Capitulum 16
Numérotation du verset
3Rg. 16,1
Factus est autem sermo Domini ad Iehu1
1 Iehu] scrips. hic et ubique, Hieu
Rusch Edmaior. Weber
filium Anani2 contra Baasa dicens :
2 Anani
Rusch Weber
]
Cava
... Annani ΩJ
Numérotation du verset
3Rg. 16,2
Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te3* ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum.
3 te ΩS
Ed1530 Clementina
]
om. Rusch Weber
Numérotation du verset
3Rg. 16,3
Ecce ego demetam posteriora Baasa,
et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath.
Numérotation du verset
3Rg. 16,4
Qui mortuus fuerit de Baasa
in civitate comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset
3Rg. 16,5
Reliqua autem sermonum Baasa et quecumque fecit, et prelia eius nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
3Rg. 16,6
Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa
et regnavit Ela filius eius pro eo.
Numérotation du verset
3Rg. 16,7
Cum autem in manu Iehu filii Anani prophete verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, ob hanc causam occidit eum, hoc est Iehu filium Anani prophetam4.
4 hoc est…prophetam]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 16,8
Anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.
Numérotation du verset
3Rg. 16,9
Et rebellavit contra eum servus suus Zamri5 dux medie partis equitum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa prefecti Thersa.
5 Zamri Ω
Weber
] Zambri
Clementina Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 16,10
Irruens ergo Zamri6 percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
6 Zamri Ω
Weber
] Zambri
Clementina Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 16,11
Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius.
Numérotation du verset
3Rg. 16,12
Delevitque Zamri7 omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu
7 Zamri Ω
Weber
] Zambri
Clementina Rusch
prophete,
Numérotation du verset
3Rg. 16,13
propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset
3Rg. 16,14
Reliqua autem sermonum Ela et omnia que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
3Rg. 16,15
Anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri8 septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum.
8 Zamri Ω
Weber
] Zambri
Clementina Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 16,16
Cumque audisset rebellasse Zamri9 et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri qui erat princeps militie super Israel in die illa in castris.
9 Zamri ΩS ΩJ
Weber
] Zambri ΩM
Clementina Rusch
Numérotation du verset
3Rg. 16,17
Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa.
Numérotation du verset
3Rg. 16,18
Videns autem Zamri10 quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit secum domo11 regiam et mortuus est
10 Zamri Ω
Weber
] Zambri
Clementina Rusch
|
11 domo] domum
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 16,19
in peccatis suis que peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 16,20
Reliqua autem sermonum Zamri12 et insidiarum eius et tyrannidis nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
12 Zamri Ω
Weber
] Zambri
Rusch Clementina
Numérotation du verset
3Rg. 16,21
Tunc divisus est populus Israel in duas partes. Media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem et media pars Amri.
Numérotation du verset
3Rg. 16,22
Prevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth. Mortuusque est Thebni et regnavit Amri.
Numérotation du verset
3Rg. 16,23
Anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis.
Numérotation du verset
3Rg. 16,24
Emitque montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificavit eum13 et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariam14.
13 eum] eam
Weber
|
14 Samariam] Samarie
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 16,25
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset
3Rg. 16,26
Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabath, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset
3Rg. 16,27
Reliqua autem sermonum Amri et prelia eius que gessit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
3Rg. 16,28
Dormivitque15 Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria. Regnavitque Achab16 filius eius pro eo.
15 dormivitque] et dormivit
Weber
|
16 Achab] Ahab hic et ubique
Weber
|
Numérotation du verset
3Rg. 16,29
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
Numérotation du verset
3Rg. 16,30
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
Numérotation du verset
3Rg. 16,31
Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Iezabel filiam Methaal17 regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.
17 Methaal] Ethbaal
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 16,32
Et posuit aram Baal in templo Baal quod edificaverat in Samaria
Numérotation du verset
3Rg. 16,33
et plantavit lucum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset
3Rg. 16,34
In diebus eius edificavit Ahiel de Bethel Hiericho.
In Abiram primitivo suo fundavit eam,
et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun18.
18 Nun] Num
Edmaior.
(D)
Capitulum 16
Numérotation du verset
3Rg. 16,1
marg.|
{d}
Factus est]
etc. GLOSSA Mentio huius Prophete in nullo alio loco fit, sed subito introducitur, sicut alii. Unde Abdias dicitur pavisse in speluncis centum Prophetas. Et Elias ait : Prophetas tuos occiderunt inf. 19.b. Et filii prophetarum leguntur. 4Rg. 2.c. occurrisse Eliseo, quorum alia nulla fit mentio, nulla specialis nominatio.
marg.|
{e}
Ad Iehu]
prophetam.
marg.|
{f}
Demetam]
GLOSSA Demetit Dominus huius, vel cuiuscumque iniqui posteriora, cum peccata post finem vite ulciscitur. Demetit et posteriora domus eius, cum imitatorem eternis cruciatibus damnat. Quicumque ergo usque ad finem vite in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.
