Capitulum 11
Numérotation du verset
3Rg. 11,1
Rex autem Salomon
adamavit1 mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas2 Idumeas et Sidonias et Etheas3
1 adamavit] amavit
Weber
|
2 Ammonitidas] Ammanitidas
Weber
|
3 Etheas] Chettheas
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 11,2
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel : Non ingredimini4
4 ingrediemini
Weber
ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras. Certissime5 enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
5 Certissime] certissimo
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,3
Fueruntque ei uxores quasi regine septingente, et concubine trecente et averterunt mulieres cor eius.
Numérotation du verset
3Rg. 11,4
Cumque iam esse6 senex,
6 esse] esset
Weber
depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.
Numérotation du verset
3Rg. 11,5
Sed colebat Salomon Astharthen7
7 Astharthen
Weber
] Asterthen
Rusch
deam Sidoniorum et Chamos deam Moabitarum et8 Moloch idolum Ammonitarum9
8 et Chamos…et]
om. Weber
|
9 Ammonitarum] Ammanitarum Wber
|
Numérotation du verset
3Rg. 11,6
Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David10 pater eius.
10 David]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,7
Tunc edificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon.
Numérotation du verset
3Rg. 11,8
Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis que adolebant thura et immolabant diis suis.
Numérotation du verset
3Rg. 11,9
Igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel qui apparuerat ei secundo,
Numérotation du verset
3Rg. 11,10
et preceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos et non custodivit que mandavit Dominus ei.
Numérotation du verset
3Rg. 11,11
Dixit itaque Dominus Salomoni :
Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et precepta mea que mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
Numérotation du verset
3Rg. 11,12
Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud,
Numérotation du verset
3Rg. 11,13
nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo
filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi.
Numérotation du verset
3Rg. 11,14
Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom.
Numérotation du verset
3Rg. 11,15
Cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militie ad sepeliendum11 eos qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumea.
11 sepeliendum] sepeliendos
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,16
Sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumea.
Numérotation du verset
3Rg. 11,17
Fugit Adad ipse et viri Idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Egyptum. Erat autem Adad puer parvulus.
Numérotation du verset
3Rg. 11,18
Cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Egyptum ad pharaonem regem Egypti. Qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
Numérotation du verset
3Rg. 11,19
Et invenit Adad gratiam coram pharaone12 valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris sue germanam Tafnes regine.
12 Pharaone] Pharao
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,20
Genuitque ei soror Tafnes Genebath filium, et nutrivit eum Tafnes in domo pharaonis. Eratque Genebath habitans apud pharaonem cum filiis eius.
Numérotation du verset
3Rg. 11,21
Cumque audisset Adad in Egypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militie dixit pharaoni : Dimitte me ut vadam in terram meam.
Numérotation du verset
3Rg. 11,22
Dixitque ei pharao : Qua enim re apud me indiges ut queras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla. Sed obsecro ut dimittas me.
Numérotation du verset
3Rg. 11,23
Suscitavit ei quoque13 Deus adversarium Razon filium Eliadan14 qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum.
13 ei quoque]
inv. Weber
|
14 Eliadan] Heliada
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 11,24
Et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David, abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco.
Numérotation du verset
3Rg. 11,25
Eratque adversarius Israel cunctis diebus Salomonis. Et hoc est malum Adad et odium contra Israel regnavitque in Syria.
Numérotation du verset
3Rg. 11,26
Ieroboam quoque filius Nabath Ephrateus de Sareda servus Salomonis15 cuius mater erat nomine Serva16 mulier vidua, levavit manum contra regem.
15 servus Salomonis – cuius… vidua]
inv. Weber
|
16 Serva] Sarva
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 11,27
Et hec est17 causa rebellionis adversus eum, quia Salomon Mello edificavit18 et coequavit voraginem civitatis
17 est]
om. Weber
|
18 Mello edificavit]
inv. Weber
|
David patris sui.
Numérotation du verset
3Rg. 11,28
Erat autem Ieroboam vir fortis et potens.
Vidensque Salomon adolescentem bone indolis et industrium, constituerat19 prefectum super tributa universe domus Ioseph.
19 constituerat] + eum
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,29
Factum est igitur in tempore illo ut Ieroboam egrederetur
de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro.
