Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 3Rg. 13,1 

Et ecce vir Dei
venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Ieroboam stante super altare et thus iaciente.
Numérotation du verset 3Rg. 13,2 

Et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait : Altare, altare, hec dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum super te incendet1.
1 super te – incendet] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,3 

Deditque in die illa signum dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus. Ecce altare scinditur et effundetur2 cinis qui in eo est.
2 effundetur] effunditur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,4 

Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens : Apprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
Numérotation du verset 3Rg. 13,5 

Altare quoque scissum est, et effusus cinis de altari iuxta signum quod predixerat vir Dei in sermone Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 13,6 

Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi. Oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus eius3
3 eius] regis Weber
ad eum et facta est sicut prius fuerat.
Numérotation du verset 3Rg. 13,7 

Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
Numérotation du verset 3Rg. 13,8 

Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tue non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto.
Numérotation du verset 3Rg. 13,9 

Sic enim mandatum est mihi in sermone Domini precipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, neque4 reverteris per viam quam5 venisti.
4 neque] nec Weber |
5 quam] qua Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 13,10 

Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
Numérotation du verset 3Rg. 13,11 

Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel,
ad quem venerunt filii sui et narraverunt6 ei omnia opera que fecerat vir Dei illa die in Bethel.
6 venerunt…narraverunt] venit filius suus et narravit Weber
Et verba que locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo.
Numérotation du verset 3Rg. 13,12 

Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 13,13 

Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent ascendit
Numérotation du verset 3Rg. 13,14 

et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Iuda ? Respondit ille : Ego sum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,15 

Dixit ad eum : Veni mecum domum ut comedas panem.
Numérotation du verset 3Rg. 13,16 

Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, nec bibam aquam in loco isto,
Numérotation du verset 3Rg. 13,17 

quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens : non comedes panem et non bibes aquam ibi7 nec reverteris per viam qua ieris.
7 aquam ibi] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,18 

Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens : Reduc eum tecum in domum tuam ut8 comedat panem et bibat aquam. Fefellit eum
8 ut] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,19 

et reduxit secum. Comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam.
Numérotation du verset 3Rg. 13,20 

Cumque sederet9 ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui seduxerat10
9 sederet] sederent Weber |
10 seduxerat] reduxerat Weber |
eum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,21 

Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens : Hec dicit Dominus,
quia non obediens11 fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod precepit tibi Dominus Deus tuus,
11 non obediens] inoboediens Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,22 

et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo precepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,23 

Cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophete quem reduxerat.
Numérotation du verset 3Rg. 13,24 

Qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit. Et erat cadaver eius proiectum in itinere. Asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver.
Numérotation du verset 3Rg. 13,25 

Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver, et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex12 habitabat.
12 ille senex] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 13,26 

Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait : Vir Dei est qui inobediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei.
Numérotation du verset 3Rg. 13,27 

Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum qui cum stravissent
Numérotation du verset 3Rg. 13,28 

et ille abisset. Invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver. Non comedit leo de cadavere nec lesit asinum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,29 

Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophete senis ut plangerent eum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,30 

Et posuit cadaver eius in sepulcro suo et planxerunt eum heu frater.
Numérotation du verset 3Rg. 13,31 

Cumque planxissent eum dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est, iuxta ossa eius ponite ossa mea.
Numérotation du verset 3Rg. 13,32 

Profecto enim veniet sermo quem predixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum que sunt in urbibus Samarie.
Numérotation du verset 3Rg. 13,33 

Post verba hec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum, quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum.
Numérotation du verset 3Rg. 13,34 

Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam et eversa est et deleta de superficie terre.

