Capitulum 22
Numérotation du verset
2Rg. 22,1
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum :
Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
Numérotation du verset
2Rg. 22,2
et ait : Dominus petra mea et robur meum et salvator meus.
Numérotation du verset
2Rg. 22,3
Deus Dominus1 fortis meus2 sperabo in eum, scutum meum et cornu salutis mee, elevator meus et refugium meum, salvator meus de iniquitate liberabis me.
1 Dominus]
om. Weber
|
2 fortis meus]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 22,4
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero,
Numérotation du verset
2Rg. 22,5
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentis3 Belial terruerunt me,
3 torrentis] torrentes
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,6
funes inferi circumdederunt me, prevenerunt me laquei mortis.
Numérotation du verset
2Rg. 22,7
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo. Et exaudiet de templo sancto4 suo
4 sancto]
om. Weber
vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
Numérotation du verset
2Rg. 22,8
Commota est et contremuit terra.
Fundamenta
montium
concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est eis5.
5 eis]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,9
Ascendit fumus de naribus eius
et ignis de ore eius voravit carbones succensi6 sunt ab eo.
6 succensi] incensi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,10
Et inclinavit celos
et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
Numérotation du verset
2Rg. 22,11
Et ascendit super cherubin
et volavit et lapsus est super pennas venti.
Numérotation du verset
2Rg. 22,12
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus celorum,
Numérotation du verset
2Rg. 22,13
pre fulgore in conspectu eius nubes7 succensi sunt carbones ignis.
7 nubes]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,14
Tonabit de celo8
8 celo] celis
Weber
Dominus et Excelsus dabit vocem suam.
Numérotation du verset
2Rg. 22,15
Misit sagittas
et dissipavit eos, fulgura9
9 fulgura] fulgur
Weber
et consumpsit eos.
Numérotation du verset
2Rg. 22,16
Et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
Numérotation du verset
2Rg. 22,17
Misit
de excelso
et assumpsit me
et10 extraxit me de aquis multis.
10 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,18
Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.
Numérotation du verset
2Rg. 22,19
Prevenit me in die afflictionis mee et factus est Dominus firmamentum meum.
Numérotation du verset
2Rg. 22,20
Et eduxit me in latitudinem,
liberavit me quia complacuit11 ei.
11 complacuit] placuit
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,21
Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi,
Numérotation du verset
2Rg. 22,22
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
Numérotation du verset
2Rg. 22,23
Omnia enim iudicia eius in conspectu meo et precepta eius non amovi a me.
Numérotation du verset
2Rg. 22,24
Et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea.
Numérotation du verset
2Rg. 22,25
Et restituet mihi Dominus12 secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
12 mihi Dominus]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,26
Cum sancto
sanctus eris et cum robusto perfectus.
Numérotation du verset
2Rg. 22,27
Et13 cum electo electus eris et cum perverso perverteris,
13 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,28
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis,
Numérotation du verset
2Rg. 22,29
quia tu lucerna mea, Domine, et tu14, Domine, illuminabis tenebras meas.
14 tu]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,30
In te enim curram accinctus. In Deo meo transiliam murum,
Numérotation du verset
2Rg. 22,31
Deus immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum, scutum est omnium sperantium in se.
Numérotation du verset
2Rg. 22,32
Quis est deus preter Dominum ? Et quis Deus15 fortis preter Deum nostrum ?
15 Deus]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,33
Deus qui accinxit16 me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
16 accinxit] accingit
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,34
Coequans pedes meos cervis
et super excelsa mea statuens me.
Numérotation du verset
2Rg. 22,35
Docens manus meas ad prelium et componens quasi arcum ereum brachia mea.
Numérotation du verset
2Rg. 22,36
Dedisti mihi clipeum salutis tue, et mansuetudo mea multiplicavit me.
Numérotation du verset
2Rg. 22,37
Dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei.
Numérotation du verset
2Rg. 22,38
Persequar inimicos meos
et conteram, et non revertar donec consumam eos.
Numérotation du verset
2Rg. 22,39
Consumam eos et confringam ut non consurgant, cadent sub pedibus meis.