Numérotation du verset
3Rg. 11,30
Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat, scidit in duodecim partes
Numérotation du verset
3Rg. 11,31
et ait ad Ieroboam : Tolle tibi decem scissuras.
Hec enim dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset
3Rg. 11,32
Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel,
Numérotation du verset
3Rg. 11,33
eo quod dereliquerit20 me et adoraverint Asterthen21 deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Moloch22 deum filiorum Ammon, et non ambulaverint in viis meis ut faceret23 iustitiam coram me et precepta mea et iudicia sicut David pater eius.
20 dereliquerit] dereliquerint
Weber
|
21 Asterthen] Astharoth
Weber
|
22 Moloch] Melchom
Weber
|
23 faceret] facerent
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 11,34
Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vite sue propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et precepta mea.
Numérotation du verset
3Rg. 11,35
Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem tribus.
Numérotation du verset
3Rg. 11,36
Filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Numérotation du verset
3Rg. 11,37
Te autem assumam et regnabis super omnia que desiderat anima tua, erisque rex super Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 11,38
Si ergo24 audieris omnia que precepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et precepta mea sicut fecit David servus meus, ero tecum et edificabo tibi domum fidelem, quomodo edificavi David et tradam tibi Israel,
24 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,39
et affligam semen David super hoc. Verumtamen non cunctis diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 11,40
Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam
qui surrexit et aufugit in Egyptum ad Sesac25 regem Egypti et fuit in Egypto usque ad mortem Salomonis.
25 Sesac] Susac
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 11,41
Reliquum autem verborum Salomonis et omnia que fecit et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis.
Numérotation du verset
3Rg. 11,42
Dies autem quos regnavit Salomon
in Hierusalem super omnem Israel quadraginta anni sunt.
Numérotation du verset
3Rg. 11,43
Dormivitque Salomon cum patribus suis, sepultusque26 est in civitate David patris sui. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
26 sepultusque] et sepultus
Weber
Capitulum 11
Numérotation du verset
3Rg. 11,1
marg.|
{s}
Rex autem Salomon]
In hoc capitulo agitur de tribus adversariis Salomonis. Notandum igitur est, quod Salomon in senectute sua infatuatus, adamavit mulieres alienigenas contra legem, que prohibet hoc Dt. 7.a. Et posuit maculam in gloria sua, sicut dicitur Eccl. 47.c. et schisma in genere suo. Habuit autem uxores septingentas, et concubinas trecentas, que averterunt cor eius a Deo, et secutus est Deos alienos : Et edificavit in excelsis circa Hierusalem tria fana : Unum Astaroth, Dee Sidoniorum, que dicitur Iuno. Secundum Chamos, idolo Moabitarum. Tertium Moloch, idolo Ammonitarum. Hoc fanum posuit in monte Oliveti, contra templum, quod valde displicuit Deo, unde postea locus ille, dictus est locus offensionis : Propter hoc suscitavit ei Dominus tres adversarios. Primo Adad Idumeum, de {1.275va}
Δ semine regio, qui tempore illo, quo Ioab delevit Idumeos. 2Rg. 8. Adhuc puer fugit in Egyptum : Cui Rex Egypti dedit in uxorem, sororem uxoris sue, que peperit ei filium. Et cum audisset Adad, David, et Ioab mortuos, et Salomonem infatuatum, egressus de Egypto, infestabat Israel. Secundus adversarius fuit Razon, princeps latronum in Damasco. Tertius Ieroboam filius Nabath, de Sareda, servus Salomonis. Qui hoc modo levavit manum suam contra Salomonem. Salomon, ut dictum est, edificavit Mello, et videns ipsum Ieroboam bone indolis, constituit eum prefectum operis, et super vectigalia domus Ioseph. Quodam die cum egrederetur Ieroboam de Hierusalem, invenit eum Ahias Propheta, opertus pallio novo, quod scidit in duodecim partes, et dedit ei decem partes, dicens. Hec dicit Dominus. Dabo tibi decem Tribus, et eris Rex super Israel. Quo audito Ieroboam intumuit, et suadebat populo, ut recederet a Salomone, quam ob rem voluit eum Salomon interficere, sed ipse fugit in Egyptum, ad Susac regem Egypti, et fuit ibi usque ad mortem Salomonis, sicut dicitur infra, sequenti cap.
