Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset 3Rg. 15,1 

Igitur in decimo octavo1 anno regni Ieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam.
1 decimo octavo] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,2 

Tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris {t. 2 : Erfurt, f. 64vb ; facsim., p. 128b} eius Maacha filia Abessalon2.
2 Abessalon] Absalom Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,3 

Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui que fecerat ante eum, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris sui3.
3 sui] eius Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,4 

Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem,
Numérotation du verset 3Rg. 15,5 

eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus que preceperat ei cunctis diebus vite sue excepto sermone Urie Ethei4.
4 Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,6 

Attamen bellum fuit inter Abiam et Ieroboam5 omni tempore vite eius.
5 Abiam…Ieroboam] Roboam et inter Hieroboam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,7 

Reliqua autem sermonum Abie et omnium 6 que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum7 regum Iuda ? Fuitque prelium inter Abiam et8 Ieroboam,
6 Abie…omnium] Abiam et omnia Weber |
7 verborum] + dierum Weber |
8 et] + inter Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 15,8 

et dormivit Abia9 cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo.
9 Abia] Abiam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,9 

In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
Numérotation du verset 3Rg. 15,10 

et quadraginta et10 uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalon11.
10 et] om. Weber |
11 Abessalon] Absalom Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 15,11 

Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius,
Numérotation du verset 3Rg. 15,12 

et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum que fecerant patres eius.
Numérotation du verset 3Rg. 15,13 

Insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat. Subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
Numérotation du verset 3Rg. 15,14 

Excelsa autem non abstulit, verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis,
Numérotation du verset 3Rg. 15,15 

et intulit ea que sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa.
Numérotation du verset 3Rg. 15,16 

Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 15,17 

Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et edificavit Rama, ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iude.
Numérotation du verset 3Rg. 15,18 

Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regie, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadab12 filium Thabremmon filii Ezion regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :
12 Benadab Rusch ] Benadad hic et ubique Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,19 

Fedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum. Ideo misi tibi munera argentum et aurum, et peto ut venias et irritum facias fedus quod habes cum Baasa rege Israel et recedat a me.
Numérotation du verset 3Rg. 15,20 

Acquiescens Benadab13 regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Neptalim.
13 Benadab] Benadad Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,21 

Quod cum audisset Baasa intermisit reedificare14 Rama et reversus est in Thersa
14 edificare] reedificare Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,22 

Rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam dicens15 : Nemo sit excusatus.
15 dicens] om. Weber
Et tulerunt lapides de16 Rama et ligna eius quibus edificaverat Baasa. Et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.
16 de] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,23 

Reliqua autem omnium sermonum Asa et universe fortitudines eius et cuncta que fecit et civitates quas extruxit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ? Verumtamen in tempore senectutis sue doluit pedes,
Numérotation du verset 3Rg. 15,24 

et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 15,25 

Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 15,26 

Et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 15,27 

Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahie17 de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon que est urbs Philistinorum. Siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
17 Ahie] Ahia Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,28 

Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 15,29 

Cumque regnasset percussit omnem domum Ieroboam, non dimisit nec18 unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahie Silonitis
18 nec] ne Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,30 

propter peccata Ieroboam que peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 15,31 

Reliqua autem sermonum Nadab et omnia que operatus est nonne hec scripta sunt in libro19 dierum regum Israel.
19 libro] + verborum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 15,32 

Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 15,33 

Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israel in Thersa viginti quatuor annis,
Numérotation du verset 3Rg. 15,34 

et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israel.