Numérotation du verset
2Rg. 22,40
Accinxisti me fortitudine ad prelium, incurvasti17 resistentes mihi subtus18 me.
17 incurvasti] incurvabis
Weber
|
18 subtus] sub
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 22,41
Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me et disperdam eos.
Numérotation du verset
2Rg. 22,42
Clamabunt et non erit qui salvet, ad Dominum et non exaudiet eos.
Numérotation du verset
2Rg. 22,43
Delebo eos ut pulverem terre, quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam19.
19 confringam] conpingam
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 22,44
Salvabis me a contradictionibus populi mei
custodies in caput gentium, populus quem ignoro serviet mihi,
Numérotation du verset
2Rg. 22,45
filii alieni resistent mihi,
auditu auris obedient mihi.
Numérotation du verset
2Rg. 22,46
Filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis.
Numérotation du verset
2Rg. 22,47
Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis mee.
Numérotation du verset
2Rg. 22,48
Deus qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
Numérotation du verset
2Rg. 22,49
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo
liberabis me.
Numérotation du verset
2Rg. 22,50
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo.
Numérotation du verset
2Rg. 22,51
Magnificans20 salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo
20 magnificans] magnificanti
Weber
David et semini
eius usque21 in sempiternum.
21 usque]
om. Weber
Capitulum 22
Numérotation du verset
2Rg. 22,1
marg.|
{b}
Locutus est autem David]
In hoc capite gratias refert David Domino, quia de manibus omnium inimicorum liberavit eum. Et est anticipatio, quia multe tribulationes adhuc restabant ei. Sed mystice refertur hoc ad illum statum Ecclesie, in quo plene liberabitur ab omni persecutione. Et querit Isidorus, cum multos Psalmos scripserit David de eventibus, qui continentur in hoc libro, quare iste solus hic ponatur in hoc libro. Dicit enim Isidorus, solus decimusseptimus Psalmus in libro Regum reperitur. Sed hoc est, ut dicit Isidorus, quia significat illud regnum, in quo nullum habebimus adversarium. David autem significat Christum, qui de semine eius secundum carnem natus est, qui in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc multas persecutiones patietur. Unde Act. 9. Saule, Saule, quid me persequeris. Eripietur autem omnino Ecclesia a persecutionibus, cum novissima inimica omnium destruetur mors, ut dicitur 1Cor. 15.d. Nec potest Psalmus iste convenire uni persone. Nam primo agit David gratias, quia de gravi periculo divina pietate liberatus est, ubi ait : Dominus petra mea. Secundo, loquitur ipsa Ecclesia, que ante adventum Christi innumeras pertulit calamitates, ibi : Circumdederunt me contritiones mortis, etc. Postea Dominus misertus Ecclesie, medicinam sancte incarnationis indulsit, et Baptismi beneficio Christianum populum de orbis universitate collegit, ubi dicitur ; Deus, qui accinxit me, etc. Tertio loquitur salvator ipse, ubi pulcherrimis allusionibus describitur virtus eius ibi : Vivit Dominus, etc. Quarto loquitur Ecclesia, et cum magna exultatione concessa munera deitatis laudat, ibi : Propterea confitebor, etc. Dicit ergo.
marg.|
{e}
Dominus petra mea]
In Ps. 17. secundum nostram translationem, ita dicitur : Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. Cuius titulum sumpsit Esdras ex verbis hic positis, scilicet : In die, qua liberavit eum Dominus. IOSEPHUS dicit hic, quod cum David pace altissima frueretur, cantica composuit, et hymnos alios trimetros, alios hexametros, diversa faciens organa, in quibus Levite per Sabbata, et alias festivitates hymnos dicerent. Et ponit Ioseph. differentiam inter nablum, et psalterium. Psalterium dicit canoram citharam, decem chordis coaptatam, que cum plectro percutitur. Nablum vero 10. sonos habens digitis tangitur.
marg.|
{c}
Carminis huius]
quod sequitur.
marg.|
{d}
Liberavit eum Dominus]
GLOSSA Anticipatio est.
marg.|
{e}
Petra mea]
id est fortitudo, id est a qua habeo fortitudinem, et robur, id est duplicem fortitudinem, interiorem, et exteriorem. Vel ad mala sustinenda, et bona agenda.
marg.|
{f}
Fortis meus]
id est mihi, vel per quem ego sum fortis.
