Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 3Rg. 12,1 

Venit autem Roboam in Sichem1. Illuc enim congregatus est2 omnis Israel ad constituendum eum regem.
1 Sichem] scrips. , Sichen Rusch , Sychem Weber |
2 est] erat Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,2 

At vero3 Ieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Egypto profugus a facie Salomonis regis4 audita morte eius reversus est de Egypto.
3 vero] om. Weber |
4 Salomonis regis] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,3 

Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel et locuti sunt ad Roboam dicentes :
Numérotation du verset 3Rg. 12,4 

Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis,
tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo quod imposuit nobis et serviemus tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 12,5 

Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
Numérotation du verset 3Rg. 12,6 

iniit consilium rex Roboam cum senioribus5
5 senioribus] senibus Weber
qui assistebant coram Salomone patre eius dum viveret6 et ait eis7 : Quod mihi datis consilium ut respondeam populo ?
6 viveret] adviveret Weber |
7 eis] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,7 

Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 12,8 

Qui dereliquit consilium senum quod dederant ei, et adhibuit adolescentes
qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi.
Numérotation du verset 3Rg. 12,9 

Dixitque ad eos : Quod mihi consilium datis8 ut respondeam populo huic ? Qui dixit9 mihi : Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos.
8 consilium datis] inv. Weber |
9 dixit] dixerunt Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,10 

Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes : Pater tuus aggravavit iugum nostrum tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei,
Numérotation du verset 3Rg. 12,11 

et nunc pater meus posuit super vos grave iugum10. Ego autem addam super iugum vestrum. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cedam scorpionibus.
10 grave iugum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,12 

Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam
die tertio11 sicut locutus fuerat rex dicens : Revertimini ad me die tertia.
11 tertio] tertia Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,13 

Responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
Numérotation du verset 3Rg. 12,14 

et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens : Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis, et ego cedam scorpionibus.
Numérotation du verset 3Rg. 12,15 

Et non acquievit rex populo quoniam aversatus fuerat eum12 Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahie Silonite ad Ieroboam filium Nabath.
12 fuerat eum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,16 

Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Que nobis pars in David, vel que hereditas
in filio Isai ? Vade13 in tabernacula tua Israel. Nunc vide domum tuam David, et abiit Israel in tabernacula sua.
13 vade] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,17 

Super filios autem Israel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
Numérotation du verset 3Rg. 12,18 

Misit ergo14 rex Roboam Aduram15 qui erat super tributa16 et lapidavit eum omnis populus17
14 ergo] igitur Weber |
15 Aduram Weber ] Aduran Rusch |
16 tributa] tributum Weber |
17 populus] Israel Weber |
et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 12,19 

recessitque Israel a domo David usque in presentem diem.
Numérotation du verset 3Rg. 12,20 

Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cetu, et constituerunt regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David preter tribum Iuda solam.
Numérotation du verset 3Rg. 12,21 

Venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 12,22 

Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 12,23 

Loquere ad Roboam
filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 12,24 

Hec dicit Dominus. Non ascendetis, nec bellabitis contra fratres vestros filios Israel. Revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis preceperat Dominus.
Numérotation du verset 3Rg. 12,25 

Edificavit autem Ieroboam Sichem18 in monte Ephraim et habitavit ibi. Et egressus inde edificavit Phanuel.
18 Sichem] scrips. , Sichen Rusch , Sychem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,26 

Dixitque Ieroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
Numérotation du verset 3Rg. 12,27 

si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me et revertentur ad eum.
Numérotation du verset 3Rg. 12,28 

Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos
et dixit eis : Nolite ultra ascendere Hierusalem. Ecce dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti.
Numérotation du verset 3Rg. 12,29 

Posuitque unum in Bethel et alterum in Dan.
Numérotation du verset 3Rg. 12,30 

Et factum est hoc verbum19 in peccatum. Ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
19 hoc verbum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 12,31 

Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi.
Numérotation du verset 3Rg. 12,32 

Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quindecima20 die mensis in similitudinem sollemnitatis que celebratur in Iuda. Et ascendens altare similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat21. Constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum que fecerat,
20 quindecima] quintadecima Weber |
21 fuerat] erat Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 12,33 