Capitulum 15

Numérotation du verset 3Rg. 15,1 
marg.| {1. 278vb} {p} Igitur in octavodecimo anno, etc. Regnavit] id est regnare cepit.
marg.| {q} Tribus annis] Non integris.
marg.| {r} Filia Abessalom] Vel Absalon. 2Rg. 14. Tamen 2Par. 13.a. dicitur, quod Michaia mater Abia, fuit filia Uriel de Gabaa. Solutio : Forte iste Absalon non fuit ille David filius, sed alius, qui alio nomine dictus est Uriel. Et hoc videtur velle alia littera, que habet, Abessalom. Vel forte ista Maacha fuit filia Absalon, naturalis, adoptiva vero filia Uriel.
marg.| {s} Urie Hethei] In quo homicidium, et adulterium annexa intelliguntur. Sed contra supra 2Rg. 19.e. accusat eum GLOSSA quia dixit Miphiboseth : Tu, et Siba dividite possessiones. Item alia GLOSSA dicit eum peccasse, quia mentitus est Abimelech sacerdoti, et attribuit ei interfectionem sacerdotum. Item peccavit in computatione populi. 2Rg. 24. Solutio : Verum est in his peccavit, et in multis aliis, sed hec tacuit, quia non sunt ita enormia peccata, sicut hec de Uria.
marg.| {t} In libro verborum dierum] etc. id est in Paralipomenon secundum quosdam. Vel verius in quodam libro, quem nos non habemus.
marg.| {u} Fuitque prelium] etc. in quodam loco, qui dicitur mons Amorrheorum. Nec fuit mortuus Abia in hoc prelio, immo contra spem habuit victoriam inestimabilem. Et de hoc prelio plenius agitur. 2Par. 13.
marg.| {x} In anno ergo vicesimo] Contra. Roboam, et Ieroboam conregnaverunt 18. annis : Est postea filius Roboam, conregnavit Ieroboam tribus annis, ut dictum est modo : Non ergo vicesimo anno Ieroboam, cepit regnare Asa, sed vicesimo primo Solutio : Dicitur regnasse tribus annis, quia regnavit duobus annis, et quadam parte tertii : in cuius reliqua parte cepit regnare Asa : Et ita vicesimo anno Ieroboam cepit regnare. Tales contrarietates sepe occurrunt. Sed sciendum, quod huiusmodi contrarietas solvitur quatuor modis. Primo, ut vitio scriptoris imputetur, qui in numero {1. 279ra} sepe peccant, unum pro alio ponentes, sicut dicit HIERONYMUS in prologo super Paralipomenon. Secundo quia filius aliquando conregnavit patri suo, et scriptura aliquando ponit tantum annos, quibus filius per se regnavit, mortuo patre suo : Aliquando ponit omnes annos, quibus regimen regni habuit, sive patre suo vivente, sive mortuo. Unde idem alicubi pluribus, alicubi paucioribus annis dicitur regnasse. Tertio, quia per synecdochen computantur anni regum, ut quando aliquis regnavit duobus annis, et dimidio, dicitur regnasse tribus annis, ut hic. Quarto, quia aliquando vacavit regnum a rege, et aliquando computantur illi anni vacationis cum annis sequentis regis, aliquando non. Et ideo in tali casu invenitur alicubi maior numerus, alicubi minor. Quinto etiam modo solvitur, quia quandoque aliquis in principio regnavit bene, et postea male, aliquando computantur omnes anni, quibus regnavit, aliquando tantum illi, quibus bene regnavit. Sicut supra 11.g. dictum est, quod Salomon regnavit quadraginta annis et tamen, ut dicit IOSEPHUS, regnavit octoginta annis. Sed non computantur quadraginta ultimi anni, in quibus prevaricatus est, per hos quinque modos solvuntur omnes contrarietates de annis regum Iuda, et Israel.
marg.| {a} Nomen matris] id est Avia, matris Abie, vel forte Abia habuit uxorem, que vocata est Maacha sicut mater eius.
marg.| {b} Absalon] vel Abessalom.
marg.| {c} Effeminatos] cultores, scilicet Cybeles, illius Dee.
marg.| {d} Matrem suam] id est aviam.
marg.| {e} Simulacrum turpissimum] scilicet Priapi. Hebrei dicunt Asa comminuisse hoc idolum, et pulverem sparsisse in torrentem Cedron : Quod ut palam fieret, ignis procedit ex aqua.
marg.| {f} Excelsa autem] id est fana, que erant in excelsis, quia non potuit, et ideo non peccavit, quod patet per hoc, quod sequitur. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino, cum 2Par. 14.a. dicatur, quod subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa, id est confregit statuas. Responsio. Quedam subvertit, et quedam non. Unde eodem 15.d. dicitur. Excelsa autem derelicta sunt in Israel.
marg.| {g} Perfectum] quantum ad hoc, quia non fuit idololatra. In multis enim peccavit, ut dicetur infra, quia prophetam {1. 279rb} quemdam, qui increpabat eum, misit in nervum, et in egritudine magis confisus est in medicis, quam in Domino.
marg.| {h} Et voverat] Et pro, id est.
marg.| {i} Ascendit quoque] Transit hic historia regum victoriam, quam habuit contra Ethiopes, qui cum infinita multitudine venerant contra ipsum. Que historia latius ponitur 2Par. 14. Anticipat autem liber hic de Baasa.
marg.| {k} Rama] civitas.
marg.| {l} Quod remanserat] quando Sesac rex Egypti reliquium asportavit, supra 14.g.
marg.| {m} In Damasco]  ; metropoli Syrie.
marg.| {n} Et patrem tuum] quasi dicat fedus sit inter me, et te, sicut fuit inter patrem meum, et patrem tuum.
marg.| {o} Nemo sit excusatus] quin veniat.
marg.| {p} Edificaverat] eam.
marg.| {q} Quas extruxit] ut dicitur 2Par. 14.
marg.| {r} Nadab vero] etc. Post preoccupationem Baasa, redit Auctor ad historie seriem, ostendens quomodo Nadab interfecto, successit ei Baasa.
marg.| {s} Anno secundo Asa] Hoc videtur falsum, quia supra dictum est, quod Ieroboam pater eius regnavit vigintiduobus annis super Israel. Ergo vigesimo-tertio anno cepit regnare Nadab filius eius Ergo tertio anno Asa cepit regnare Nadab, non ergo secundo. Solutio. Potest dici, quod ultimo anno Ieroboam cepit regnare Nadab, et conregnavit patri suo uno anno, et ita cepit regnare secundo anno Asa. In Historiis a solvitur per synecdochen. Ubi dicit Magister, quod Ieroboam in principio 22. anni regni sui mortuus est, et hic est secundus annus Asa.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {t} Super Israel duobus annis] id est uno, et aliqua parte secundi, per synecdochen, sicut de Christo dicitur, quod predicavit tribus annis, et dimidio, ubi pars dimidii anni vocatur dimidius annus, scilicet tempus, quod est a nativitate usque ad Pascha. Fit autem synecdoche duobus modis in sacra Scriptura. Uno modo, quando pars pro toto ponitur, ut dictum est. Secundo, quando totum pro parte, ut Gn. 6.a. Noe cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, cum tamen esset Noe quingentorum duorum annorum, ut dictum est ibi : Hec duplex pluries occurret in sequentibus, sed hic dicta sufficiant.
marg.| {u} Patris sui] Ieroboam.
marg.| {1. 279va} {a} Locutus fuerat] supra 14.c.
marg.| {b} Regnavit Baasa] id est regnare cepit.
marg.| {c} Vigintiquatuor annis] non tamen completis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_15)

Notes :