[Et ideo]
Sperabo in eum.
marg.|
{g}
Scutum]
id est defensio.
marg.|
{h}
Cornu]
id est firma celsitudo. Unde : Et erexit cornu salutis nobis. Hoc est, Christus, durior carne, mollior osse, minor Deo, sed maior homine, id est.
marg.|
{i}
Refugium meum]
id est ad quem refugi.
marg.|
{k}
De iniquitate]
et de pena pro iniquitate.
marg.|
{l}
Laudabilem]
id est dignum omni laude.
marg.|
{m}
Invocabo]
Intus mente vocabo.
marg.|
{n}
Quia circumdederunt]
Secunda pars ubi in persona iustorum, {1.
258vb} qui fuerunt ante adventum Christi, agit Propheta David de cladibus humani generis, et quomodo Deus mysterio incarnationis liberavit, et in baptismo Christianos de toto orbe collegit. Et attende regulam virtutis capitis, et corporis, id est Christi, et Ecclesie. Quasi enim una persona est, caput, et corpus, ideo voce una sepe utitur caput, et corpus, licet ea, que dicuntur, ad diversos referantur. Quedam enim soli capiti conveniunt, quedam soli corpori, quedam capiti, et corpori simul.
marg.|
Item que corpori conveniunt, quedam membris preteritis, quedam presentibus, quedam futuris, quedam perfectis, quedam etiam ipsi David, et in tanta diversitate una vox est, et quasi una persona videtur loqui, ut sicut duo sunt in carne una sponsus, et sponsa, ita sint, et in voce una.
marg.|
{o}
Contritiones mortis]
id est pene multe.
marg.|
{p}
Torrentes Belial]
id est culpe, vel graves tentationes diaboli. Hoc est, quod dicit Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Ecce contritiones mortis. Et terrores tui militant contra me. Ecce torrentes Belial. Psalmo 87. In me transierunt ire tue, et terrores, etc.
marg.|
{q}
Funes]
id est obligationes pene gravissime, vel peccata mortalia, que trahunt ad infernum.
marg.|
{r}
Laquei]
id est originale peccatum, pro quo ligatur homo ad
[mortis necessitatem]
marg.|
{s}
In tribulatione]
presenti.
marg.|
{t}
Meum]
non alienum.
marg.|
{u}
Clamabo]
clamore cordis, quia est amor. Non enim clamor vocis, sed amor clamat in aure Dei. Sic clamavit Susanna tacens. Dn. 13. Sic clamavit Moyses ad mare, nihil dicens, Ex. 13.d.
marg.|
{x}
De templo]
id est de celo, vel de filio. Unde Io. 2.d. Solvite templum, id est solvetis, etc.
marg.|
{y}
Commota]
quoad animam.
marg.|
{k}
Contremuit]
quoad corpus. {a}
Terra]
peccatores.
marg.|
{b}
Fundamenta montium]
GLOSSA Spes superborum.
marg.|
{c}
Quoniam iratus]
etc. GLOSSA Recognoverunt iram Dei.
marg.|
{d}
Fumus]
GLOSSA Compunctio penitentium.
marg.|
{e}
De naribus]
Per nares attrahimus, et emittimus spiritum. Hec est gratia, que attrahit hominem ad Deum, ut vivat in eo, et emittit, ut proficiat merito. Vel nares sunt illi, qui fragrantiam paradisi iugiter sentiunt, et odorem, et fetorem inferni. Tales fumum compunctionis emittunt, sed sensum istum aufert odor temporalium, quem odorantes homines avertunt se a spirituali odore, ut nihil de odore paradisi, nihil de fetore sentiant. Et ideo nec hunc timent, nec illum desiderant. Quod signanter figuratur Ez. 8.f. ubi legitur, quod Ezechiel vidit vigintiquinque viros, dorsum habentes ad templum Domini, versi ad Orientem, et applicantes ramum ad nares.
marg.|
{f}
Ignis]
De quo Dt. 4.d. Ignis consumens Deus noster.