et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel vicesima22 die mensis octavi quem finxerat de corde suo. Et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare ut adoleret incensum.
22 vicesima] quintadecima Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset 3Rg. 12,1 
marg.| {s} Venit autem Roboam] In hoc capit. ostenditur, quomodo facta est divisio regni Salomonis in duo, et qui prefuit utrique regno, prosequens deinde historiam libri de utroque regno, modo interscalari, et intercisive, nunc de hoc, nunc de illo loquens, quod diligens lector de facili potest comprehendere.
marg.| {t} Cum adhuc esset] etc. De hoc satis habes 2Par. 10.
marg.| {u} Miseruntque] Postquam reversus fuerat de Egypto, Anticipatio est, nondum enim venerat, ut patet infr. eod. e.
marg.| {x} Durissimum iugum] GLOSSA quomodo hoc verum est, cum superius 9.d. dictum est, quod Salomon non constituit quemquam servire de filiis Israel : Utique non fecit eos servire in agricultura, vel alio servili opere. Verum principes ex eis constituit per singulas Tribus, qui reddebant regi per vices singulis mensibus annonam, et cetera, que de expensa regis superius referuntur, quod modo durissimum iugum appellant.
marg.| {y} Ite] etc. Quod ad hoc sapienter respondit, quia voluit habere consilium, sed postea stulte secutus est consilium iuvenum, spreto consilio seniorum.
marg.| {z} Cum senioribus] GLOSSA Senes isti putantur Banaias, et Ioiada, et ceteri principes Salomonis.
marg.| {a} Adolescentes] GLOSSA de quibus Aduram unus fuit, qui postea lapidatus est. Item GLOSSA Iuvenes scriptura non semper iuxta etatem appellat, sed iuxta instabilitatem anime. Nam Roboam quadragesime etatis sue anno regnare cepit. Unde Is. 65.d. Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Ecclesiast. 10.c. Ve terre, cuius rex puer est, etc. Item 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.
marg.| {1. 277ra} {a} Minimus digitus] Hyperbolicus modus loquendi est, quasi dicat longe potentior sum patre meo, et maiora faciam.
marg.| {b} Flagellis] id est minori iugo afflixit.
marg.| {c} Ego autem] etc. graviori servitute opprimam vos.
marg.| {d} Scorpionibus] GLOSSA Scorpio, genus est flagelli, sicut de spinis, vel pomariis, solent esse virge nodose. Vel etiam flagellum, scilicet scutica Sarracenorum cum duabus, vel tribus virgis, quod habet in summitate plumbeas grandines, vel glandes.
marg.| {e} Dura] Quia ut dicit IOSEPHUS, putabat hoc congruere regie dignitati.
marg.| {f} Quoniam aversatus] etc. Illud, quoniam non est causale, sed consecutivum. Et est sensus : Dominus aversatus fuerat eum, id est non contulerat ei gratiam suam propter peccata sua, et inde secutum est, quod non acquievit populo in   [malum suum] suscitaret, etc.
marg.| {g} Audire] id est exaudire.
marg.| {h} In filio Isai] quasi dicat quelibet tribus portionem suam hereditariam habet a Domino, que ergo necessitas est, ut ex una eligatur rex, qui regat alios ? quelibet tribus regat hereditatem suam. Et recesserunt decem tribus, et constituerunt Ieroboam regem super se : Iudas autem, et Beniamin secuti sunt Roboam, et fuerunt cum eis Levite, propter templum, quod erat in Hierusalem. Et tunc separata est monarchia regni Hebreorum in duo regna, nec amplius rediit ad unitatem. Et regnum decem tribuum dictum est regnum Israel, pro multitudine sua nomen Iacob patris sui sibi reservans. Dictum est etiam Ephraim, quia Ieroboam, qui fuit de Ephraim primo eis imperavit. Propter eamdem causam etiam aliquando dicitur regnum Ioseph. Item aliquando dicitur regnum Samarie, quia Samaria, fuit Metropolis sive regalis civitas Ieroboam, sive regni decem tribuum. Alterum regnum dictum est regnum Iuda, ob dignitatem tribus regie.
marg.| {i} Domum tuam David] id est tu Roboam, qui es de domo David custodi {1. 277rb} domum tuam, quia nos nolumus a te regi. Unde 2Par. 10.d. dicitur : Tu autem pasce domum tuam David.
marg.| {k} Recessitque Israel a domo] etc. id est Decem tribus.
marg.| {l} Quia reversus esset] Hic patet, quod supra fuit anticipatio, ubi dictum est : Reversus est de Egypto, miseruntque, et vocaverunt eum. Vel hic est recapitulatio.
marg.| {m} Solam] Immo et tribum Beniamin. Sed dicit hoc, quia Iudas principalior erat. Simile, supra 8.b. ubi dictum est, quod in arca non erat aliud nisi tabule, quia in ea non erat aliud adeo principale.
marg.| {n} Ad Semeiam] GLOSSA iste Propheta subito introducitur sicut alii.
marg.| {o} Contra fratres vestros] Argumentum, quod peccatum est pugnare contra Christianos.
marg.| {p} Verbum hoc] id est rem huius verbi.
marg.| {q} Phanuel] GLOSSA civitas Metropolis regni Ieroboam.
marg.| {r} In domo Domini] id est in templo.
marg.| {s} Fecit duos, vitulos] unde omne malum ortum est.
marg.| {t} Dixit eis] id est decem tribubus.
marg.| {u} Ecce dii tui Israel] Simile Ex. 32.a. quasi dicat omnis locus habet Deum, non habetis necesse, ut ascendatis ad ostium civitatis, ut ibi queratis Deum : Feci enim vobis Deos, id est vitulos, ut in eis adoretis Deum : Ita exponit IOSEPHUS quasi excusando.
marg.| {x} Bethel] etc. Bethel, et Dan civitates sunt.
marg.| {y} Verbum hoc] id est res huius verbi. Ibat enim ante populus tribus statutis temporibus, quando deberet in Hierusalem, scilicet in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia : Secundum quod preceptum est Lv. 23. et Ex. 12. et Nm. 28.
marg.| {z} In excelsis] id est in montibus.
prol.| {a} De extremis] id est vilissimis.
marg.| {b} In mense octavo] Cum in septimo soleret fieri festum Scenopegie, secundum legem Lv. 23.
marg.| {c} Quem finxerat] scilicet mensem octavum, quia lex docet, et precipit fieri in septimo mense Lv. 23.
marg.| {d} Et ascendit super altare] {1. 277va} id est in superiora loca usque ad altare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_12)

Notes :