo, vel multitudines : Et significat mundum, in quo habitant filii Ammon, id est populus meroris, id est peccatores, secundum quod dicit Ps. 72. Ecce peccatores, et abundantes in seculo, etc. De Rabbath ergo est Bochri, quia de mundo sunt adhuc quodammodo novitii. Machir interpretatur venundavit, sive restituet, seu videns, aut de infirmitate. Et significat proficientes, seu officiales, qui vendunt, et restituunt, et vident, que deficiant in claustro. Hic est filius Ammiel, qui interpretatur populus meus Deo. Illi enim proprie sunt populus Deo, quorum est infirmitatibus aliorum subvenire. Berzellai interpretatur fortitudo mea, et significat contemplativos : qui etiam recte dicitur de Rogelim, qui interpretatur deorsum ferens, quia tales omnino deorsum sunt, et subditi, nolentes omnino sublimari. Hi offerunt David, id est Christo stratoria, id est conscientie puritatem. Hoc est primum in religione, scilicet mundare conscientiam. Quia in malevolam animam non introibit sapientia, nec in corpore subdito peccatis, ut dicitur Sap. 1.b. Unde Iudas statim victis hostibus mundavit templum, 1Mcc. 4.e.
marg.| {p} Tapetia] id est virtutum ornamenta. Unde et Iudas mundato templo ornavit illud. Unde post emundationem sequitur ibi : Et ornaverunt faciem templi coronis aureis, et scutulis. Templum Christus. Io. a.d. Solvite templum hoc, etc. Facies templi fidelis anima, ad imaginem, et similitudinem eius facta. Unde Ps. 83. Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui.
marg.| {q} Vasa fictilia] corpora munda, et humilia. 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus.
marg.| {r} Frumentum] caritatem. Za. 6.d. Quid bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ? Frumentum dicitur caritas, quia sicut inter grana frumentum melius est, sic inter virtutes caritas maior est. 1Cor. 13.d. Manent tria hec : Maior autem horum est caritas.
marg.| {s} Hordeum] utilitatem. Ioel. 1.d. Ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.
marg.| {t} Farinam] id est carnem sub mola discipline molitam. Is. 47.a. Tolle molam, et mole farinam. Aqua autem deest molendino, id est doctrina in claustro. Ideo equus cecus apponitur molendino, id est cecus Prelatus in claustro, quod significatur Iud. 16.e. in Samsone, quem excecaverunt Philistei, et postea molere fecerunt.
marg.| {u} Polentam] id est puram farinam, ut nihil furfuris sit ibi, id est impuritatis hypocrisis.   [Fabam, et lentem] victus parcitatem, 1Tim. 6.b. Habentes alimenta, et quibus tegamus, his contenti sumus, Sir. 31.c. Utere quasi homo frugi his, que tibi apponuntur, ut non cum manducas multum, odio habearis.
marg.| {y} Cicer frixum] fidem Trinitatis cum ardore caritatis. Cicer enim triangulam formam habet.
marg.| {z} Mel] fidem divinitatis.
marg.| {a} Et butyrum] fidem humanitatis. Is. 7.c. Butyrum, et mel comedet, etc.
marg.| {b} Oves] innocentiam vite.
marg.| {c} Pingues vitulos] laudes bonitatis divine. Os. 14.b. Accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_17)

Notes :