Capitulum 2
Numérotation du verset
2Rg. 2,1
Igitur post hec consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Iuda ? Et ait Dominus1 : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
1 Dominus] + ad eum
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,2
Ascendit ergo David
et due uxores eius Achinoem Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli,
Numérotation du verset
2Rg. 2,3
sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
Numérotation du verset
2Rg. 2,4
Veneruntque viri Iuda
et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda.
Et annuntiatum2 est David quod viri Iabesgalaad3 sepelissent Saul.
2 annuntiatum] nuntiatum
Weber
|
3 Galaad] Iabesgalaad
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 2,5
Misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad4. Dixitque ad eos :
4 Iabesgalaad] Labesgalaad
Weber
Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
Numérotation du verset
2Rg. 2,6
Et nunc retribuet vobis quidem5 Dominus misericordiam et veritatem, et6 ego reddam gratiam eo quod fecistis7 verbum istud.
5 vobis quidem]
inv. Weber
|
6 et] sed
praem. Weber
|
7 fecistis] feceritis
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 2,7
Confortentur manus vestre et estote filii fortitudinis, licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen unxit me8 domus Iuda in9 regem sibi.
8 unxit me]
inv. Weber
|
9 in]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 2,8
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth10 filium Saul
10 Isboseth]
scrips. hic et ubique
, Ysboseth
Rusch
, Hisboseth
Weber
et circumduxit eum per castra
Numérotation du verset
2Rg. 2,9
Regemque constituit super Galaad et super Gessuri
et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super universum Israel11.
11 universum Israel]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,10
Quadraginta annorum erat Isboseth12 filius Saul cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit. Sola autem domus Iuda sequebatur David.
12 Isboseth] Hisboseth
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,11
Et fuit numerus dierum
quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensium13.
13 mensium] mensuum
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,12
Egressusque est14 Abner filius Ner
14 est]
om. Weber
et pueri Isboseth15 filii Saul de Castris in Gabaon.
15 Isboseth] Hisboseth
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,13
Porro Ioab filius Sarive16 et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent e regione sederunt, hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
16 Sarive] Sarviae
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,14
Dixitque Abner ad Ioab : Surgant pueri
et ludant coram nobis. Et respondit Ioab : Surgant.
Numérotation du verset
2Rg. 2,15
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isboseth17 filii Saul et duodecim de pueris David.
17 Isboseth] Hisboseth
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,16
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
Numérotation du verset
2Rg. 2,17
Et ortum est bellum durum satis in die illa. Fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
Numérotation du verset
2Rg. 2,18
Erant autem ibi tres filii Sarive18 : Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit
18 Sarive] Sarviae
Weber
quasi unus ex
capreis que morantur in silvis.
Numérotation du verset
2Rg. 2,19
Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram obmittens persequi Abner.
Numérotation du verset
2Rg. 2,20
Respexit itaque Abner post tergum suum et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
Numérotation du verset
2Rg. 2,21
Dixitque19 Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentulis20
19 Dixitque] + ei
Weber
|
20 adolescentulis] adulescentibus
Weber
|
et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael obmittere quin urgueret eum.
Numérotation du verset
2Rg. 2,22
Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
Numérotation du verset
2Rg. 2,23
Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa
hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco. Omnesque qui transiebant per locum in quo occiderat21 Asael et mortuus erat, subsistebant.
21 occiderat] ceciderat
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,24
Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit, et venerunt usque ad collem Aqueductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon.
Numérotation du verset
2Rg. 2,25
Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius
Numérotation du verset
2Rg. 2,26
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait : Num usque ad internicionem tuus
mucro deseviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ?
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos.
Numérotation du verset
2Rg. 2,27
Et ait Ioab : Vivit Dominus si locutus fuisses
mane, recessisset populus persequens fratrem suum.
Numérotation du verset
2Rg. 2,28
Insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
Numérotation du verset
2Rg. 2,29
Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa, et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra.
Numérotation du verset
2Rg. 2,30
Porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asael22.
22 Asael] Asahele
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,31
Servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos et23 sexaginta qui et mortui sunt.
23 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 2,32
Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethleem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Rg. 2,1
marg.|
{q}
Igitur post hec]
Una est materia huius cap. Siquidem finito luctu super morte Saul, et Ionathe, cum adhuc esset David in terra Philistiim in Siceleg, quam ei concesserat rex ad manendum, consuluit Dominum, utrum {1.