marg.|
{g}
Vorabit]
Peccata.
marg.|
{h}
Carbones]
qui denigrati fuerant, et mortui pro peccato.
marg.|
{i}
Succensi]
quia postea facti sunt vivi per gratiam, et inflammati Spiritu sancto.
marg.|
{k}
Et inclinavit celos]
GLOSSA Apostolos adventus sui nuntios misit.
marg.|
{l}
Et descendit]
GLOSSA id est formam servi suscepit.
marg.|
{m}
Et ascendit]
Plenitudinem scientie, quia nullus potest attingere ad scientiam eius. Unde Ps. 138. Mirabilis facta est scientia tua, etc. Eccles. 7.c. Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me.
marg.|
{n}
Super pennas]
GLOSSA scientiam Sanctorum.
marg.|
{o}
Tenebras]
id est scripturas obscuras. Vel tenebras, id est incarnationis mysterium, quod obscurum est, et profundum.
marg.|
{p}
Posuit]
id est fecit sibi secretum habitaculum. Sol enim in nube latuit, id est deitas in carne. Unde Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus.
Numérotation du verset
2Rg. 22,mystice
marg.|
Mystice. Cribravit Dominus aquas, id est a Scripturis sacris omnem immunditiam separavit, sicut cribro separatur furfur a farina. Eccl. 27.a. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic Aporia hominis in cogitatu illius. Amos ult. c. Ecce mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet ex eo lapillus super terram. Lc. 22.c. Simon, Ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
marg.|
{b}
De nubibus]
ad litteram, vel mystice de Apostolis, et Prophetis, qui sunt nubes celi, quia pluunt doctrinis, coruscant miraculis, tonant minis.
marg.|
{c}
Pre fulgore]
qui erit in iudicio, vel est modo, sed non apparet omnibus.
marg.|
{d}
Carbones]
id est corda hominum.
marg.|
{e}
De celo]
id est Apostolis. Is. 40.e. Qui extendit velut nihilum celos, et expandit eos, sicut tabernaculum ad inhabitandum.
marg.|
{g}
Sagittas]
GLOSSA Evangelicas.
marg.|
{g}
Eos]
id est peccatores.
marg.|
{h}
Fulgura]
id est miracula.
marg.|
{i}
Effusiones]
id est abundantia predicationis, que sale discretionis debet saliri, ut sit salsa, sicut aqua maris. Unde Is. 11.b. Repleta est terra scientia Domini sicut aqua, etc.
marg.|
{i}
Fundamenta]
GLOSSA id est manifesta est fides Ecclesie.
marg.|
{k}
Ab increpatione]
id est terrore.
marg.|
{l}
Ab inspiratione]
id est blandimento.
marg.|
{m}
Misit]
filium suum. Et nota quod usque huc egit de adventu Domini : Hic agit de temporibus Christianis ex persona presentis Ecclesie, non mutata voce, quasi hoc totum factum sit.
marg.|
{n}
Assumpsit me]
id est naturam meam.
marg.|
{o}
Extraxit me]
id est Ecclesiam meam.
marg.|
{p}
De aquis multis]
id est de tribulationibus multis. Apc. 7.d. Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni.
marg.|
{q}
Ab inimico]
id est diabolo. Iob. 41.d. Non est potestas super terram, id est in homine, que comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret.
marg.|
{r}
Ab his]
id est ab exterioribus inimicis, a quibus per me non possem liberari.
marg.|
{s}
Quoniam]
Dominus, scilicet succurrendo gratia sua, non meritis meis. Alia littera, prevenerunt me, scilicet inimici mei, id est prevaluerunt mihi. Vel prevenerunt, id est priores mihi nocuerunt.
marg.|
{u}
Firmamentum]
Alia littera, protector, contra miserias, scilicet et voluptates.
marg.|
{x}
In latitudinem]
id est in caritatem, que latior est Oceano. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, descendit a celo usque ad terram, extenditur ad dexteram, et ad sinistram, id est ad amicos, et inimicos. Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros.
marg.|
{y}
Quia placui ei]
Alia littera, quoniam voluit me, id est antequam ego eum vellem, id est gratis me elegit, et convenit hoc tam David, quam Ecclesie.
marg.|
{z}
Retribuet]
etc. quasi dicat Hec omnia gratia dedit, scilicet fidem, et caritatem.