Capitulum 13

Numérotation du verset 3Rg. 13,1 
marg.| {a} Et ecce vir Dei] Materia huius capituli plana est : Agitur enim hic de propheta Addo, qui alio nomine Gad dicitur, et de morte eiusdem.   [Vir Dei] GLOSSA Vir Dei, cuius nomen hic iacetur. 2Par. lib. cap. 12.d. vocatur Addo : Ipse est Gad, qui monuit David, ut in terram Iuda iret.
marg.| {b} In sermone Domini] id est missus a Deo, ut diceret sermonem Domini.
marg.| {c} Super altare] id est iuxta altare.
marg.| {d} Incendet] Quod ita factum est infra 4Rg. 23.d.
marg.| {e} Manus eius] id est regis.
marg.| {f} Contra eum] scilicet prophetam.
marg.| {g} Neque reverteris per viam] etc. Idem dicitur de tribus regibus Mt. 2.b. quod scilicet per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Item Ez. 46.c. Populus, qui ingreditur per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam porte meridiane : Porro qui ingreditur per viam porte meridiane, egrediatur per viam porte Aquilonis. De principe vero dicitur ibidem. Cum ingressurus est princeps per viam vestibuli porte ingrediatur, et per eamdem viam exeat. In quo significatur mystice, quod totus populus humani generis mundum istum intravit per portam immunditie, et per aliam debet exire, scilicet per portam munditie, et sanctitatis. Solus princeps noster, id est Christus per viam porte sanctitatis, et munditie introivit in mundum, et per eamdem exivit, quia et mundus in conceptione, mundus in nativitate, mundus in progressu vite, mundus in morte. Ps. 17. Deus meus, impolluta via eius. Hoc nulli alii convenit, quantumcumque sanctus fuerit, quia omnes concipimur in peccato. Unde Ps. 50. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
marg.| {1. 277vb}
marg.| {h} Prophetes autem] GLOSSA Iste Pseudopropheta, princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tamquam divinus. Timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tamquam maleficum interficeret, excogitavit, ut virum Dei deciperet satis astute agens, ut dum transgrederetur preceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, dum magis homini, quam Deo credidit, ac per hoc monstrarentur esse falsa, que predixit, sicque regi persuadere posset, sicut fecit. Audiens enim rex eventum, putavit irrita, que vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala.
marg.| {i} Terebinthum] species est quercus nigre.
marg.| {k} Qui seduxerat] Vel reduxerat.
marg.| {l} Hec dicit Dominus] etc. GLOSSA Gregorii Bene autem eius ore sententiam inobedientie accepit ; cuius reductione a vite preceptis deviavit, ut inde penam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.
marg.| {m} Leo stabat] etc. GLOSSA Hic ostenditur, quod peccatum inobedientie in ipsa morte fuerit relaxatum, quia idem leo, qui viventem presumpsit occidere ausus non est contingere occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cuius culpa in vita fuerat punita, erat iam iustus ex morte.
marg.| {n} Locutus est] per me, scilicet.
marg.| {1. 278ra} {a} Cum mortuus fuero] GLOSSA Malus propheta sciens evenire, que vir Dei predixerat, precepit, ut sepeliretur iuxta virum Dei, nequando ossa illius comburenda effoderentur. 4Rg. 23.d. sed conservarentur per sanctum prophetam, sicut inferius idem liber testatur impletum.
marg.| {b} Non est] Nam senex ille Propheta, persuadebat ei non fuisse verum Prophetam, quem Dominus occiderat, asserens dexteram eius pre labore sacrificandi obstupuisse, et post quietem, ad naturam propriam remeasse, et altare ruptum, propter onus impositum.
marg.| {c} De novis] id est de vilissimis.
marg.| {d} Excelsorum] id est fanorum, que erant in excelsis.
marg.| {e} Implebat manum] etc. id est quicumque volebat esse sacerdos, dabat munera Ieroboam, et concedebat ei esse sacerdotem. Vel sic, secundum Iosephum. Quicumque volebat, supple immolare, implebat manum suam ad immolandum. Unde sic dicit IOSEPHUS : Quicumque voluerit noster esse sacerdos, offerat vitulum Deo. Huic expositioni concordat 2. Parelip. 13.b. ubi dicitur. Quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro, et in bobus, et in arietibus septem, sit sacerdos eorum, qui non sunt Dii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_13)

Notes :