marg.|
{a}
Adamavit]
GLOSSA Rabani Salomonem vehementer arguit Scriptura, nihilque de penitentia eius, vel indulgentia Dei commemorat. Forte dicat quis, mulieres alienigenas significare Ecclesias de gentibus. Posset hoc fortasse intelligi, si ille propter Salomonem desererent Deos suos. Cum vero ipse propter eas coluerit Deos earum, non est quod, quid veri boni coniectari queat. Apparet in persona Salomonis mira excellentia, et mira submersio, flenda vorago, quod in illo diversis temporibus extitit. Prius bonum, et posterius malum. Hoc in Ecclesia simul ostenditur. Nam bona illius, bona Ecclesie ; mala illius, mala Ecclesie significant. Tamen Sir. 47.c. de ipso dicitur. Inclinasti femora tua mulieribus. Potestatem habuisti in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua. Tamen postea subiungitur. Dominus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, neque delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe, et finem habuit Salomon cum patribus suis. Per quod videtur, quod penituit, quia hec clausula non consuevit dici in sacra Scriptura, nisi de electis.
marg.|
{b}
Alienigenas]
In hoc peccavit. Dt. 7.a. Non sociabis cum eis coniugia.
marg.|
{c}
Multas]
In hoc etiam peccavit. Deuteronom. 12.d. Rex non habebit uxores plurimas, que animam eius, etc.
marg.|
{d}
Et Moabitidas]
In hoc magis peccavit, quia specialiter de his dictum est. Deuteronom. 22.a. Moabites, et Ammonites, etiam post decimam generationem, non intrabunt Ecclesiam Dei in eternum. Quod uno modo exponitur, id est non sociabitur Israel per matrimonium.
marg.|
{e}
Non ingrediemini]
Dt. 7.a. alia verba. Non sociabis cum eis coniugia.
marg.|
{f}
Ardentissimo]
Et in hoc peccavit. AUGUSTINUS. Vehemens amator uxoris, adulter est.
marg.|
{1.276ra}
Δ
{a}
Septingente]
IOSEPHUS dicit, septuaginta. Ct. 6.b. Sexaginta sunt regine, octoginta concubine, et adolescentularum non est numerus. Sed illud in Ct. dictum est mystice, hoc vero ad litteram : Et ideo non est contrarium.
marg.|
{b}
Averterunt]
a Domino.
marg.|
{c}
Senex]
Sed queritur, quomodo dicatur senex, cum modicum ultra quinquaginta annos vixisse legatur ? Erat enim 11. annorum cum regnare cepit, ut Supra 4. dictum est, et 40. annis regnavit, ut dicitur infr. eodem g. Sed de hoc dicit IOSEPHUS, quod Salomon vixit annis 94. et regnavit 80. sed Scriptura eos tantum annos exprimit, quibus regnavit ante prevaricationem.
marg.|
{d}
Depravatum est cor]
Os. 4.c. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
marg.|
{d}
Nec erat]
postea.
marg.|
{e}
Sicut David patris eius]
supple fuit.
marg.|
{f}
Contra Hierusalem]
in monte Oliveti.
marg.|
{g}
Fecit universis]
etc. Ergo edificavit fere mille templa, quod non est verisimile. Solutio : Sic intelligendum est : Universis de una natione, edificavit unum templum, et aliis de alia natione aliud. Et ita tot templa constituit, de quot nationibus habuit uxores, sed tria principaliora.
marg.|
{h}
Quod aversa]
quod, id est quia.
marg.|
{i}
Secundo]
id est bis. Primo, quando dedit ei sapientiam, Supra 3.a. Secundo, post templi dedicationem, Supra 9.a.
marg.|
{k}
Dixit itaque Dominus]
GLOSSA utique per Nathan Prophetam, vel per alium.
marg.|
{l}
Quia habuisti]
etc. Hic dicitur, quod quia Salomon non custodivit precepta Domini, ideo Dominus scidit regnum eius, Supra 2Rg. 19.e. dicitur, quod ideo divisum est regnum, quia David divisit possessionem Miphiboseth, dans partem Sibe. Sed non est contrarium, quia due cause possunt esse eiusdem : cause dico meritorie.