[Retribuet mihi]
hic etiam in presenti secundum iustitiam bone voluntatis, et secundum innocentiam bone operationis, quasi dicat qui dedit fidem, et caritatem, retribuet voluntatem, et operationem ex his venientes, id est remunerabit pro his.
prol.|
{a}
Vias]
universe vie Domini misericordia, et veritas.
marg.|
{b}
A Deo meo]
recedendo, quasi dicat bona feci, et mala declinavi. Et subdit rationem.
marg.|
{d}
Omnia enim]
Alia littera, iudicia, id est iusta flagella, ut facit ille, qui deficit in flagellis. De quibus Ps. 139. In miseriis non subsistent, quibus dicit Apostolus. Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum enim, etc.
marg.|
{e}
Ero perfectus]
omni genere perfectionis, secundum quod de Ecclesia legitur. Quia quidam sunt {1.
259rb} perfecti hac perfectione, quidam alia. Secundum quod de David legitur, expone perfectus, perfectione sufficientie.
marg.|
{f}
Et restituet]
etc. Idem supra dictum est : Sed ibi intelligitur de remuneratione presenti, ubi merito fidei, et caritatis, et operum dat Dominus perseverantiam : Hic vero intelligitur de remuneratione futura, que erit in gloria, que redditur soli perseverantie. Unde 1Cor. 9.d. Omnes, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus, id est perseverantia, accipit bravium. Mt. 10.c. Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit.
marg.|
{g}
In conspectu oculorum]
munditiam dico, factam in conspectu oculorum suorum, non hominum, quod faciunt, qui coram mundo lavant manus suas cum Pilato, quibus dicitur Mt. 6.a. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
marg.|
{h}
Cum sancto sanctus eris]
Dixerat sibi retribui secundum iustitiam suam : Nunc autem ostendit, quomodo iustitia habeatur, ut videatur gratia cum libero arbitrio, et sit conversio ad Dominum quasi cum gratiarum actione, quasi dicat etsi dixi : Retribuet mihi Dominus, secundum iustitiam meam, tamen,
marg.|
{o} tu Domine, tu sanctus eris cum sancto, id est adiuvas sanctum cum sanctitate, ut sit, et permaneat sanctus. Tu sanctus natura, sanctificas alios gratia.
marg.|
{i}
Et cum innocente innocens eris]
id est adiuvas innocentem, ut sit, et permaneat innocens, quia innocens es.
marg.|
{i}
Et cum electo]
id est ab eo, quem prius eligis, postea eligeris. Io. 15.c. Non vos me elegistis, supple priores, sed ego elegi vos. Item 1Io. 4.b. Non quasi nos dilexerimus eum, sed quia ipse prior dilexit nos.
marg.|
{k}
Et cum]
etc. id est perversum pervertis, id est perverti permittis. Amos 3.b. Non est malum in civitate, quod non fecerit Dominus. Et nota duo iudicia Dei, scilicet occultum, et manifestum. Occultum nunc agitur, manifestum ventilabitur in futuro. Dupliciter enim retribuit Dominus bonis, et malis. Hic enim retribuit, ut qui iustus est, iustificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apc. fin. c. Unde hic dicit : Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris, in futuro vero retribuet omnibus manifeste, bonis gloriam eternam, malis penam eternam, quando dicet. Venite, benedicti, et ite maledicti. Mt. 25.c.
marg.|
{l}
Et populum]
quasi dicat Ita hic facis bonis, et malis, et in futuro populum pauperem, paupertate spiritus, salvum facies. Et ideo,
marg.|
{o} Domine, cum perverso perverteris, id est quia non faves ei, perversus videris ei.
marg.|
{m}
Excelsos]
id est illos, qui in corde superbiunt, ubi oculi Domini viderunt. quasi dicat non solum superbos exterius, sed etiam superbos interius humiliabis, deiiciendo in infernum.
