Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 

¶ Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
¶ Codd. : (2Rg. 19) ΩA ΩF ( eras. et locatim haud legibilis ) ΩX (130ra) Rusch Weber (= ΩM ΩJ ΩS)
Numérotation du verset 2Rg. 19,2 

Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo1*. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
1 populo ΩX Weber ] + suo Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 19,3 

Et declinavit2 populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.
2 declinavit ΩX Rusch ] declinabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,4 

Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi3.
3 fili mi ΩX Rusch ] + fili mi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,5 

Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit 4 : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
4 dixit] ait ΩF
Numérotation du verset 2Rg. 19,6 

Diligis5 odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos6 occubuissemus tunc placeret tibi.
5 diligis ΩX Weber ] diliges Amiatinus, diligens R C, cf. hebr. Septuaginta, + et Rusch |
6 omnes nos] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,7 

Nunc igitur surge et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum7 nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque in8* presens.
7 sit tecum] inv. ΩF |
8 in ΩF ΩX Weber ] ad Rusch |
Numérotation du verset 2Rg. 19,8 

Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Rg. 19,9 

Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 19,10 

Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem9.
9 et consilium… ad regem] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,11 

Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum10 ⎾in domo11 eius quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum12 :
10 ut… eum] om. Cor1 (exp. idest del.) Cor2 (exp. idest del.) Cor3 (hebr. non habent) Weber |
11 domo] domum Ed1530 |
12 quia dixerat… ad populum ΘV Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina cum Brev. gothico (PL 86, 548) ] + Iuda Ed1530 Sixtina, om. Cor1 (exp. idest del.) Cor2 (exp. idest del.) Cor3 (hebr. Hieron. et anti. non habent) Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,12 

Fratres mei vos, os meum et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,13 

Et Amase dicite : Nonne os meum et caro mea es13* ? Hec faciat mihi14 Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore15 post16* Ioab.
13 et caro mea - es ΦG ΩD ΩF ΩS ΩX Ed1530 Rusch Clementina ] inv. ΩJ Ed1455 Weber Edmaior, et caro mea P* |
14 faciat - mihi ! ] faciat Ed1455 perperam iuxta Edmaior (« mihi om. α ») , inv. ΣTM |
15 omni tempore] omnibus diebus ΘG (“h.” restitut. ex Martianaeo ) |
16 post Cor1 (alii POST IOAB id est secundus a Ioab sed infra [2Rg. 20:11] dicitur “iste est qui voluit esse pro Ioab”) ΩD* ΩF ΩS ΩX] pro Cor1 ΩA ΩJ Rusch Weber, + vel pro al. m. marg. Ω |
Numérotation du verset 2Rg. 19,14 

Et inclinavit cor omnium virorum17 Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
17 virorum] + de ΩD* ΩX
Numérotation du verset 2Rg. 19,15 

Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. Et omnis18 Iuda venit usque19 in Galgala20 ut occurreret regi ut21* transduceret22* eum Iordanem.
18 omnis Σ Λ ΩX Rusch Clementina ] om. Weber |
19 usque Σ Λ ΩX Rusch Clementina ] om. ΩA Weber |
20 Galgala ΩX Rusch ] Galgalam Weber (R) Clementina |
21 ut ΩX] et ΩA Rusch Clementina Weber |
22 transduceret ΩX] traduceret Rusch Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,16 

Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini23 de Baurim24, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
23 Gemini ΩA ΩS ΩX Rusch ] Iemini Weber |
24 Baurim] Bahurim ΩA ΩX Rusch |
Numérotation du verset 2Rg. 19,17 

cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et25 quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo26. Et irrumpentes Iordanem ante regem
25 et ΩX Rusch ] om. Weber (R A) |
26 erant – cum eo ΩA Rusch Weber ] cum eo erant inv. ΩX |
Numérotation du verset 2Rg. 19,18 

transierunt vada ut transducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset 2Rg. 19,19 

Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine27 iniquitatem, neque memineris iniuriarum28* servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.
27 domine ΩX Rusch ] + mi ΩA Weber |
28 iniuriarum ΩA ΩX Rusch ] iniuriam Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,20 

Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus29 veni de omni30 domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
29 hodie – primus] inv. ΩF |
30 omni ΩA ΩF ΩJ ΩX Rusch Weber ] om. Weber (R C) |
Numérotation du verset 2Rg. 19,21 

Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei qui31* maledixit christo Domini ?
31 qui ΩB ΩJ ΩX Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,22 

Et ait David : Quid mihi et vobis filii32 Sarvie ? Cur33 efficimini34 mihi35 hodie36 in Satan ?
¶ Codd. : ΩB ΩF ΩJ ΩX Rusch Weber
32 filii ΩJ ΩX] fili X, filiis B*, filiae Amiatinus |
33 Cur ΩX] Quid Cava |
34 efficimini ΩX] efficiamini E , eritis ΘG (hebr.) |
35 mihi ΩX] om. ΣT ΨB*D cum graec. (cod. A ) |
36 hodie ΩX ] om. I* ΓB | hodie mihi Amiatinus Π B ΦP |
Ergone hodie interficietur37* vir in38 Israel ? An ignoras 39
37 hodie interficietur ΩF ΩX Weber ] inv. Rusch, hodie occidetur ΩB |
38 vir in ΩX Rusch Weber ] viri ΘG*, in ΩF |
39 ignoras Λ(-as in ras. ) ΩM ΩX Thomas de Aquino (Super Ps. 2:7 ed. crit.) Rusch ] ignoro ΩA ΩB ΩJ Weber , + hebr. : quia nonne novi ΘG ( restitutum ex Martianaeo) ), ignoratis ΩF |
me hodie 40* factum regem41 super Israel42 ?
¶ Codd. : ΩB ΩF ΩJ ΩS ΩX Rusch Weber Edmaior.
40 me hodie ΣM ΩF ΩS] inv. hodie me ΩA ΩX ΩJ Rusch Weber, hodie H*, me ΦZ ΩB |
41 factum - regem] inv. ΓB |
42 regem super Israel] in B* , praem. esse praem. ΨDF |
Numérotation du verset 2Rg. 19,23 

Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
¶ Codd. : ΩA ΩB ΩJ ΩX Rusch Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,24 

Miphiboseth quoque43 filius44 Saul45 descendit in occursum regis illotis pedibus
43 quoque ΩX Rusch Weber ] Miphibosethque ΩS, autem ΩF |
44 quoque – filius] inv. X , + filii ΩS cum LXX (cod. B), + Ionathan filii ΣM cum codd. fere omnibus, |
45 filius Saul Cor1 ΩX Rusch Weber ] + filius Ionathā filii ΩF ΩX² ( al. m. poster. marg.) ; cf. Cor1 ( MIFIBOSETH QUOQUE FILIUS SAUL : Hieronymus non dicit hic ‘filius Ionathae filii Saul’ ut quidam male habent). |
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
¶ Codd. : ΩJ ΩX Rusch Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,25 

Cumque Hierusalem46 occurrisset regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?
46 Hierusalem ΩA ΩX Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 19,26 

Et47* respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque48 ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege. Claudus enim sum servus tuus.
47 Et ΩX Rusch ] Qui Weber |
48 dixitque] dixi Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,27 

Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es49 fac quod placitum est tibi.
49 es ΩX Rusch ] om. ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,28 

Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo50 habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
50 ergo ΩX Rusch ] igitur ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,29 

Ait autem51 ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
51 autem ΩD ΩX Rusch ] ergo ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,30 

Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice52* in domum suam.
52 pacifice ΩA ΩX Weber ] pacificus Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 19,31 

Berzellai quoque Galaadites senex valde53 descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
53 senex valde ΩX Rusch ] om. ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,32 