marg.|
{m}
Scindam]
quasi dicat non penitus auferam.
marg.|
{n}
Non faciam]
etc. Tamen David iam erat in limbo inferni, in beata expectatione, nec eum perturbaret, quicquid fieret de regno.
marg.|
{o}
Sed Tribum unam]
scilicet Tribum Beniamin, preter Tribum Iuda, de qua certum erat, quia contribules erant. Tribus Levitica non computatur in duodecim Tribubus, quia non habuit sortem in divisione terre, sed dispersa per totum Israel, vivebat de decimis, et primitiis, et oblationibus. Vel potest dici, quod {1.
276rb} Tribum unam vocatur Tribum Iuda, et Tribum Beniamin, quia coniuncte, et permixte erant : Et dicuntur regnum Iuda, propter dignitatem regiam.
marg.|
{p}
Propter David]
cui promisi te regnaturum post ipsum.
marg.|
{q}
Cum enim esset]
etc. Ostendit, quomodo suscitavit Dominus adversarium Salomoni, et quis fuerit ille.
marg.|
{r}
In Idumea, et ascendisset]
2Rg. 8.
marg.|
{s}
Parvulus]
tunc quando fugit.
marg.|
{t}
Surrexissent de Madian]
scilicet Adad, et viri eius.
marg.|
{u}
Ad Pharaonem]
qui proprio nomine dicebatur Susac.
marg.|
{x}
Ut dimittas me]
Et dimisit eum supple, quia Adad non indicavit ei, quare vellet ire : Si enim scivisset Pharao, quod vellet malum facere Salomoni, non dimisisset eum, propter filiam suam, quam habebat Salomon in uxorem.
marg.|
{y}
Suscitavit quoque ei Deus]
De secundo adversario.
marg.|
{z}
Cum interficeret eos David]
Tunc inquam fugit, cum David interficeret eos de Soba. 2Rg. 8.a.
marg.|
{a}
Eum regem]
id est principem.
marg.|
{b}
Cunctis diebus]
Littera videbitur sibi contraria, quia si cunctis diebus fuit ei adversarius, quomodo suscitatus est ? Solutio. Salomon ante peccatum suum non timebat eum, nec reputabat, sed post peccatum cepit eum timere, quia gravius insurrexit contra eum, et ideo dicitur suscitatus. Sed adhuc videntur repugnare superiora, supra enim 4.c. dictum est, quod Israel habebat pacem ex omni parte in circuitu, nec erat ei Satan, nec occursus malus. Solutio. Adeo pauci erant adversarii, quod non reputabat eos Israel : Sicut pax dicitur esse in regno, licet aliquam do latrunculi insurgant.
marg.|
{c}
Et odium contra]
scilicet Razon.
marg.|
{d}
Regnavitque in]
scilicet Razon.
marg.|
{e}
Ieroboam quoque]
Tertium ostendit adversarium.
marg.|
{f}
Ephrateus]
id est de Ephrata : Nam de Ephrata dicitur Ephrateus, de Ephraim vero Ephraita. Et iste Ieroboam fuit de Ephraim, non de Ephrata.
marg.|
{g}
Sareda]
civitas.
marg.|
{h}
Mello]
etc. que erat casura.
marg.|
{i}
Voraginem civitatis]
id est ruinam.
marg.|
{k}
Civitatis David]
ex parte Hierusalem, et cecidit in parte. GLOSSA Murus civitatis cecidit, eo quod ex uno latere precipitio immineret. Quam voraginem cum rex vellet {1.
276va} coequare muris, constituit ducibus, ut hoc implerent opus. Sed Ieroboam, qui erat princeps Tribus Ioseph, noluit obedire regi, qui constituerat eum prius super edificia propugnaculorum, que faciebat in Ierosolymis, ubi laboravit, ita ut rex ei principatum militie super Tribum Ioseph conferret, sed rebellis factus egreditur de Hierusalem, cui occurrit Propheta, deflectens eum in agrum, ut nullus audiret, quid ei diceret. Elatusque verbis Prophete suadebat populo, ut se regem faceret, quod audiens Salomon, querebat eum interficere.