marg.|
{n}
Quia]
Hec omnia possunt dici in persona Christi, et Ecclesie, vel etiam Prophete. Supra dixerat David, et Ecclesia, vel Christus, quod Deus sanctificat sanctos, hic predicatur, ut illuminet alios, qui sunt adhuc in tenebris. Et loquitur ad Deum patrem sic. O Domine pater, quia tu es lucerna mea, id est meorum Apostolorum, et aliorum Predicatorum, qui fuerunt lucerna, in quibus fuit lux in testa, id est cognitio veritatis, quia illuminati illuminaverunt alios, quia inquam tu es lucerna eorum, id est quia tu illuminas istos, qui sunt lucerna.
marg.|
{o}
Illuminabis]
id est illumina eos, qui sunt adhuc in tenebris peccatorum, et ignorantie, dans eis fidem, et vitam.
marg.|
{p}
In te]
existens, scilicet vel per te, vel per me.
marg.|
{q}
Curram]
ad te.
marg.|
{r}
Accinctus]
virtute. Nota fugiendum est a Deo iusto ad Deum misericordem, a Deo irato ad Deum pacatum. Quidam monachus satis bene ostendit, quomodo currendum sit ad Deum, qui spoliavit se, et accinxit se nudum, et cepit currere dicens : Sic decet currere monachum ad Deum. Unde Is. 20.a. Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis, et fecit sic, vadens nudus, et discalceatus.
marg.|
{s}
Murum]
peccatorum, qui est inter Deum, et hominem.
marg.|
{1.259va} Unde Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum. Simile Ier. 5.f. Iniquitates vestre declinaverunt, etc.
Numérotation du verset
2Rg. 22,31
marg.|
{a}
Deus immaculata]
Deus ponitur hic, ut sequens relatio habeat locum, quasi dicat, Deus meus eripiet me, cuius via est immaculata, id est opera sancta, et iusta. Vel per se est via immaculata, qua itur ad celum, iuxta illud Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. Vel via eius in Virginem immaculata fuit, id est virgo sancta, et immaculata fuit ante partum, et in partu, et post partum. Unde Ez. 44.a. Porta hec clausa erit, et non aperietur, et vir non intrabit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa Principi, et Princeps ipse sedebit in ea.
marg.|
{b}
Eloquium Domini]
id est Christi.
marg.|
{c}
Igne]
Spiritus sancti.
marg.|
{d}
Examinatum est]
id est quicquid dixit, igne Spiritus sancti examinatum fuit, id est utile, et honestum, quia sapiens quicquid dicit, prius apud se diiudicat. Vel eloquium Domini, id est illi qui ferunt per mundum eloquium Christi, sunt igne tribulationis examinati. Unde Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
marg.|
{e}
Scutum]
eloquium Domini. Vel ipse Dominus est scutum, id est protector, sicut dicit alia littera.
marg.|
{f}
Quis est]
etc. quasi dicat. Deus faciet hec, et vere faciet, quia quis est Deus ? quasi dicat, nullus alius Deus est, qui possit hoc facere, nisi Deus noster.
marg.|
{g}
Deus, qui]
etc. Tertia pars, ubi virtus eius describitur. Supra enim commendavit Ecclesia Christum per omnia dicens : quod protector est, et adiutor. Nunc specialiter docet qualiter, et quibus sit adiutor, et protector, dicens Deus, qui accinxit, etc. quasi dicat, bene dixi, Deus meus, ipse enim est Deus, qui accinxit me, a simili pugnaturi, qui ab omnibus se abstinet. Accinxit dico, fortitudine ad mala toleranda, et ardua aggredienda, et loquitur Ecclesia.
marg.|
{h}
Complanavit]
id est planam fecit sine offendiculo peccati.
marg.|
{i}
Viam meam]
qua ad illum vado. Fides via est, qua Deus venit ad nos, caritas via est, qua nos imus ad Deum.
marg.|
{k}
Pedes]
id est affectus.
marg.|
{l}
Cervis]
id est viris spiritualibus, qui transiliunt spinosa avaritie, lutosa luxurie, elationem superbie, et sic effugiunt retia venatoris, id est diaboli, qui venatur nos ad mortem.