marg.|
{g}
Et posteriora]
quasi dicat : destruam regnum eius, ita quod non consurget.
marg.|
{h}
In regione]
id est in agro. Simile Iacob. 5.a. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, id est agros vestros. Item Io. 4.e. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albe sunt ad messem, id est agros.
marg.|
{i}
Hoc est]
etc. Hunc eumdem Iehu, vel ut quidam volunt Anani patrem Iehu, misit in nervum Asa rex Iuda, quia arguebat eum, quod relicto Domino, spem posuisset in rege Syrie. Propter hoc ipse Asa in tempore senectutis sue doluit pedes.
marg.|
{k}
Anno vicesimo sexto Asa]
Immo 28. quia Nadab cepit regnare secundo anno regni Asa, et duobus annis regnavit, et sunt quatuor anni, et Baasa regnavit 24. annis, et ita sunt 28. anni. Solutio : Ut supra dictum est, potest esse, quod ultimo anno Baasa, antequam esset mortuus, cepit regnare Hela. Et ita {1.
279vb} verum est, quod 26. anno Asa, cepit regnare Hela, vel aliter, et melius. Nadab regnavit uno anno, et parte secundi, et in reliqua parte cepit regnare Baasa. Et ita unus annus pro duobus computatur, unde patet, quod 26. anno tantum cepit regnare Hela.
marg.|
{l}
Duobus annis]
non tamen completis.
marg.|
{m}
Anno vicesimoseptimo]
etc. Immo 28. quia Hela cepit regnare, 26. anno Asa, et duobus annis regnavit. Solutio : Per synecdochen. Vel Hela conregnavit patri suo aliquantulum.
marg.|
{n}
Mingentem]
id est canem, vel infirmum.
marg.|
{o}
Porro exercitus]
Israel.
marg.|
{p}
Tunc divisus]
mortuo Zambri.
marg.|
{q}
Anno tricesimoprimo]
Contra. Hela interfectus est 27. anno Asa, et statim factus est rex Amri, ut dictum est modo, ergo Amri cepit regnare vigesimoseptimo anno Asa. Solutio : Verum est, quod Amri cepit regnare vigesimoseptimo anno Asa, sed tribus annis, et plus fuit divisus populus, et quedam pars sequebatur Amri, quedam pars Thebim, nec regnavit in pace super omnem Israel, et ideo tunc dicitur incepisse regnare.
marg.|
{r}
Regnavit Amri]
in pace, et plenarie.
marg.|
{s}
Duodecim]
a prima electione sua. Cum Thebim enim regnavit tribus annis, et sex in Thersa, alios tres annos regnavit in Mareon civitate quadam, que erat in monte, quam Amri emit a Somer, et reparavit eam. Et imposuit ei nomen Samareon, quasi a Somer, et Mareon, que {1.
280ra} Grece postea dicta est Samaria, et nunc dicitur Sebaste, ubi ossa B. Ioannis Baptiste quiescunt : In ea posuit Amri Sedem regni, que prius fuit in Thersa.
marg.|
{a}
Montem Domini]
id est in montem Somer, qui scilicet prius fuit Dominus illius montis.
marg.|
{b}
Achab]
GLOSSA differentia. Rex Israel per b. rex Iuda per z. scribitur.
marg.|
{c}
Regnavit]
id est regnare cepit.
marg.|
{d}
Anno tricesimo octavo]
Contra : Amri regnavit duodecim annis, et cepit regnare tricesimoprimo Anno Asa, ergo cepit regnare quadragesimotertio : Asa vero non regnavit nisi quadragesimoprimo anno, et ita Asa mortuus erat, quando Achab regnare cepit. Et ita dicit IOSEPHUS, quod iam regnante Iosaphat filio Asa, cepit regnare Achab. Sed melius patet solutio per predicta, quia debet fieri comparatio a prima electione Amri, id est a 27. anno Asa, et tunc invenies tot annos, ut dicitur hic. Quod enim supra dictum est, quod Amri regnare cepit tricesimoprimo anno Asa, intelligitur, in pace, et plenarie, ut dictum est.
marg.|
{e}
Et duobus annis]
Tamen IOSEPHUS dicit : Viginti annis, et duobus mensibus.
marg.|
{f}
Uxorem Iezabel]
In hoc enim fecit contra legem Dt. 7.a. que prohibet ducere alienigenas.
marg.|
{g}
Iericho]
quam everterat Iosue cap. 6. Et imprecatus fuerat ei, qui reedificaret eam.
marg.|
{h}
Primitivo suo fundavit]
GLOSSA id est cum conditor Iericho fundamenta poneret, primogenitus eius nominem Abiram mortuus est : Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, iuxta imprecationem Iosue cap. 6.d.
marg.|
{i}
Locutus]
Iosue 6.d.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_16)
Notes :