marg.|
{a}
Vir fortis]
GLOSSA et per hoc mandatum restitutionis murorum recusavit. Sed unde tanta audacia ? quia rex constituerat eum prefectum.
marg.|
{b}
Vidensque]
que, id est quia.
marg.|
{c}
Egrederetur]
propter rebellionem nolens, et indignans preesse cementariis.
marg.|
{d}
Silonites]
De Silo.
marg.|
{e}
Duo]
scilicet Ahias, et Ieroboam.
marg.|
{e}
Porro una Tribus]
scilicet Beniamin : Et intellige preter Tribum Iuda, de qua erat.
marg.|
{f}
Et Hierusalem]
supra 2Rg. 7.g.
marg.|
{g}
Et Chamos]
id est idolum.
marg.|
{h}
Coram me]
non coram hominibus.
marg.|
{i}
Pater eius]
supple facit.
marg.|
{k}
Lucerna]
id est Rex aliquis.
marg.|
{l}
Cunctis diebus]
supple quamdiu erunt reges de Iudeis.
marg.|
{m}
Rex super Israel]
id est super decem Tribus. Et ita videtur, quod non peccavit Ieroboam, in hoc quod regnavit super Israel. Bene potest esse : Sed postea quando propter timorem regni fecit duos vitulos, ne filii Israel ascenderent in Hierusalem, tunc peccavit, ut patet in cap. seq.
marg.|
{n}
Mandata]
negativa.
marg.|
{o}
Precepta]
affirmativa.
marg.|
{p}
Voluit ergo Salomon]
GLOSSA quia suadebat populo, ut a Salomone recederet.
marg.|
{q}
In libro verborum]
etc. Quidam dicunt hunc librum esse Paralipomenon, sed verius dicitur, quod hunc librum non habemus : Fuit enim combustus cum aliis a Nabuzardan, nec fuit reparatus ab Esdra, sicut multi alii. Unde et 2Par. 9.g. dicitur sic : Reliqua autem operum Salomonis, priorum, et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan Prophete, et in libris Ahie Silonitis, et in visione Addo videntis {1.276vb} contra Ieroboam.
marg.|
{r}
Dies]
etc. GLOSSA: IOSEPHUS dixit regnasse annis octoginta, et vixisse nonaginta quatuor : Sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit, quibus regnavit antequam prevaricaretur.
Numérotation du verset
3Rg. 11,1
moraliter
moraliter
marg.|
{r}
Rex autem Salomon]
Nota, Salomon infatuatus amore mulierum, tria coluit idola, et ideo tres habuit adversarios, scilicet Adad, Razon, Ieroboam, id est mundus, caro, diabolus. Primus suggerit vana, secundus suavia, tertius iniqua. Adad interpretatur testis, et significat mundum, qui seipso testis est, quod fugiendus est, et quod preterit figura huius mundi. 1Cor. 7.f. Unde contemnendus est hic mundus, etiam si rebus prosperis animum demulceat. At ubi tot adversitates ingeminat, tot calamitatibus animum pulsat, quid aliud, quam, ut fugiatur clamitat ? Unde Na. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te, Razon interpretatur mysticus, vel sacratus, et significat* diabolum, qui occultus est, et execrabilis. Unde Razon princeps fuit latronum. Et demones latrones sunt, qui thesaurum virtutum nobis modis omnibus furari machinantur. De quibus dicit Iob. 19.b. Venerunt latrones, et fecerunt sibi viam per me. Ieroboam interpretatur servus iudicandus. Hic est caro nostra. De quo servo dicitur Prv. 29.c. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. Tria idola, sunt tria vitia, que totum mundum occupant. Unde 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, etc. Astarthen enim interpretatur plasmationis superfluitas. Hec est luxuria. Chamos interpretatur congregans. Hec est avaritia. Moloch interpretatur Rex eorum. Hec est superbia. De duobus primis dicitur Prv. 30.c. Sanguisuge due sunt filie, que semper clamant. Affer, affer. Illa delicias querit, ista divitias. Quicquid hec congregat, illa devorat. Tertium est superbia, que monti comparatur, quia sicut mons radios solis retinet, {1.275vb} nec sinit venire ad nos, sic superbia gratiam Dei tenet, ne descendat in superbos. Unde 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros gratie divine, nec pluvia sancte doctrine veniat super vos, nec sint in vobis agri primitiarum, id est initia bonorum operum. Est enim superbia eruca, que comedit radices arboris. Comparatur etiam fumo, quia quanto