Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset 3Rg. 22,1 

Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,2 

In anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,3 

Dixitque rex Israel ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et negligimus tollere eam de manu regis Syrie ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,4 

Et ait ad Iosaphat : Veniesne mecum ad preliandum in Ramoth Galaad ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,5 

Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Sicut ego sum ita et tu. Populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Quere oro te hodie sermonem Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,6 

Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere ? Qui responderunt : Ascende. Et dabit Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,7 

Dixit autem Iosaphat : Non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,8 

Et ait rex Israel ad Iosaphat : Remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum, Micheas filius Hiemla. Cui Iosaphat ait : Ne loquaris ita rex.
Numérotation du verset 3Rg. 22,9 

Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam et dixit ei : Festina adducere Micheam filium Hiemla.
Numérotation du verset 3Rg. 22,10 

Rex autem Israel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio in area iuxta ostium porte Samarie, et universi prophete prophetabant in conspectu eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,11 

Fecit quoque sibi Sedechias filius Chanaan cornua ferrea et ait : Hec dicit Dominus : His ventilabis Syriam donec deleas eam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,12 

Omnesque prophete similiter prophetabant dicentes : Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,13 

Nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno bona regi predicant. Sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona.
Numérotation du verset 3Rg. 22,14 

Cui Micheas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar.
Numérotation du verset 3Rg. 22,15 

Venit itaque ad regem et ait illi rex : Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad preliandum an cessare ? Cui ille respondit : Ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,16 

Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,17 

Et ille ait : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum1. Revertatur unusquisque in domum suam in pace.
1 isti dominum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,18 

Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat : Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,19 

Ille vero addens ait : Propterea audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum celi adsistentem ei a dextris et a sinistris.
Numérotation du verset 3Rg. 22,20 

Et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel
ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus
verba huiuscemodi et alius aliter.
Numérotation du verset 3Rg. 22,21 

Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,22 

Et ille ait : Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus : Decipies et prevalebis. Egredere et fac ita.
Numérotation du verset 3Rg. 22,23 

Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,24 

Accessit autem Sedechias filius Chanaan, et percussit Micheam in maxillam et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,25 

Et ait Micheas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.
Numérotation du verset 3Rg. 22,26 

Et ait rex Israel : Tollite Micheam, et maneat apud Ammon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
Numérotation du verset 3Rg. 22,27 

et dicite eis : Hec dicit rex. Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustie, donec revertar in pace.
Numérotation du verset 3Rg. 22,28 

Dixitque Micheas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus2. Et ait : Audite populi omnes.
2 in me – Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,29 

Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
Numérotation du verset 3Rg. 22,30 

Dixitque rex Israel ad Iosaphat : Sume arma et ingredere prelium et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum et ingressus est bellum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,31 

Rex autem Syrie preceperat principibus curruum triginta duobus dicens : Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israel solum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,32 

Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel. Et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat :
Numérotation du verset 3Rg. 22,33 

Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
Numérotation du verset 3Rg. 22,34 

Vir3 autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurige suo : Verte manum tuam et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
3 vir] unus Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,35 

Commissum est ergo prelium in die illa. Et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi. Fluebat autem sanguis plage in sinum currus,
Numérotation du verset 3Rg. 22,36 

Et preco personuit
in universo exercitu antequam sol occumberet dicens : Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,37 

Mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 22,38 

Et laverunt currum eius4 in piscina Samarie, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.
4 eius] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,39 

Reliqua vero sermonum Achab et universa que fecit, et domus eburnea5 quam edificavit cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hec6 scripta sunt hec in libro sermonum7 dierum regum Israel ?
5 eburnea] eburnee Weber |
6 hec] om. Weber |
7 sermonum] verborum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 22,40 

Dormivit ergo Achab cum patribus suis et regnavit Ochozias8 filius eius pro eo.
8 Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,41 

Iosaphat filius Asa regnare ceperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,42 

Triginta quinque annorum erat cum regnare cepisset, et viginti quinque9 annos regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Salai.
9 viginti quinque] viginti et quinque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,43 

Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea. Fecitque quod rectum est in conspectu Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,44 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,45 

Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,46 

Reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius que gessit et prelia nonne hec. scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,47 

Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra.
Numérotation du verset 3Rg. 22,48 

Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
Numérotation du verset 3Rg. 22,49 

Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari que navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt, quia confracte sunt in Asiongaber.
Numérotation du verset 3Rg. 22,50 

Tunc ait Ochozias10 filius Achab ad Iosaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat.
10 Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,51 

Dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 22,52 

Ochozias11 autem filius Achab regnare ceperat super Israel in Samaria, anno septimo decimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
11 Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,53 

Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris sue, et in via Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,54 

Servivit quoque Baal et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel iuxta omnia que fecerat pater eius.
PRIMUS LIBER MALACHIM ID EST TERTIUS REGUM EXPLICIT.