marg.|
{m}
Docens manus]
contra carnem, contra mundum, contra diabolum, qui impugnant me, dicit Ecclesia. Caro per voluptatem, mundus per vanitatem, diabolus per iniquitatem. Nam ut dicit Iob. 1.c. Chaldei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos Iob, et tulerunt eos. Et nota quod dicit : Docens manus meas, non alienas. Item manus, non linguam.
marg.|
{n}
Et componens]
etc. id est fortitudinem operandi dedit mihi infatigabilem, sicut arcus ereus infatigabilis est.
marg.|
{o}
Dedisti mihi]
etc. id est protexisti me ad salutem, quia non sufficiunt predicta, nisi adsit protectio tua. Vel dedisti mihi clypeum, id est Crucem Christi, que protegit contra demones. Et dicitur Crux clypeus, quia in clypeo est lignum, et pellis extensa. Et in cruce fuit ipsum lignum Crucis, et humanitas Christi desuper extensa. Hic est clypeus, de quo dicitur Iosue 8.d. Dixit Dominus ad Iosue, id est pater ad filium. Leva clypeum, qui in manu tua est, id est carnem, et Crucem, que in potestate tua est. Io. 10.d. Potestatem habeo, etc. Contra urbem Hai, id est diaboli.
marg.|
{p}
Mansuetudo]
id est merito patientie, sive mansuetudinis multiplicata, sive numero, et merito.
marg.|
{q}
Dilatasti]
id est latam fecisti caritatem meam, hilariter operantem, etiam de his, que sunt subtus me, temporalibus.
marg.|
{r}
Subtus me]
infideles dicit Christus, vel vitia secundum quod est vox Ecclesie, vel electorum.
marg.|
{s}
Tali mei]
id est itinera, vel signa, que imitaturis relinquis.
marg.|
{u}
Et conteram]
illos, non illi me. Alterum enim necesse est, aut quod illi conterant, aut conterantur. Et beatus, qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram, id est ad Christum. Unde clamat Ecclesia Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, que demoliuntur vineas.
marg.|
{x}
Donec]
penitus ad nihilum, ut non obstrepant.
marg.|
{x}
Consumam]
igne sancti amoris.
marg.|
{y}
Confringam]
clava timoris.
marg.|
{z}
Ut non]
etc. in consensum, aut opus.
marg.|
{a} {a}
Cadent]
etc. id est illis preponam amores, quibus itur in eternitatem. Amor enim eternorum extinguit in nobis amorem carnalium desideriorum, ut dicit GLOSSA quasi dicat, per amorem vincam amorem, amore Christi vincam amorem mundi.
marg.|
{b}
Accinxisti me]
id est fluentia desideria carnis, virtute strinxisti in me, ne in pugna prepediter.
marg.|
{c}
Resistentes]
scilicet motus carnales, vel demones.
marg.|
{d}
Inimicos]
id est vitia, vel demones, vel tyrannos.
marg.|
{e}
Dedisti mihi]
quasi dicat, fecisti, ut me sequerentur, quia multi, qui fuerunt hostes Ecclesie postea secuti sunt eam, ut Paulus.
marg.|
{e}
Odientes]
id est demones.
marg.|
{f}
Disperdam]
per universum orbem, ubi id est in qua dispersione clamabunt ad Deos suos.
marg.|
{g}
Ad Dominum]
supple postea clamabunt.
marg.|
{h}
Et non exaudiet]
id est non iudicabit eos dignos exaudiri, quasi dicat, Alius non potest salvare, et tu non vis, quia non recedunt a malitia sua.
marg.|
{i}
Delebo eos]
quasi dicat, non solum dispergam, sed etiam dispersos comminuam, ut pulverem terre, ut sint leves, et steriles, et cedant omni vento doctrine, et suggestionis, et loquitur hic Christus. Et ita factum est, quia Iudei aridi facti sunt imbre misericordie Dei.
marg.|
{k}
Comminuam eos]
luxuriantes, et lubricos per latas vias, que ducunt ad mortem.
marg.|
{l}
Compingam]
id est simul in inferno proiiciam. Unde Is. 24.d. Visitabit Dominus super malitiam celi in excelso, et super reges terre, qui sunt super terram, et congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et includentur ibi in carcere.