Erat autem54 Berzellai Galaadites senex valde, id est55 octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris56. Fuit quippe vir57 dives nimis.
54 autem ΩX² Rusch Weber ] enim Amiatinus ΩX* |
55 id est] om. I² |
56 in castris] + in mahanaim ΘG (heb.) |
57 vir] om. B H |
Numérotation du verset 2Rg. 19,33 

Dixit itaque58 rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas securus59* mecum in Hierusalem.
58 Dix. itaque] Dixitque ΩA |
59 securus ΩX Rusch ] secure Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,34 

Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,35 

Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel60 amarum, aut delectare potest servum tuum cibus61 et potus, vel audire possum ultra62* vocem cantorum63 aut64* cantatricum65* ? Quare servus tuus sit66* oneri domino meo regi ?
60 vel ΩX Rusch ] aut ΩA Weber |
61 cibus] cibum ΩA |
62 possum ultra I² ΨF ΩA ΩM ΩS Ed1455 Ed1530 Brev. gothicum (loc. cit.) Rusch Clementina ] inv. Weber , ultra possum ultra ΨD, ultra ΣT* B I* |
63 cantorum ΩA ΩX Weber ] cantatorum ΣM ΨD, canticorum ΣT, cunctatorum X |
64 aut X ΣM Z ΩM ΩJ* ΩS ΩX] atque ΩA Ω Rusch Weber |
65 cantatricum ΩA ΩX Rusch, cantricum Weber |
66 sit ΩX Rusch ] fit Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,36 

Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset 2Rg. 19,37 

sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar67 iuxta sepulcrum patris mei et matris mee68*. Est autem servus tuus Chamaam
67 et sepeliar ΩX Rusch ] om. Weber |
68 et matris mee ΩA ΩX Weber ] om. Rusch |
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quicquid69 tibi bonum videtur.
69 quicquid Rusch ] quod ΩX Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,38 

Dixit itaque ei70 rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.
70 dixit itaque ei ΩX] dixitque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,39 

Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et71 osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.
71 restitit et ΩX] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,40 

Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 19,41 

Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et transduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque viros David cum eo ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,42 

Et respondit72 omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior73
72 respondit ΩX Rusch Weber ] ait ΩD |
73 mihi propior ΩX Rusch ] inv. Weber | propior] proprior Cor1 (al<iqui> ) |
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,43 

Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus ego maior sum74* apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi75 iniuriam, et non nuntiatum est mihi76 priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.
74 ego maior sum R Π ΩM ΩS ΩX] maior sum ego Γ, ego sum maior ΘG ΩD cum pseudo Hieronymi quaestion. hebraicis , maior ego sum Rusch Weber . |
75 fecisti mihi ΩX Rusch ] inv. Weber |
76 nuntiatum est-mihi ΩX Rusch ] inv. Weber |