Capitulum 22

Numérotation du verset 3Rg. 22,1 
marg.| Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam, et Israel]
marg.| {o} Anno autem tertio descendit] etc. quia in illo tempore pacis, iste Iosaphat rex Iuda accepit uxorem filio suo Ioram, Athaliam filiam Achab, et Iezabel, et propter hanc affinitatem confederati sunt rex Iuda, et rex Israel, et ideo ivit Iosaphat videre Achab, et hoc est, quod hic dicitur. Dixitque rex Israel, etc.
marg.| {p} Ramoth Galaad] id est Ramoth, que est in Galaad.
marg.| {q} Sicut ego sum, ita et tu] quasi dicat unum sumus, et quod tu vis, ego volo.
marg.| {r} Quere, oro te, hodie sermonem Domini] id est consule aliquem prophetarum Domini.
marg.| {s} Interrogemus per eum] sed quomodo cognovit Iosaphat illos non esse prophetas Domini ? IOSEPHUS dicit quod ex sermonibus eorum intellexit eos non veros prophetas.
marg.| {t} Vir unus per quem possumus] etc. quia alios occiderat Iezabel, vel fugaverat.
marg.| {u} Sed malum] quia predixerat eum occidendum a rege Syrie.
marg.| {x} Ne loquaris ita rex] quasi dicat, ne detesteris prophetam Domini. Oportet enim per eum inquirere a Domino veritatem.
marg.| {y} Prophetabant] id est falso futura predicebant.
marg.| {z} Cornua] ut factis prophetaret sicut verbis, sicut veri prophete faciebant.
marg.| {a} His ventilabis] His id est significatis per hec, scilicet potentia tua. Potentia enim per cornu significatur in sacra Scriptura. Vel sic His ventilabis Syriam, id est hoc signum tibi do, quod ventilabis Syriam.
marg.| {1. 285ra} {a} Ore uno] id est concorditer.
marg.| {b} Hoc loquar] Simile Nm. 22.g. dixit Balaam ad Balach. Numquid potero aliud loqui, nisi quod Dominus posuerit in ore meo ?
marg.| {c} Et tradet Dominus] Non dicit quos, vel cuius regis, an scilicet regis Israel, an regis Syrie.
marg.| {d} Adiuro te] Cognoverat enim rex ex gestu corporis, et modo pronunciandi, quod hoc dixerat ironice. Et
marg.| {e} ille ait] scilicet Micheas.
marg.| {f} In pace] et ita factum fuit, quia solus ibi mortuus fuit, et alii omnes redierunt in domos suas.
marg.| {g} Ille vero] scilicet Micheas.
marg.| {h} Super solium suum] GLOSSA Solium Domini, Angelice potestates, quarum mentibus Deus presidens, inferius cuncta disponit. Exercitus celi, est ministrantium Angelorum multitudo. Dextra, pars Angelorum electa. Sinistra, pars reproba. Neque enim dextra concluditur Deus, neque sinistra, quia ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali sunt de exercitu celi ? Quia quamvis ab ethereo celo pulsi, adhuc tamen in ereo demorantur celo. Unde Paulus Eph. 6.b. Contra spiritualia nequitie in celestibus. Omnis exercitus assistit Deo, quia voluntas electorum spirituum, divine deservit potestati, et reproborum sensus sue serviens malitie, iudicio omnipotentis obtemperat.
marg.| {i} Quis decipiet Achab] GLOSSA quia hoc exigebant merita eius.
marg.| {k} Et alius aliter] quasi dicat unus uno modo disposuit, alius alio modo. Unde 2Par. 18.e. sic dicitur. Cumque unus diceret hoc modo, et alter alio, processit spiritus, et stetit coram, etc.
marg.| {l} Egredere et fac ita] permissive dixit hoc, non imperative, quia ille egressus peccatum fuit.
marg.| {m} Nunc igitur ecce] dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium Prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est, etc. Verba sunt Michee ad Achab.
marg.| {n} Dedit Dominus] id est dari permisit.
marg.| {o} Percussit Micheam] Iosephus dicit quod ideo percussit eum, ut ostenderet ipsum non esse verum Prophetam. Dixit enim ad Achab secreto postquam percusserat Micheam. Hic si esset verus Propheta, aruisset statim manus mea sicut Ieroboam. sup. 13.b. Item probabat, quod non esset verus Propheta, quia loquebatur contra Eliam, {1. 285rb} qui predixerat Achab moriturum in agro Iezrael. supra 21.f. Micheas vero dicebat, quod moriturus erat in Ramoth Galaad.
marg.| {p} Ut abscondaris] Quidam dicunt hoc impletum tempore Iehu, quando occidit prophetas Baal, et tunc abscondit se Sedecias, vel in reditu exercitus de Ramoth Galaad se abscondit pre pudore, vel ne interficeretur a servis regis, quia consuluerat ei ire in Ramoth Galaad.