244ra} ascenderet in aliquam civitatem Iuda, et accepto, quod sic, ascendit ipse cum uxoribus suis in Hebron, et sexcenti viri sui habitaverunt in oppidis Hebron. Et venerunt viri Iuda, et unxerunt David in regem super Tribum Iuda. Et hec est secunda unctio David. Primo enim unxerat eum Samuel in domo patris eius supra 1Rg. 16.c.
marg.|
{b}
Consuluit]
Non voluit David aliquid facere sine consilio, iuxta illud Sir. 32.d. Fili sine consilio, etc.
marg.|
{c}
Ascendam]
non ad manendum, sed ad regnandum.
marg.|
{d}
Super domum Iuda]
Et hic incipit, sicut dicunt, quarta etas non pro inchoatione regni Iudeorum, ut quidam volunt, quia sic inchoasset a Saule, sed pro innovatione promissionis olim facte patribus de regno Christiano per regnum David figurato. Unde Ps. 131. Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
marg.|
{e}
Et nuntiatum est]
etc. GLOSSA Hoc plenius scriptum est in Paralip. 1. lib. 10. cap.
marg.|
{f}
Misericordiam]
Quia plus retribuet, quam meruistis.
marg.|
{g}
Veritatem]
in quantum meruistis.
marg.|
{h}
Verbum istud]
id est rem huius verbi.
marg.|
{i}
Filii fortitudinis]
id est multum fortes, sicut patres vestri.
marg.|
{k}
Tamen me unxit]
quasi dicat, ero vobis loco Saulis.
marg.|
{l}
Tulit Isboseth]
GLOSSA In Hebreo dicitur. Traduxit eum in Manaim, quod interpretatur castra : Traduxit, scilicet ultra Iordanem, et in Manaim regem constituit. Est autem Manaim proprium nomen loci munitissimi. Sed contra, supra 1Rg. fin. dictum est, quod mortuo Saule, filii Israel reliquerunt civitates, et Philistiim habitabant in eis, quomodo ergo circumduxit eum ? Solutio. Loca, que non erant munita, reliquerunt filii Israel, qui et congregati sunt simul, ut sic fortiores essent, et per illas congregationes circumduxit eum.
marg.|
{n}
Super Israel universum]
excepta sola Tribu Iuda.
marg.|
{o}
Hebron]
civitas est in Tribu Iuda, que quondam vocabatur Arbee, id est Cariatharbe, Iosue 20.d. Cariath enim civitas interpretatur, Arbee quatuor, quasi civitas quatuor, quia in ea sepulti fuerunt quatuor Patriarche cum uxoribus suis, scilicet Adam, Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.|
{p}
Sarvie]
sororis David.
marg.|
{q}
In unum]
scilicet locum.
marg.|
{r}
E regione]
id est ex opposito.
marg.|
{s}
Et ludant]
oppugnando.
marg.|
{t}
Ceciderunt simul]
Hic videtur, quod quilibet suum comparem interfecit ex utraque parte. Sed IOSEPHUS vult, quod pueri David superstites occiderunt compares suos, ut dicit hic GLOSSA
marg.|
{u}
Abner]
principem exercitus Isboseth.
marg.|
{x}
Apprehende]
etc. quasi dicat, si vis experiri virtutem tuam accipe unum de iuvenibus istis, et cum eo luctare seorsum, et cum superaveris eum, tolle spolia eius, me autem desine persequi, per quod innuitur, quod Asael adolescens erat.
marg.|
{y}
Levare non potero]
etc. id est gratiam habere ante eum.
marg.|
{z}
Qui]
scilicet Asael.
prol.|
{a}
Audire]
id est exaudire.
marg.|
{b}
Aversa hasta]
id est versa ad eum. Sic exponit <Glossa> interlinearis que dicit Aversa, id est conversa.
marg.|
{c}
Aque ductus]
proprium nomen montis, in cuius summitate congregati sunt Abner, et filii Beniamin in cuneum unum.
marg.|
{d}
Tumuli unius]
GLOSSA id est eminentioris loci.
marg.|
{e}
Tuus mucro]
GLOSSA Hebreus non habet tuus.
marg.|
{f}
An ignoras]
etc. GLOSSA Una salus victis nullam sperare salutem. Item Lucanus. Vincitur haud gratis iugulo, qui provocat hostem, id est non gratis moritur, qui viriliter se defendit.
marg.|
{g}
Desperatio]
GLOSSA Cum desperatur, neglecta vita, certatur pro viribus.
marg.|
{b}
Venerunt ad castra]
in Manaim ultra Iordanem, ubi erat Isboseth.
marg.|
{c}
Decem, et novem viri, mortui]
in bello.
marg.|
{d}
Pervenerunt in Hebron]
ad David.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_2)
Notes :