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 
marg.| {a} Nuntiatum est autem Ioab] etc. De duobus agitur in hoc capite. Primo de consolatione David super morte Absalon ad verba Ioab. Secundo de Semei Miphiboseth, qui occurrerunt David, et Berzellai, qui conduxit David usque ad Iordanem.
marg.| {1. 256va} {a} Animam concubinarum] que omnia tenerrime diligebat David.
marg.| {b} Diligis] id est videris diligere.
marg.| {c} Habes] id est videris habere.
marg.| {d} Nunc igitur surge] saltem modo ex quo adhuc non fecisti.
marg.| {e} Satisfac] id est ostende eis faciem hilarem, et sic satisfacies eis.
marg.| {f} Universa multitudo] que erat pro patre David.
marg.| {g} Israel autem] qui erat cum Absalon.
marg.| {h} Omnis quoque populus] qui fuerat cum Absalon, hortabatur se mutuo, ut reduceret David, recolens eius beneficia.
marg.| {i} Rex] scilicet David.
marg.| {k} Et consilium] id est voluntas consiliata.
marg.| {l} Ad regem] scilicet David.
marg.| {l} Rex vero] scilicet David.
marg.| {m} Et Abiathar] tales scilicet sacerdotes debent mitti ad pacis reconciliationem faciendam.
marg.| {n} Cur venistis] quasi dicat, videte, ne sitis tardiores ceteris ad reducendum regem.
marg.| {o} In domum suam] id est in Hierusalem, ubi erat sedes regni.
marg.| {p} Quia dixerat rex] istud quia continuatur, ut reduceret eum in domum suam, maxime quia dixerat, etc. quasi dicat, quia rex mandaverat eis.
marg.| {q} Fratres mei vos] etc. Ideo maxime volebant eum reducere.
marg.| {r} Caro mea vos] hec dicebat, quia erat de Tribu Iuda.
marg.| {s} Quare novissimi] quasi dicat, vos debetis esse primi in reducendo regem, quia ipse est de Tribu vestra.
marg.| {t} Discite] O vos sacerdotes, dicit David.
marg.| {u} Caro mea es] Hoc dicebat, quia Amasa erat filius Abigail sororis David : Istum Amasam prefecerat Absalon militie sue.
marg.| {x} Hec faciat mihi] Species iuramenti est, quasi dicat mihi male accidat, si non fueris magister militie.
marg.| {y} Post Ioab] id est secundus a Ioab, quasi dicat, Ioab erit primus, et tu secundus. Aliqui libri habent, pro Ioab, id est loco Ioab.
marg.| {z} Quasi viri unius] id est {1. 256vb} unanimiter, et faciliter.
prol.| {a} In Galgala] citra Iordanem, ubi Iosue circumcidit populum. Iosue 5.c.
marg.| {b} Filius Iemini] id est Beniamin, id est qui erat de Beniamin. Vel Iemini, id est cuiusdam vilis, et ignobilis hominis.
marg.| {c} De Bahurim] hoc est, de tali loco.
marg.| {d} Puer] id est servus.
marg.| {e} Ante regem] id est coram rege, id est David vidente vadaverunt Iordanem, et venerunt ad ipsum, ut traducerent ipsum vado, vel navigio, IOSEPHUS dicit quod hi fecerunt pontem super Iordanem, ut facilius transiret rex, et familia eius.
marg.| {f} Iniuriarum] id est contumeliarum.
marg.| {g} Egressus es] supra 16.
marg.| {h} Ioseph] non quod esset de Tribu Ioseph, quia supra 16. dictum est, quod erat de cognatione Saulis, qui erat de Beniamin, sed quia habitabat in sorte Ephraim filii Ioseph.
marg.| {i} Numquid pro his] quasi dicat, numquid pro his verbis indulgebis ei ?
marg.| {k} Christo] id est regi uncto.
marg.| {l} Quid mihi, et vobis] idem supra 16.b.
marg.| {m} In Satan] GLOSSA id est in contrarium, id est cur adversamini mihi.
marg.| {n} An ignoras hodie me factum] etc. quasi dicat, illos occidam, qui me hodie fecerunt regem ? Timebat enim David, si interficeretur Semei, quod reliqui, qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.
marg.| {o} Non morieris] id est a me non interficieris. Salomon enim mortuo David occidit eum, tertio Regum secundo g.
marg.| {p} Illotis pedibus] GLOSSA pro quo in Hebreo infectis. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebreos, quibus pro naturalibus utebatur, qui dicuntur infecti, id est imperfecti, quia non erant veri pedes.