marg.|
{m}
Salvabis]
adhuc loquitur Christus.
marg.|
{n}
Populi]
id est Iudeorum, de quibus Christus secundum carnem est, qui dixerunt. Si dimittimus eum sic, totus mundus ibit post eum. Io. 11.f.
marg.|
{o}
In caput]
id est ut sim caput gentium, et sic est.
marg.|
{p}
Quem ignoro]
id est quasi ignotum non visitavi lege, aut Prophetis, aut corporali presentia.
marg.|
{q}
Filii alieni]
GLOSSA Iudei ex patre diabolo nati.
marg.|
{r}
Resistent]
Quidam libri habent, non resistent, et tunc debet exponi de gentibus. Quidam habent, resistent, et tunc debet exponi de Iudeis, et sic legitur Int.
marg.|
{s}
Auris]
interioris.
marg.|
{t}
Filii alieni]
quasi dicat populus gentium obedivit mihi. Sed filii alieni, id est Iudei, de quibus dicit Dominus per Is. 1.a. Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, eundo post concupiscentias suas,
marg.|
{u}
Contrahentur]
id est in inferno tabescent, ubi omnis iniquitas oppilabit os suum.
marg.|
{x}
Vivit Dominus]
Quarta pars, ubi Ecclesia summatim munera Dei laudat, quasi dicat, predicta fecit Dominus : Unde patet, quod vivit Dominus in se vivens per naturam, vivificat per gratiam.
marg.|
{y}
Benedictus]
a se, qui omnia benedicit, id est laudatus sit.
marg.|
{z}
Deus meus]
non alieni dii.
prol.|
{a}
Et exaltabitur]
id est det mihi salutem in excelso, non in imo, id est celestem non terrenam, eternam, non temporalem, spiritualem, non corporalem.
marg.|
{b}
Vindictas mihi]
in die iudicii, cum redditur malis iuxta merita sua. Vel vindictas subdendo mihi populos. Unde quasi exponendo subiicit.
marg.|
{c}
Et deiecisti populos sub me]
Hec est pia vindicta, cum rebellis subditur.
marg.|
{d}
Educis me liberando]
vel patientiam conferendo, vel victoriam concedendo.
marg.|
{e}
Ab inimicis meis]
spiritualibus, vel corporalibus.
marg.|
{1.
260ra} {a}
A resistentibus]
quasi dicat, quanto illi magis insurgunt in me, tanto amplius exaltabis me.
marg.|
{b}
A viro iniquo]
id est diabolo. Diabolus dicitur vir, vel homo, quia hominem deicit. Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit.
marg.|
{c}
Liberabis me]
id est Ecclesiam meam dicit Christus ; vel ipsa Ecclesia loquitur, ut supra.
marg.|
{d}
Propterea]
id est propter illa, que predicta sunt superius.
marg.|
{e}
Confitebor]
laudes, et peccata.
marg.|
{f}
In gentibus]
quia gentes converse confitebuntur laudes, et peccata sua tibi.
marg.|
{g}
Nomini tuo]
id est ad honorem nominis tui. Honor nominis est, ut predicetur, ut omnibus innotescat : Ideo dicit Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum.
marg.|
{h}
Magnificantis]
quasi dicat, Cantabo nomini tuo : et quasi quis quereret, cuius nomini cantabis ? Et ipsa respondet : Nomini magnificantis, id est illius, qui magnificat salutes, etc. Aliqui habent, magnificans, et hec est verior littera, et continuatur ibi : Exaltabitur Deus fortis, Deus, dico magnificans salutes, id est mirabiles faciens.
marg.|
{i}
Regis eius]
id est Christi.
marg.|
{k}
Christo suo]
id est ipsi liberatori, qui vicit mundum manu forti, faciet Deus pater misericordias, id est corpori eius, quod est Ecclesia. Col. 1.d. Unde sequitur.
marg.|
{l}
Et semini eius]
Et, hic ponitur pro, id est semini, id est electis Ecclesie, vel utrique, id est capiti, et corpori facit Deus pater misericordias, in gloriam assumendo, a miseris liberando.
marg.|
{m}
Usque in]
id est sine fine.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_22)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_22)
Notes :