marg.| {q} Non est locutus in me Dominus. Et ait] Sed dominum fuisse locutum, necesse est, quia est dictum affirmativum singulare, neque dependens a futuro. Ergo ipsum non esse reversurum, est necesse, quasi ipsum esse reversurum est dependens a futuro, ergo contingens. Solutio. Hec dictio si, non ponitur hic conditionaliter, sed adiunctive. Et est sensus. Sicut verum est, quod Dominus locutus est in me, ita verum est, quod tu non reverteris in pace. Simile Ex. 32.g. Aut dele me de libro, tuo quem scripsisti, aut dimitte eis hanc noxam, id est si non deles, me dimitte eis. Disiunctiva enim vertitur, ut dicit AUGUSTINUS destructo quod antecedit, et manente, quod sequitur. Sed adhuc restat obiectio, quia quicquid contingat, necesse erat Dominum in eo locutum fuisse, et Achab reversurum in pace, erat contingens, et ita primum poterat esse verum sine ultimo, ergo poterat esse, quod Dominus locutus fuisset in eo, et Achab reverteretur in pace. Sed Micheas dixerat ipsum non esse reversurum in pace, ergo quod Dominus dixerat per Micheam, poterat esse falsum. Difficilis est huius solutio. Dici tamen potest, quod sicut Deus unica visione numero, videt duo opposita ; ita unica dictione, sua possunt significari opposita, non tamen simul, unde si reversus fuisset in pace, tunc aliud fuisset significatum per locutionem Domini, et ita omni casu contingente dixisset Dominus verum.
marg.| {r} Audite populi omnes] Quasi quod ita dixerim, testes sitis.
marg.| {s} Habitum suum, et ingressus est bellum] Forte Achab deferens ipsi Iosaphat, fecit eum indui regali veste, et ipse indutus erat habitu militari. Vel forte hoc fecit, ne cognosceretur a Syris, quia ipsum solum querebant Syri.
marg.| {1. 285va} {a} Nisi] quasi dicat, non curantes de aliis, solius Achab sanguinem querite.
marg.| {b} Iosaphat] in veste regali.
marg.| {c} Exclamavit] convocans suos in auxilium.
marg.| {d} Intellexeruntque principes] regis Syrie.
marg.| {e} In sinum] id est in interiora.
marg.| {f} In universo exercitu] Israel.
marg.| {g} Et laverunt] muliercule quedam.
marg.| {h} Quod locutus fuerat] per Eliam. supra 21.f.
marg.| {i} Et domus eburnea] sup. Lc. 16.e. ubi agitur de divite epulone, dicit GLOSSA Si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non tam evigilanter exprimeret, quod dives purpura, et bysso indutus, apud inferos irremeabiliter torqueretur. Eodem modo hic, nisi pretiositas domorum culpabilis esset, non fieret mentio de domo eburnea. Unde Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia, et cenacula sua non in iudicio, amicum suum opprimet frustra, et mercedem non reddet ei. Qui dicit, Edificabo mihi domum latam, et cenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque Synopide, id est sanguine Christi dicit GLOSSA Ideo idem dicebat quidam dives. Luce 12.c. Destruam horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia, que nata sunt mihi, et bona mea, et dicam anime mee. Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Que autem parasti, cuius erunt ?
marg.| {k} Iosaphat vero] rex Iuda, qui iverat cum eo in Ramoth Galaad.
marg.| {l} Annorum erat] Iosaphat scilicet.
marg.| {m} In conspectu Domini] quia ut dicitur {1. 285vb} tertio anno regni sui precepit principibus, et sacerdotibus regni sui, ut pergentes per singulas civitates dicerent legem Moysi.
marg.| {n} Effeminatorum] quos pater suus non deleverat, scilicet cultores Cybeles.
marg.| {o} Fecerat classes] sicut Salomon sup. 9.d.
marg.| {p} In Asiongaber] Insula quedam. Hanc confractionem predixerat ei Eliezer propheta futuram, quia fecerat fedus cum Ochozia rege Israel.
marg.| {q} Pro eo] scilicet Iosaphat.
marg.| {r} Anno septimodecimo Iosaphat] Sed queritur, Ochozia ; cepit regnare septimodecimo anno Iosaphat, qui regnavit vigintiquinque annis, et Ochozias tantum duobus ut dicitur hic, quomodo Ioram frater eius cepit regnare secundo anno Ioram filii Iosaphat, ut dicitur 4Rg. 1.d. Preterea 4Rg. 3.a. dicitur, quod anno decimooctavo Iosaphat cepit regnare Ioram filius Achab. Non ergo secundo anno Ioram filii Iosaphat. Hec contrarietas sic solvitur. Duo anni, quibus dicitur regnasse Ochozias, sunt illi, quibus solus, et incolumis, antequam corruisset per cancellos, regnavit, reliqui vero octo, vel novem, quibus eo languente frater eius Ioram administrationem agebat, non sibi sed fratri deputantur. Unde Ioram dicitur regnasse vigesimoquarto anno Iosaphat, quia tunc regni administrationem suscepit. Ubi vero dicitur, quod anno secundo Ioram filii Iosaphat cepit regnare Ioram filius Achab, tempus, quo solus defuncto fratre regnavit, attenditur.
prol.| Postilla super Tertium Librum Regum explicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_22)

Notes :