marg.| {q} Non laverat] in signum doloris super expulsione David.
marg.| {r} Servus meus] scilicet Siba.
marg.| {s} Sicut Angelus] id est verax, et sapiens.
marg.| {1. 257ra} {a} Neque enim] etc. quasi dicat ego non merui, quod facias mihi aliquod bonum, sed potius malum.
marg.| {b} Posuisti me] Supra 9.c.
marg.| {c} Vociferari] id est clamare.
marg.| {d} Fixum] id est immutabile.
marg.| {e} Tu, et Siba] etc. in Hebreo dicitur : Tu, et Siba dividite agrum : Quia David immemor federis, et iuramenti, quod fecerat cum Ionatha, 1Rg. 18. et 20. tam iniustum protulit iudicium, ut scilicet ea, que erant Miphiboseth daret Sibe, ideo Roboam, et Ieroboam diviserunt regnum eius, 3Rg. 12. Ita refert hic GLOSSA
marg.| {f} Dividite] quasi dicat, utrique vestrum dederam, sed quia ut erque totum habere non potest, inter vos dividatur. Unde patet, quod sup. 16.a. precipitavit sententiam, ubi Sibe dedit possessionem Miphiboseth.
marg.| {g} Postquam reversus] etc. Hoc indignando dixit Miphiboseth.
marg.| {h} Berzellai] qui prebuerat alimenta David.
marg.| {i} Galaadites] id est de Galaad civitate, vel regione.
marg.| {k} De Rogelim] civitas.
marg.| {l} Prosequi] si David vellet.
marg.| {m} Prebuit] sup. 17.a.
marg.| {n} Oneri domino meo regi] ut sic responderent senes miseri, qui castra sequuntur, et ambiunt honores, et vocari Rabbi, et digito monstrari, et dici, hic est. Sed nequitia magna est, que vetulos nostros non sinit esse senes. Illa inquam senectute, de qua dicitur Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata : cani sunt sensus hominis, et tempus senectutis vita immaculata. Sunt ergo huiusmodi et senes, et pueri. Senes tempore de quibus Dn. 13.f. Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, etc. Pueri sensu de quibus Is. 65.d. Puer centum annorum maledictus erit.
marg.| {o} Hac vicissitudine] id est ut sic mihi, retribuas quod feci tibi.
marg.| {p} Moriar in civitate mea] Simile Iob. 29.d. In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Et Poetadicit : « Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui ».
marg.| {q} Chanaan] iste fuit filius Berzellai. GLOSSA Hieronymi dicit : Chanaam interpretatur, suspirans, quamdiu cum patre {1. 257rb} fuit, suspirans vocatus est, postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaam, sed Chamaam vocatus est, id est fidelis.
marg.| {r} A me impetrabis] Numquam fuit ingratus David.
marg.| {s} Populus] qui erat cum David.
marg.| {t} Restitit] id est remansit ibi Berzellai.
marg.| {u} Benedixit] id est bona optavit.
marg.| {x} Et ille] scilicet Berzellai de populo Israel est, id est aliorum a Iuda, et Levi.
marg.| {y} Propior est rex] quia David fuit de Tribu Iuda.
marg.| {y} Numquid comedimus] quasi dicat, non fecimus propter emolumentum aliquod. Et est argumentum, quod exercitus propriis expensis debet sequi regem suum.
marg.| {a} Decem partibus] id est decem Tribubus, quia hic Israel contraheret 11. Tribus, post divisionem vero regni inter Roboam, et Ieroboam nomine Israelis intelliguntur tantum decem Tribus, et nomine Iuda, due scilicet Iudas, et Beniamin. Iste due remanserunt cum Roboam filio Salomonis, alie decem adheserunt Ieroboam servo Salomonis, quem sibi regem fecerunt. Tribus vero Levi in his non computatur, que dispersa erat per civitates suas in tota terra.
marg.| {b} Priori] id est prius vel priori, id est primogenito propter Ruben, et Simeon.
marg.| {c} Durius autem responderunt] scilicet quod mentirentur. Sic dicit HIERONYMUS vel quod non fecerunt hoc ob amorem regis. Mollius respondit Gedeon Ephraitis in casu consimili : Melior est inquit racemus Ephraim vindemiis Abiezer. Unde pacificavit eos, iuxta illud Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram, sermo durus suscitat furorem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_19)

Notes :