plus ascendit, tanto plus evanescit. Unde Is. 14.d. cum dixisset Lucifer : Ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo, statim dicitur ei : Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. Ps. 36. Inimici Domini mox, ut exaltati fuerint, deficient sicut fumus. Comparatur etiam vento Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, et sequitur estum. Et GREGORIUS super 1Rg. 16. Qui sine humilitate virtutes congregat, quasi pulverem in vento portat. Comparatur etiam palee. HIERONYMUS. Dum paleam sequeris, palea efficieris : Palea es, et non times, ut ardeas ? Oritur autem superbia quandoque ex bonis nature, scilicet pulchritudine, vel fortitudine, vel nobilitate. Contra quos dicitur 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia, et contemptibilia elegit Deus, et ea que non sunt, ut ea que sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro. Quandoque nascitur ex bonis fortune, scilicet divitiis, et dignitatibus. 1Tim.6.d. Divitibus huius seculi precipe, non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Quandoque ex dono scientie. 1Cor. 8.a. Scientia inflat, caritas autem edificat. Rm. 12.a. Non plus sapere, quam oportet sapere, etc. Quandoque nascitur ex bonis gratie : Et hoc periculosius est. Unde GREGORIUS. Qui de virtutibus se extollit, se non gladio, sed medicamine interficit. Quandoque ex victoria vitiorum. Unde 1Mcc. 6.f. legitur, quod Eleazarus sub elephante succubuit, quem occidit : Ubi dicit GREGORIUS. Sub hoste, quem occidit, moritur, qui de culpa, quam superat elevatur. Quandoque oritur ex minorum comparatione. Unde GREGORIUS. Sicut incentivum est elationis respectus deterioris, ita est cautela humilitatis, consideratio melioris. Fit autem superbia sex modis. Primo, quando aliquis bonum, quod non habet, se fingit habere : Et dicitur arrogantia. Unde Proverbiorum 8.b. Arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue ego detestor. Item Is. 13.c. Superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. Secundo, sit, quando de bono, quod non habet, querit laudes hominum : Et dicitur inanis gloria. Prv. 17.a. Ne glorieris in crastinum, ignorans, quid superventura pariat dies. Tertio, quando de bonis, que agit, querit gloriam : Et dicitur hypocrisis. Is. 48.b. Gloriam meam alteri non dabo. Ibi GLOSSA Occulta que agis, quantum vales, cum ex toto non valeas, sit in animo occultandi voluntas, et non extra de ostensione temeritas : Ideo non queras gloriam, et non dolebis cum ingloriosus fueris. Qui laudes non appetit, contumelias non sentit. Quarto, fit, quando quis opera sua laudat. Et dicitur iactantia. Prv. 2.a. Laudet te alienus, et non os tuum. Ier. 48.e. Ego scio, ait Dominus iactantiam, et arrogantiam eius, et quod non sit iuxta eam virtus. Quinto, sit, quando quis bonum aliquod super alios se credit habere : Et dicitur singularitas, que multum amica est diabolo. Unde 1Rg. 17.a. Egressusque vir spurius de castris Philistinorum, nomine Goliath, stansque clamabat adversus phalangas Israel : Eligite e vobis virum, et descendat ad singulare certamen. Sexto, fit, quando quis bonum, quod habet, suis meritis attribuit. Et dicitur presumptio Ecclesiastici 37.a.a O presumptio nequissima, unde creata es ? cooperire aridam malitia in dolositate illius. Hi ergo sunt tres turme, quas fecerunt Chaldei contra Iob, id est in Christum, qui dolores nostros portavit Is. 53.b. Qui in sterquilinio nostre mortalitatis iacens, testa sue humilitatis radit saniem peccatorum nostrorum. Unde, et legitur Ex. 1.c. Quod filii Israel servierunt Pharaoni in luto, luxurie ; scilicet et latere, avaritie ; et palea, superbie. Sed lutum tersit Christi sanctitas, laterem comminuit Christi paupertas, paleam combussit Christi humilitas.
a Sir. 37.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_11)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_11)
Notes :